| chaoniam p. g. m. a. Epiroticam, a loco, in quo abundant | 1.8.1 |
| glandes, quibus antea homines vescebantur. et modo speciem pro | |
| genere posuit; non enim aut in Epiro tantum glandes fuerunt, aut | |
| de solo Acheloo homines potare consueverant. sane 'Acheloia' non | |
| praeter rationem dixit: nam, sicut Orpheus docet, generaliter aquam | 5 |
| veteres Acheloum vocabant. sed quia specialiter quidam fluvius | |
| Achelous dicitur, aut species est pro genere, aut secundum anti- | |
| quitatem est locutus. pingvi arista aristam modo pro frumento | |
| posuit. et adfectate ait pinguem aristam, cum proprie arista ab | |
| ariditate sit dicta. {⁴³chaoniam p. g. m. a. Epiroticam. quae cur | 10 |
| Chaonia dicta sit, in tertio Aeneidis plenius habes. et hic ideo | |
| Epiroticam a loco, in quo abundant glandes, quibus antea homines | |
| vescebantur: vel quod ibi quercus Iovi Dodonaeo sacrata, quae homi- | |
| nibus responsa reddebat. ex hac, cum fuisset excisa, columbae, quae | |
| vaticinabantur, volasse dicuntur. et modo speciem pro genere posuit; | 15 |
| non enim aut in Epiro tantum glandes fuerunt, aut de solo Acheloo | |
| homines potare consuerant. 'pingui' autem 'arista' modo pro frumento | |
| posuit. et affectate ait pinguem aristam, cum proprie arista ab aridi- | |
| tate sit dicta. 'glandem' vero 'mutavit arista' ita ait, ut 'togam palu- | |
| damento mutavit'. pocvlaqve inventis acheloia miscvit vvis Ache- | 20 |
| lous Terrae fuisse filius dicitur, ut solet de his dici, quorum per anti- | |
| quitatem latent parentes. hic cum de Melpomene vel, ut quidam dicunt, | |
| de Calliope musa sirenas habens filias amisisset et maerore conficeretur, | |
| auxilium matris oravit, ut sibi seni luctus remedium praestaret. quae | |
| miserans filium patefactis antris intra se obruit, cui postea ut peren- | 25 |
| nem famam nominis daret, in Aetolica regione fluvium eiusdem voca- | |
| buli nasci fecit, quem nonnulli de Pindo, monte Thessaliae, oriri ad- | |
| serunt. circa hunc Staphylus, Oenei pastor, cum animadvertisset ex | |
| capellis unam esse pinguissimam, intellexit id pabuli ubertate fieri. | |
| secutus itaque eandem cum vidisset uvis vesci, admiratus et novitatem | 30 |
| et dulcedinem, decerptum fructum pertulit regi. qui cum liquorem ex- | |
| pressisset, a suo nomine appellavit οἶνον, ab inventore σταφυλήν. sed | |
| Hercules cum propter uxorem Deianiram cum Acheloo contenderet, | |
| cornu eius unum fregit, quod graece κέρας dicitur, unde miscere pocu- | |
| lum apud Graecos κεράσαι dicitur. sed hic Acheloum non praeter ra- | 35 |
| tionem dixit: nam, sicut Orpheus docet, et Aristophanes comicus et | |
| Ephorus historicus tradunt, Ἀχελῷον generaliter propter antiquitatem | |
| fluminis omnem aquam veteres vocabant. ergo quia specialiter Achelous | |
| Graeciae fluvius dicitur, aut species est pro genere, aut secundum an- | |
| tiquitatem est locutus.}⁴³ | 40 |