| DOMINI NOSTRI SACRATISSIMI PRINCIPIS | |
| IUSTINIANI | |
| IURIS ENUCLEATI EX OMNI UETERE IURE COLLECTI | |
| DIGESTORUM SEU PANDECTARUM | |
| LIBER PRIMUS | |
| DE IUSTITIA ET IURE | |
| Ulpianus libro primo institutionum. Iuri operam daturum prius | 1.1.1.pr.1 |
| nosse oportet, unde nomen iuris descendat. est autem a iustitia appellatum: nam, ut ele- | |
| ganter Celsus definit, ius est ars boni et aequi. Cuius merito quis nos sacerdotes appellet: | 1.1 |
| iustitiam namque colimus et boni et aequi notitiam profitemur, aequum ab iniquo sepa- | |
| rantes, licitum ab illicito discernentes, bonos non solum metu poenarum, uerum etiam prae- | |
| miorum quoque exhortatione efficere cupientes, ueram nisi fallor philosophiam, non simu- | |
| latam affectantes. Huius studii duae sunt positiones, publicum et priua- | 2.1 |
| tum. publicum ius est quod ad statum rei Romanae spectat, priuatum quod ad singulorum | |
| utilitatem: sunt enim quaedam publice utilia, quaedam priuatim. publicum ius in sacris, in | |
| sacerdotibus, in magistratibus constitit. priuatum ius tripertitum est: collectum etenim est | |
| ex naturalibus praeceptis aut gentium aut ciuilibus. Ius naturale est, quod natura omnia | 3.1 |
| animalia docuit: nam ius istud non humani generis proprium, sed omnium animalium, quae | |
| in terra, quae in mari nascuntur, auium quoque commune est. hinc descendit maris atque | |
| feminae coniunctio, quam nos matrimonium appellamus, hinc liberorum procreatio, hinc edu- | |
| catio: uidemus etenim cetera quoque animalia, feras etiam istius iuris peritia censeri. Ius | 4.1 |
| gentium est, quo gentes humanae utuntur. quod a naturali recedere facile intellegere licet, | |
| quia illud omnibus animalibus, hoc solis hominibus inter se commune sit. | |
| Pomponius libro singulari enchiridii. Ueluti erga deum religio: ut paren- | 2.pr.1 |
| tibus et patriae pareamus: | |
| Florentinus libro primo institutionum. ut uim atque iniuriam pro- | 3.pr.1 |
| pulsemus: nam iure hoc euenit, ut quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit, iure | |
| fecisse existimetur, et cum inter nos cognationem quandam natura constituit, consequens | |
| est hominem homini insidiari nefas esse. | |
| Ulpianus libro primo institutionum. Manumissiones quoque iuris | 4.pr.1 |
| gentium sunt. est autem manumissio de manu missio, id est datio libertatis: nam quamdiu | |
| quis in seruitute est, manui et potestati suppositus est, manumissus liberatur potestate. | |
| quae res a iure gentium originem sumpsit, utpote cum iure naturali omnes liberi nasce- | |
| rentur nec esset nota manumissio, cum seruitus esset incognita: sed posteaquam iure | 5 |
| gentium seruitus inuasit, secutum est beneficium manumissionis. et cum uno naturali no- | |
| mine homines appellaremur, iure gentium tria genera esse coeperunt: liberi et his contra- | |
| rium serui et tertium genus liberti, id est hi qui desierant esse serui. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Ex hoc iure gentium intro- | 5.pr.1 |
| ducta bella, discretae gentes, regna condita, dominia distincta, agris termini positi, aedificia | |
| collocata, commercium, emptiones uenditiones, locationes conductiones, obligationes insti- | |
| tutae: exceptis quibusdam quae iure ciuili introducta<e> sunt. | |
| Ulpianus libro primo institutionum. Ius ciuile est, quod neque in totum a | 6.pr.1 |
| naturali uel gentium recedit nec per omnia ei seruit: itaque cum aliquid addimus uel detrahi- | |
| mus iuri communi, ius proprium, id est ciuile efficimus. Hoc igitur ius nostrum con- | 1.1 |
| stat aut ex scripto aut sine scripto, ut apud Graecos: τῶν νόμων οἳ μὲν ἔγγραφοι, οἳ δὲ ἄγραφοι. | |
| Papinianus libro secundo definitionum. Ius autem ciuile est, quod ex legi- | 7.pr.1 |
| bus, plebis scitis, senatus consultis, decretis principum, auctoritate prudentium uenit. | |
| Ius praetorium est, quod praetores introduxerunt adiuuandi uel supplendi uel corrigendi iuris | 1.1 |
| ciuilis gratia propter utilitatem publicam. quod et honorarium dicitur ad honorem prae- | |
| torum sic nominatum. | |
| Marcianus libro primo institutionum. Nam et ipsum ius honorarium uiua | 8.pr.1 |
| uox est iuris ciuilis. | |
| Gaius libro primo institutionum. Omnes populi, qui legibus et mo- | 9.pr.1 |
| ribus reguntur, partim suo proprio, partim communi omnium hominum iure utuntur. nam | |
| quod quisque populus ipse sibi ius constituit, id ipsius proprium ciuitatis est uocaturque | |
| ius ciuile, quasi ius proprium ipsius ciuitatis: quod uero naturalis ratio inter omnes homines | |
| constituit, id apud omnes peraeque custoditur uocaturque ius gentium, quasi quo iure | 5 |
| omnes gentes utuntur. | |
| Ulpianus libro primo regularum. Iustitia est con- | 10.pr.1 |
| stans et perpetua uoluntas ius suum cuique tribuendi. Iuris praecepta sunt haec: honeste | 1.1 |
| uiuere, alterum non laedere, suum cuique tribuere. Iuris prudenti<a> est diuinarum atque | 2.1 |
| humanarum rerum notitia, iusti atque iniusti scientia. | |
| Paulus libro quarto decimo ad Sabinum. Ius pluribus modis dicitur: uno | 11.pr.1 |
| modo, cum id quod semper aequum ac bonum est ius dicitur, ut est ius naturale. altero | |
| modo, quod omnibus aut pluribus in quaque ciuitate utile est, ut est ius ciuile. nec minus | |
| ius recte appellatur in ciuitate nostra ius honorarium. praetor quoque ius reddere dicitur | |
| etiam cum inique decernit, relatione scilicet facta non ad id quod ita praetor fecit, sed ad | 5 |
| illud quod praetorem facere conuenit. alia significatione ius dicitur locus in quo ius red- | |
| ditur, appellatione collata ab eo quod fit in eo ubi fit. quem locum determinare hoc modo | |
| possumus: ubicumque praetor salua maiestate imperii sui saluoque more maiorum ius dicere | |
| constituit, is locus recte ius appellatur. | |
| Marcianus libro primo institutionum. Nonnumquam ius etiam pro necessitu- | 12.pr.1 |
| dine dicimus ueluti 'est mihi ius cognationis uel adfinitatis'. |