| est lvcos silari circa ilicibvsqve virentem plvri- | 3.146.1 |
| mvs albvrnvm volitans ordo talis est: circa lucos Silari, fluminis | |
| Lucaniae, et Alburnum, eiusdem montem, est plurimus volitans: ac | |
| si diceret, est multa musca. 'volitans' autem modo nomen est, non | |
| participium. {⁴³et aliter: ordo 'est plurimus volitans circa lucos Silari | 5 |
| Alburnumque virentem ilicibus'. 'volitans' absolute. Silarus et Alburnus | |
| in Lucania sunt montes. Nigidius de animalibus "asilus est musca | |
| varia, tabanus, bubus maxime nocens. hic apud Graecos prius | |
| μύωψ vocabatur, postea <a> magnitudine incommodi oestrum | |
| appellarunt". et hoc est quod ait 'oestrum Grai vertere vocantes', non | 10 |
| de latino in graecum, sed de graeco in suam linguam, quae prior fuit.}⁴³ |