| pvrpvrea intexti tollant avlaea britanni hoc secun- | 3.25.1 |
| dum historiam est locutus. nam Augustus postquam vicit Britan- | |
| niam, plurimos de captivis, quos adduxerat, donavit ad officia thea- | |
| tralia. dedit etiam aulaea, id est velamina, in quibus depinxerat | |
| victorias suas et quemadmodum Britanni, ab eo donati, eadem vela | 5 |
| portarent, quae re vera portare consueverant: quam rem mira ex- | |
| pressit ambiguitate, dicens 'intexti tollant'; nam in velis ipsi erant | |
| picti, qui eadem vela portabant. aulaea autem dicta sunt ab aula | |
| Attali regis, in qua primum inventa sunt vela ingentia, postquam | |
| is populum Romanum scripsit heredem. | 10 |