DE ORIGINE IURIS ET OMNIUM MAGISTRATUUM ET
SUCCESSIONE <PRUDENTIUM>
  Gaius libro primo ad legem duodecim tabularum. Facturus legum 1.2.1.pr.1
uetustarum interpretationem necessario prius ab urbis initiis repetendum existimaui, non
quia uelim uerbosos commentarios facere, sed quod in omnibus rebus animaduerto id per-
fectum esse, quod ex omnibus suis partibus constaret: et certe cuiusque rei †potissima pars
principium est. deinde si in foro causas dicentibus nefas ut ita dixerim uidetur esse nulla 5
praefatione facta iudici rem exponere: quanto magis interpretationem promittentibus incon-
ueniens erit omi<s>sis initiis atque origine non repetita atque illotis ut ita dixerim manibus
protinus materiam interpretationis tractare? namque nisi fallor istae praefationes et liben-
tius nos ad lectionem propositae materiae producunt et cum ibi uenerimus, euidentiorem
praestant intellectum. 10
  Pomponius libro singulari enchiridii. Necessarium itaque nobis uidetur ipsius iuris 2.pr.1
originem atque processum demonstrare. Et quidem initio ciuitatis nostrae populus sine lege 1.1
certa, sine iure certo primum agere instituit omniaque manu a regibus gubernabantur.
Postea aucta ad aliquem modum ciuitate ipsum Romulum traditur populum in tri- 2.1
ginta partes diuisisse, quas partes curias appellauit propterea quod tunc reipublicae curam
per sententias partium earum expediebat. et ita leges quasdam et ipse curiatas ad populum
tulit: tulerunt et sequentes reges. quae omnes conscriptae exstant in libro Sexti Papirii,
qui fuit illis temporibus, quibus Superbus Demarati Corinthii filius, ex principalibus uiris. 5
is liber, ut diximus, appellatur ius ciuile Papirianum, non quia Papirius de suo quicquam
ibi adiecit, sed quod leges sine ordine latas in un<u>m composuit. Exactis deinde regibus 3.1
lege tribunicia omnes leges hae exoleuerunt iterumque coepit populus Romanus incerto
magis iure et consuetudine ali<qua uti> quam per latam legem, idque prope uiginti annis pas-
sus est. Postea ne diutius hoc fieret, placuit publica auctoritate decem con- 4.1
stitui uiros, per quos peterentur leges a Graecis ciuitatibus et ciuitas fundaretur legibus:
quas in tabulas eboreas perscriptas pro rostris composuerunt, ut possint leges apertius percipi:
datumque est eis ius eo anno in ciuitate summum, uti leges et corrigerent, si opus esset, et
interpretarentur neque prouocatio ab eis sicut a reliquis magistratibus fieret. qui ipsi anim- 5
aduerterunt aliquid deesse istis primis legibus ideoque sequenti anno alias duas ad easdem
tabulas adiecerunt: et ita ex acceden<ti> appellatae sunt leges duodecim tabularum. quarum
ferendarum auctorem fuisse decemuiris Hermodorum quendam Ephesium exulantem in Italia
quidam rettulerunt. His legibus latis coepit (ut naturaliter euenire solet, ut interpre- 5.1
tatio desideraret prudentium auctoritate<m>) necessariam esse disputatione fori. haec disputatio
et hoc ius, quod sine scripto uenit compositum a prudentibus, propria parte aliqua non
appellatur, ut ceterae partes iuris suis nominibus designantur, datis propriis nominibus ceteris
partibus, sed communi nomine appellatur ius ciuile. Deinde ex his legibus eodem 6.1
tempore fere actiones compositae sunt, quibus inter se homines disceptarent: quas actiones
ne populus prout uellet instituere<t>, certas sollemnesque esse uoluerunt: et appellatur haec
pars iuris legis actiones, id est legitimae actiones. et ita eodem paene tempore tria haec
iura nata sunt: lege duodecim tabularum ex his fluere coepit ius ciuile, ex isdem legis 5
actiones compositae sunt. omnium tamen harum et interpretandi scientia et actiones apud
collegium pontificum erant, ex quibus constituebatur, quis quoquo anno praeesset priuatis.
et fere populus annis prope centum hac consuetudine usus est. Postea cum Appius Clau- 7.1
dius proposuisset et ad formam redegisset has actiones, Gnaeus Flauius scriba eius libertini
filius subreptum librum populo tradidit, et adeo gratum fuit id munus populo, ut tribunus
plebis fieret et senator et aedilis curulis. hic liber, qui actiones continet, appellatur ius
ciuile Flauianum, sicut ille ius ciuile Papirianum: nam nec Gnaeus Flauius de suo quic- 5
quam adiecit libro. augescente ciuitate quia deerant quaedam genera agendi, non post
multum temporis spatium Sextus Aelius alias actiones composuit et librum populo dedit,
qui appellatur ius Aelianum. Deinde cum esset in ciuitate lex duodecim tabularum et ius 8.1
ciuile, essent et legis actiones, euenit, ut plebs in discordiam cum patribus perueniret et
secederet sibique iura constitueret, quae iura plebi scita uocantur. mox cum reuocata est
plebs, quia multae discordiae nascebantur de his plebis scitis, pro legibus placuit et ea ob-
seruari lege Hortensia: et ita factum est, ut inter plebis scita et legem species constituendi 5
interesset, potestas autem eadem esset. Deinde quia difficile plebs conuenire coepit, po- 9.1
pulus certe multo difficilius in tanta turba hominum, necessitas ipsa curam reipublicae ad
senatum deduxit: ita coepit senatus se interponere et quidquid constituisset obseruabatur,
idque ius appellabatur senatus consultum. Eodem tempore et magistratus iura reddebant 10.1
et ut scirent ciues, quod ius de quaque re quisque dicturus esset seque praemuniret, edicta
proponebant. quae edicta praetorum ius honorarium constituerunt: honorarium dicitur, quod
ab honore praetoris uenerat. Nouissime sicut ad pauciores iuris constituendi uias transisse 11.1
ipsis rebus dictantibus uidebatur per <pa>rtes, euenit, ut necesse <esse>t rei publicae per unum
consuli (nam senatus non perinde omnes prouincias probe gerere poterant): igitur consti-
tuto principe datum est ei ius, ut quod constituisset, ratum esset. Ita in ciuitate 12.1
nostra aut iure, id est lege, constituitur, aut est proprium ius ciuile, quod sine scripto in
sola prudentium interpretatione consistit, aut sunt legis actiones, quae formam agendi con-
tinent, aut plebi scitum, quod sine auctoritate patrum est constitutum, aut est magistratuum
edictum, unde <ius> honorarium nascitur aut senatus consultum, quod solum senatu consti- 5
tuente inducitur sine lege, aut est principalis constitutio, id est, ut quod ipse princeps
constituit pro lege seruetur.
  Post originem iuris et processum cognitum consequens est, ut de magistratuum nomi- 13.1
nibus et origine cognoscamus, quia, ut exposuimus, per eos qui iuri dicundo praesunt
effectus rei accipitur: quantum est enim ius in ciuitate esse, nisi sint, qui iura regere pos-
sint? post hoc dein de auctorum successione dicemus, quod constare non potest ius, nisi
sit aliquis iuris peritus, per quem possit cottidie in melius produci. Quod ad magistratus 14.1
attinet, initio ciuitatis huius constat reges omnem potestatem habuisse. Isdem temporibus 15.1
et tribunum celerum fuisse constat: is autem erat qui equitibus praeerat et ueluti secundum
locum a regibus optinebat: quo in numero fuit Iunius Brutus, qui auctor fuit regis eiciendi.
Exactis deinde regibus consules constituti sunt duo: penes quos summum ius uti esset, 16.1
lege rogatum est: dicti sunt ab eo, quod plurimum reipublicae consulerent. qu<i> tamen ne
per omnia regiam potestatem sibi uindicarent, lege lata factum est, ut ab eis prouocatio
esset neue posse<n>t in caput ciuis Romani animaduertere iniussu populi: solum relictum est
illis, ut coercere possent et in uincula publica duci iuberent. Post deinde cum census 17.1
iam maiori tempore agendus esset et consules non sufficerent huic quoque officio, cen-
sores constituti sunt. Populo deinde aucto cum crebra orerentur bella et quaedam acriora 18.1
a finitimis infe<rr>entur, interdum re exigente placuit maioris potestatis magistratum constitui:
itaque dictatores proditi sunt, a quibus nec prouocandi ius fuit et quibus etiam capitis
animaduersio data est. hunc magistratum, quoniam summam potestatem habebat, non erat
fas ultra sextum mensem retineri. Et his dictatoribus magistri equitum iniungebantur sic, 19.1
quo modo regibus tribuni celerum: quod officium fere tale erat, quale hodie praefectorum
praetorio, magistratus tamen habebantur legitimi. Isdem temporibus cum plebs a patribus 20.1
secessisset anno fere septimo decimo post reges exactos, tribunos sibi in monte sacro
creauit, qui essent plebeii magistratus. dicti tribuni, quod olim in tres partes populus di-
uisus erat et ex singulis singuli creabantur: uel quia tribuum suffragio creabantur. Itemque 21.1
ut essent qui aedibus praeessent, in quibus omnia scita sua pleb<s> deferebat, duos ex plebe
constituerunt, qui etiam aediles appellati sunt. Deinde cum aerarium 22.1
populi auct<i>u<s> esse coepisset, ut essent qui illi praeessent, constituti sunt quaestores, qui
pecuniae praeessent, dicti ab eo <quod> inquirendae et conseruandae pecuniae causa creati
erant. Et quia, ut diximus, de capite ciuis Romani iniussu populi non erat lege permissum 23.1
consulibus ius dicere, propterea quaestores constituebantur a populo, qui capitalibus rebus
praeessent: hi appellabantur quaestores parricidii, quorum etiam meminit lex duo-
decim tabularum. Et cum placuisset leges quoque ferri, latum est ad populum, uti omnes 24.1
magistratu se abdicarent, quo decemuiri constituti anno uno cum magistratum prorogarent
sibi et cum iniuriose tractarent neque uellent deinceps sufficere magistratibus, ut ipsi et
factio sua perpetuo rem publicam occupatum retineret: nimia atque aspera dominatione eo
rem perduxerant, ut exercitus a re publica secederet. initium fuisse secessionis dicitur Uer- 5
ginius quidam, qui cum animaduertisset Appium Claudium contra ius, quod ipse ex uetere
iure in duodecim tabulas transtulerat, uindicias filiae suae a se abdixisse et secundum eum,
qui in seruitutem ab eo suppositus petierat, dixisse captumque amore uirginis omne fas ac
nefas miscuisse: indignatus, quod uetustissima iuris obseruantia in persona filiae suae de-
fecisset (utpote cum Brutus, qui primus Romae consul fuit, uindicias secundum libertatem 10
dixisset in persona Uindicis Uitelliorum serui, qui proditionis coniurationem indicio suo de-
texerat) et castitatem filiae uitae quoque eius praeferendam putaret, arre<p>to cultro de
taberna lanionis filiam interfecit in hoc scilicet, ut morte uirginis contumeliam stupri arceret,
ac protinus recens a caede madenteque adhuc filiae cruore ad commilitones confugit. qui
uniuersi de Algido, ubi tunc belli gerendi causa legiones erant, relictis ducibus pristinis 15
signa in Auentinum transtulerunt, omnisque plebs urbana mox eodem se contulit, populique
consensu partim in carcere necati. ita rursus res publica suum statum recepit. Deinde 25.1
cum post aliquot annos duodecim tabulae latae sunt et plebs contenderet cum patribus
et uellet ex suo quoque corpore consules creare et patres recusarent: factum est, ut tri-
buni militum crearentur partim ex plebe, partim ex patribus consulari potestate. hique
constituti sunt uario numero: interdum enim uiginti fuerunt, interdum plures, nonnum- 5
quam pauciores. Deinde cum placuisset creari etiam ex plebe consules, coeperunt ex utroque 26.1
corpore constitui. tunc, ut aliquo pluris patres haberent, placuit duos ex numero patrum
constitui: ita facti sunt aediles curules. Cumque consules a<u>ocarentur bellis finitimis neque 27.1
esset qui in ciuitate ius reddere posset, factum est, ut praetor quoque crearetur, qui ur-
banus appellatus est, quod in urbe ius redderet. Post aliquot deinde annos non sufficiente 28.1
eo praetore, quod multa turba etiam peregrinorum in ciuitatem ueniret, creatus est et alius
praetor, qui peregrinus appellatus est ab eo, quod plerumque inter peregrinos ius dicebat.
Deinde cum esset necessarius magistratus qui hastae praeessent, decemuiri in litibus 29.1
iudicandis sunt constitut<i. Constituti sunt> eodem tempore et quattuoruiri qui curam uiarum 30.1
<a>gerent, et triumuiri monetales aeris argenti auri flatores, et triumuiri capitales qui
carceris custodiam haberent, ut cum animaduerti oporteret interuentu eorum fieret.
Et quia magistratibus uespertinis temporibus in publicum esse inconue- 31.1
niens erat, quinqueuiri constituti sunt cis Tiberim et ultis Tiberim, qui possint pro ma-
gistratibus fungi. Capta deinde Sardinia, mox Sicilia, item Hispania, deinde Narbonensi 32.1
prouincia totidem praetores, quot prouinciae in dicionem uenerant, creati sunt, partim qui
urbanis rebus, partim qui prouincialibus praeessent. deinde Cornelius Sulla quaestiones
publicas constituit, ueluti de falso, de parricidio, de sicariis, et praetores quattuor adiecit.
deinde Gaius Iulius Caesar duos praetores et duos aediles qui frumento praeessent et a 5
Cerere cereales constituit. ita duodecim praetores, sex aediles sunt creati. diuus deinde
Augustus sedecim praetores constituit. post deinde diuus Claudius duos praetores adiecit
qui de fideicommisso ius dicerent, ex quibus unum diuus Titus detraxit: et adiecit diuus
Nerua qui inter fiscum et priuatos ius diceret. ita decem et octo praetores in ciuitate ius
dicunt. Et haec omnia, quotiens in re publica sunt magistratus, obseruantur: quotiens autem 33.1
profi<cis>cuntur, unus relinquitur, qui ius dicat: is uocatur praefectus urbi. qui praefectus
olim constituebatur: postea fere Latinarum feriarum causa introductus est et quotannis ob-
seruatur. nam praefectus annonae et uigilum non sunt magistratus, sed extra ordinem uti-
litatis causa constituti sunt. et tamen hi, quos Cistiberes diximus, postea aediles senatus 5
consulto creabantur. Ergo ex his omnibus decem tribuni plebis, con- 34.1
sules duo, decem et octo praetores, sex aediles in ciuitate iura reddebant.
  Iuris ciuilis scientiam plurimi et maximi uiri professi sunt: sed qui eorum maximae 35.1
dignationis apud populum Romanum fuerunt, eorum in praesentia mentio habenda est, ut
appareat, a quibus et qualibus haec iura orta et tradita sunt. et quidem ex omnibus, qui
scientiam nancti sunt, ante Tiberium Coruncanium publice professum neminem traditur:
ceteri autem ad hunc uel in latenti ius ciuile retinere cogitabant solumque consultatoribus 5
uacare potius quam discere uolentibus se praestabant. Fuit autem in primis peritus 36.1
Publius Papirius, qui leges regias in unum contulit. ab hoc Appius Claudius unus ex
decemuiris, cuius maximum consilium in duodecim tabulis scribendis fuit. post hunc
Appius Claudius eiusdem generis maximam scientiam habuit: hic Centemmanus appel-
latus est, Appiam uiam strauit et aquam Claudiam induxit et de Pyrrho in urbe non reci- 5
piendo sententiam tulit: hunc etiam actiones scripsisse traditum est primum de usurpa-
tionibus, qui liber non exstat: idem Appius Claudius, qui uidetur ab hoc processisse, R lit-
teram inuenit, ut pro Ualesii<s> Ualerii essent et pro Fusiis Fur<ii>. Fuit post eos maximae 37.1
scientiae Sempronius, quem populus Romanus ϲοφὸν appellauit, nec quisquam ante hunc
aut post hunc hoc nomine cognominatus est. Gaius Scipio Nasica, qui optimus a senatu
appellatus est: cui etiam publice domus in sacra uia data est, quo facilius consuli posset.
deinde Quintus Mucius, qui ad Carthaginienses missus legatus, cum essent duae tesserae 5
positae una pacis altera belli, arbitrio sibi dato, utram uellet referret Romam, utramque
sustulit et ait Carthaginienses petere debere, utram mallent accipere. Post hos fuit Tibe- 38.1
rius Coruncanius, ut dixi, qui primus profiteri coepit: cuius tamen scriptum nullum ex-
stat, sed responsa complura et memorabilia eius fuerunt. deinde Sextus <A>elius et frater
eius Publius Aelius et Publius Atilius maximam scientiam in profitendo habuerunt,
ut duo A<e>lii etiam consules fuerint, Atilius autem primus a populo Sapiens appellatus est. 5
Sextum Aelium etiam Ennius laudauit et exstat illius liber qui inscribitur 'tripertita', qui
liber ueluti cunabula iuris continet: tripertita autem dicitur, quoniam lege duodecim tabu-
larum praeposita iungitur interpretatio, deinde subtexitur legis actio. eiusdem esse tres
alii libri referuntur, quo<s> tamen quidam negant eiusdem esse: hos sectatus ad aliquid est
Cato. deinde Marcus Cato princeps Porciae familiae, cuius et libri exstant: sed plurimi 10
filii eius, ex quibus ceteri oriuntur. Post hos fuerunt Publius Mucius et <B>rutus et 39.1
Manilius, qui fundauerunt ius ciuile. ex his Publius Mucius etiam decem libellos reliquit,
Brutus septem, Manilius tres: et extant uolumina scripta Manilii monumenta. illi duo
consulares fuerunt, Brutus praetorius, Publius autem Mucius etiam pontifex maximus. Ab 40.1
his profecti sunt Publius Rutilius Rufus, qui Romae consul et Asiae proconsul fuit
Paulus Uerginius et Quintus Tubero ille stoicus Pansae auditor, qui et ipse consul.
etiam Sextus Pompeius Gnaei Pompeii patruus fuit eodem tempore: et Coelius Anti-
pater, qui historias conscripsit, sed plus eloquentiae quam scientiae iuris operam dedit: 5
etiam Lucius Crassus frater Publii Mucii, qui Munianus dictus est: h<u>nc Cicero ait
iurisconsultorum disertissimum. Post hos Quintus Mucius Publii filius pontifex maximus 41.1
ius ciuile primus constituit generatim in libros decem et octo redigendo. Mucii auditores 42.1
fuerunt complures, sed praecipuae auctoritatis Aquilius <G>allus, Balbus Lucilius, Sextus
Papirius, Gaius Iuuentius: ex quibus Gallum maximae auctoritatis apud populum fuisse
Seruius dicit. omnes tamen hi a Seruio Sulpicio nominantur: alioquin per se eorum scripta
non talia exstant, ut ea <om>nes appetant: denique nec uersantur omnino scripta eorum inter 5
manus hominum, sed Seruius libros suos compleuit, pro cuius scriptura ipsorum quoque
memoria habetur. Seruius <autem Sulpicius> cum in causis orandis primum locum aut pro 43.1
certo post Marcum Tullium optineret, traditur ad consulendum Quintum Mucium de re amici
sui peruenisse cumque eum sibi respondisse de iure Serui<us> parum intellexisset, iterum
Quintum interrogasse et a Quinto Mucio responsum esse nec tamen percepisse, et ita ob-
iurgatum esse a Quinto Mucio: namque eum dixisse turpe esse patricio et nobili et causas 5
oranti ius in quo uersaretur ignorare. ea uelut contumelia Seruius tactus operam dedit iuri
ciuili et plurimum eos, de quibus locuti sumus, audiit, institutus a Balbo Lucilio, instru-
ctus autem maxime a Gallo Aquilio, qui fuit Cercinae: itaque libri complures eius extant
Cercinae confecti. hic cum in legatione perisset, statuam ei populus Romanus pro rostris
posuit, et hodieque exstat pro rostris Augusti. huius uolumina complura exstant: reliquit 10
autem prope centum et octaginta libros. Ab hoc plurimi profecerunt, fere tamen hi libros 44.1
conscripserunt: Alfenus Uarus Gaius, Aulus Ofilius, Titus Caesius, Aufidius Tucca,
Aufidius Namusa, Flauius Priscus, Gaius Ateius, Pacuuius Labeo Antistius Labeonis
Antisti pater, Cinna, Publicius Gellius. ex his decem libros octo conscripserunt, quo-
rum omnes qui fuerunt libri digesti sunt ab Aufidio Namusa in centum quadraginta libros. 5
ex his auditoribus plurimum auctoritatis habuit Alfenus Uarus et Aulus Ofilius, ex quibus
Uarus et consul fuit, Ofilius in equestri ordine perseuerauit. is fuit Caesari familiarissimus
et libros de iure ciuili plurimos et qui omnem partem operis fundarent reliquit. nam de
legibus uicensimae primus conscribit: de iurisdictione idem edictum praetoris primus dili-
genter composuit, nam ante eum Seruius duos libros ad Brutum perquam breuissimos ad 10
edictum subscriptos reliquit. Fuit eodem tempore et Trebatius, qui idem Corneli Maximi 45.1
auditor fuit: Aulus Cascellius, Quintus Mucius Uolusii auditor, denique in illius hono-
rem testamento Publium Mucium nepotem eius reliquit heredem. fuit autem quaestorius
nec ultra proficere uoluit, cum illi etiam Augustus consulatum offeret. ex his Trebatius
peritior Cascellio, Cascellius Trebatio eloquentior fuisse dicitur, Ofilius utroque doctior. 5
Cascellii scripta non exstant nisi unus liber bene dictorum, Trebatii complures, sed minus
frequenta<n>tur. Post ho<s> quoque Tubero fuit, qui Ofilio operam dedit: fuit autem patri- 46.1
cius et transit a causis agendis ad ius ciuile, maxime postquam Quintum Ligarium accu-
sauit nec optinuit apud Gaium Caesarem. is est Quintus Ligarius, qui cum Africae oram
teneret, infirmum Tuberonem applicare non permisit nec aquam haurire, quo nomine eum
accusauit et Cicero defendit: exstat eius oratio satis pulcherrima, quae inscribitur pro Quinto 5
Ligario. Tubero doctissimus quidem habitus est iuris publici et priuati et complures
utriusque operis libros reliquit: sermone etiam antiquo usus affectauit scribere et ideo
parum libri eius grati habentur. Post hunc maximae auctoritatis fuerunt Ateius Capito, 47.1
qui Ofilium secutus est, et Antistius Labeo, qu<i> omnes hos audiuit, institutus est autem
a Trebatio. ex his Ateius consul fuit: Labeo noluit, cum offerretur ei ab Augusto consu-
latus, quo suffectus fier<et>, honorem suscipere, sed plurimum studiis operam dedit: et totum
annum ita diuiserat, ut Romae sex mensibus cum studiosis esset, sex mensibus secederet 5
et conscribendis libris operam daret. itaque reliquit quadringenta uolumina, ex quibus
plurima inter manus uersantur. hi duo primum ueluti diuersas sectas fecerunt: nam Ateius
Capito in his, quae ei tradit<a> fuerant, perseuerabat, Labeo ingenii qualitate et fiducia
doctrinae, qui et ceteris operis sapientiae operam dederat, plurima innouare instituit.
Et ita Ateio Capitoni Massurius Sabinus successit, Labeoni Nerua, <qui a>dhuc eas dissen- 48.1
siones auxerunt. hic etiam Nerua Caesari familiarissimus fuit. Massurius Sabinus in equestri
ordine fuit et publicae primus respondit: posteaque hoc coepit beneficium dari, a Tiberio
Caesare hoc tamen illi concessum erat. Et, ut obiter sciamus, ante tempora Augusti 49.1
publice respondendi ius non a principibus dabatur, sed qui fiduciam studiorum suorum
habebant, consulentibus respondebant: neque responsa utique signata dabant, sed plerumque
iudicibus ipsi scribebant, aut testabantur qui illos consulebant. primus diuus Augustus, ut
maior iuris auctoritas haberetur, constituit, ut ex auctoritate eius responderent: et ex illo 5
tempore peti hoc pro beneficio coepit. et ideo optimus princeps Hadrianus, cum ab eo
uiri praetorii peterent, ut sibi liceret respondere, rescripsit eis hoc non peti, sed praestari
solere et ideo, si quis fiduciam sui haberet, delectari se populo ad respondendum se prae-
pararet. Ergo Sabino concessum est a Tiberio Caesare, ut populo responderet: qui in 50.1
equestri ordine iam grandis natu et fere annorum quinquaginta receptus est. huic nec
amplae facultates fuerunt, sed plurimum a suis auditoribus sustentatus est. Huic successit 51.1
Gaius Cassius Longinus natus ex filia Tuberonis, quae fuit neptis Seruii Sulpicii: et ideo
proauum suum Seruium Sulpicium appellat. hic consul fuit cum Quartino temporibus Ti-
ber<ii>, sed plurimum in ciuitate auctoritatis habuit eo usque, donec eum Caesar ciuitate
pelleret. Expulsus ab eo in Sardiniam, reuocatus a Uespasiano diem suum obit. Neruae 52.1
successit Proculus. fuit eodem tempore et Nerua filius: fuit et alius Longinus ex
equestri quidem ordine, qui postea ad praeturam usque peruenit. sed Proculi auctoritas
maior fuit, nam etiam plurimum potuit: appellatique sunt partim Cassiani, partim Procul<i>ani,
quae origo a Capitone et Labeone coeperat. Cassio Caelius Sabinus successit, qui plu- 53.1
rimum temporibus Uespasiani potuit: Proculo Pegasus, qui temporibus Uespasiani prae-
fectus urbi fuit: Caelio Sabino Priscus Iauolenus: Pegaso Celsus: patri Celso Celsus
filius et Priscus Neratius, qui utrique consules fuerunt, Celsus quidem et iterum: Iauo-
leno Prisco Aburn<i>us Ualens et Tuscianus, item Saluius Iulianus. 5