haec qvoqve cum de capellis loquatur, figurate neutro 3.305.1
usus est genere: nam integrum erat 'hae quoque non cura nobis
leviore tuendae'. sane perite, quoniam scit planam esse ovium
utilitatem, eam praeterit et exaggerat meritum capellarum, ut dictis
in lucem promat rem per se minus patentem. {⁴³et aliter: <hae qvo- 5
qve> id est capellae. legitur et 'haec': veteribus enim mos fuit, ut
neutra femininis iungerentur, unde Terentius "tua nihil refert utrum
fecerint", et in Eunucho "haec adornant ut lavent".}⁴³