| extremoqve inrorat a. a. mense Ianuario, qui est | 3.304.1 |
| paene ultimus: nam, ut etiam in primo diximus "ut primis | |
| extemplo a mensibus anni", a Martio mense inchoabat annus | |
| apud maiores. ergo 'extremo anno' extrema parte anni. {⁴³et aliter: | |
| hic extremum annum sub aquarii sidere collocat, ut, quia primus na- | 5 |
| scentis anni dies ab urbe condita K#¹¹²³. Martiis fuit, inde Februarius | |
| ultimus anni habeatur. aquarium autem multi Ganymedem volunt.}⁴³ |