| vel scaena vt versis d. f. apud maiores theatri gradus | 3.24.1 |
| tantum fuerunt, nam scaena de lignis ad tempus fiebat: unde ho- | |
| dieque consuetudo permansit, ut componantur pegmata a ludorum | |
| theatralium editoribus. scaena autem quae fiebat, aut versilis erat | |
| aut ductilis: versilis tunc erat, cum subito tota machinis quibusdam | 5 |
| convertebatur et aliam picturae faciem ostendebat; ductilis tunc, | |
| cum tractis tabulatis hac atque illac species picturae nudabatur in- | |
| terior: unde perite utrumque tetigit dicens 'versis discedat fronti- | |
| bus', singula singulis complectens sermonibus. quod Varro et Sue- | |
| tonius commemorant. | 10 |