et vos agrestvm p. n. f. id est propitia, ut "nec tam 1.10.1
praesentes alibi cognoscere divos", quorum praesentia favor
est. et bene de diversis rebus dicturus diversa invocat numina.
{⁴³hoc enim et in sacris fieri solebat, ut post specialia ad eam rem, de qua
agebatur, invocata numina omnes dii vel deae confuse invocarentur. 5
praesentia nvmina favni 'praesentia', quoniam dicuntur usque ad ea
tempora, quibus fuit Faunus, qui dictus est a fando, visa esse numina.
quidam faunos putant dictos ab eo, quod frugibus faveant. Cincius et
Cassius aiunt ab Euandro Faunum deum appellatum ideoque aedes
sacras 'faunas' primo appellatas, postea fana dicta, et ex eo, qui fu- 10
tura praecinerent fanaticos dici.}⁴³