| cvncta mihi in honorem meum. et hoc dicit: ex aliis | 3.19.1 |
| agonibus ad me certatorum multitudo conveniet. per Alpheum | |
| autem Iovis Olympici agonem significat: nam Alpheus fluvius est | |
| Elidis, quae civitas iuxta Pisas est, in qua colitur Olympicus Iup- | |
| piter. lvcosqve molorchi id est silvam Nemeam, in qua cele- | 5 |
| bratur agon in honorem Archemori. Molorchus autem pastor fuit, | |
| qui Herculem, venientem ad occidendum Nemeaeum leonem, susce- | |
| pit hospitio. {⁴³et aliter: Alpheus fluvius Elidis. eos autem ludos ac- | |
| cipimus per Alpheum, qui Olympiaci dicuntur; per lucos Molorchi eos, | |
| qui Nemea, ubi Molorchus rex Herculem ad Nemeum leonem tenden- | 10 |
| tem recepit hospitio. linqvens participium instantis pro praeterito.}⁴³ |