| oestrvm grai vertere vocantes 'vertere' ex soni si- | 3.148.1 |
| militudine ὀνοματοποιίαν fecere: non enim possumus accipere, ex | |
| latina lingua mutavere, cum constet graecam primam fuisse. οἶστρος | |
| autem graecum est: latine asilus, vulgo tabanus vocatur. cvi | |
| nomen asilo ut "cui Remulo cognomen erat". {⁴³oestrvm grai | 5 |
| vertere v. quomodo 'Grai vertere', cum omnia, quae latina sunt, a | |
| graeca ratione descendant? solvit quaestionem: Graeci cum myopem | |
| primo dixerint, displicuit nomen, quia proprium non erat: oestrum di- | |
| xerunt, hoc est quia furiam oestrum vocant; dividit enim furia armenta, | |
| cum ab eo stimulantur. latine vero hoc animal tabanus dicitur.}⁴³ | 10 |