DE LEGIBUS SENATUSQUE CONSULTIS ET LONGA
|
|
CONSUETUDINE
|
|
Papinianus libro primo definitionum. Lex est commune praeceptum,
|
1.3.1.pr.1
|
uirorum prudentium consultum, delictorum quae sponte uel ignorantia contrahuntur coer-
|
|
citio, communis rei publicae sponsio.
|
|
Marcianus libro primo institutionum. Nam et Demosthenes orator
|
2.pr.1
|
sic definit: τοῦτό ἐϲτιν νόμοϲ, ᾧ πάνταϲ ἀνθρώπουϲ προϲήκει πείθεϲθαι διὰ πολλά, καὶ μά-
|
|
λιϲτα ὅτι πᾶϲ ἐϲτὶν νόμοϲ εὕρημα μὲν καὶ δῶρον θεοῦ, δόγμα δὲ ἀνθρώπων φρονίμων, ἐπα-
|
|
νόρθωμα δὲ τῶν ἑκουϲίων καὶ ἀκουϲίων ἁμαρτημάτων, πόλεωϲ δὲ ϲυνθήκη κοινή, καθ’ ἣν ἅπαϲι
|
|
προϲήκει ζῇν τοῖϲ ἐν τῇ πόλει. sed et philosophus summae stoicae sapientiae Chrysippus
|
5
|
sic incipit libro, quem fecit περὶ νόμου· ὁ νόμοϲ πάντων ἐϲτὶ βαϲιλεὺϲ θείων τε καὶ ἀνθρω-
|
|
πίνων πραγμάτων· δεῖ δὲ αὐτὸν προϲτάτην τε εῖναι τῶν καλῶν καὶ τῶν αἰϲχρῶν καὶ ἄρχοντα
|
|
καὶ ἡγεμόνα, καὶ κατὰ τοῦτο κανόνα τε εἶναι δικαίων καὶ ἀδίκων καὶ τῶν φύϲει πολιτικῶν ζῴων
|
|
προϲτακτικὸν μὲν ὧν ποιητέον, ἀπαγορευτικὸν δὲ ὧν οὐ ποιητέον.
|
|
Pomponius libro uicensimo quinto ad Sabinum. Iura consititui oportet, ut
|
3.pr.1
|
dixit Theophrastus, in his, quae ἐπὶ τὸ πλεῖϲτον accidunt, non quae ἐκ παραλόγου.
|
|
Celsus libro quinto digestorum. Ex his, quae forte uno aliquo casu acci-
|
4.pr.1
|
dere possunt, iura non constituuntur:
|
|
Idem libro XVII digestorum. nam ad ea potius debet aptari ius, quae et
|
5.pr.1
|
frequenter et facile, quam quae perraro eueniunt.
|
|
Paulus libro XVII ad Plautium. Τὸ γὰρ ἅπαξ ἢ δίϲ, ut ait
|
6.pr.1
|
Theophrastus, παραβαίνουϲιν οἱ νομοθέται.
|
|
Modestinus libro I regularum. Legis uirtus haec est imperare ue-
|
7.pr.1
|
tare permittere punire.
|
|
Ulpianus libro III ad Sabinum. Iura non in singulas personas, sed
|
8.pr.1
|
generaliter constituuntur.
|
|
Idem libro XVI ad edictum. No<n> ambigitur senatum ius facere posse.
|
9.pr.1
|
Iulianus libro LVIIII digestorum. Neque leges neque senatus con-
|
10.1.1
|
sulta ita scribi possunt, ut omnes casus qui quandoque inciderint comprehendantur, sed
|
|
suffic<it> ea quae plerumque accidunt contineri.
|
|
Idem libro LXXXX digestorum. Et ideo de his, quae primo con-
|
11.1.1
|
stituuntur, aut interpretatione aut constitutione optimi principis certius statuendum est.
|
|
Idem libro XV digestorum. Non possunt omnes articuli singillatim
|
12.1.1
|
aut legibus aut senatus consultis compraehendi: sed cum in aliqua causa sententia eorum
|
|
<m>anifesta est, is qui iurisdictioni praeest ad similia procedere atque ita ius dicere debet.
|
|
Ulpianus libro I ad edictum aedilium curulium. Nam, ut ait Pedius, quotiens
|
13.1.1
|
lege aliquid unum uel alterum introductum est, bona occasio est cetera, quae tendunt ad
|
|
eandem utilitatem, uel interpretatione uel certe iurisdiction<e> suppleri.
|
|
Paulus libro LIIII ad edictum. Quod uero contra
|
14.1.1
|
rationem iuris receptum est, non est producendum ad consequentias.
|
|
Iulianus libro XXVII digestorum. In his, quae contra rationem
|
15.1.1
|
iuris constituta sunt, non possumus sequi regulam iuris.
|
|
Paulus libro singulari de iure singulari. Ius singulare est, quod contra teno-
|
16.1.1
|
rem rationis propter aliquam utilitatem auctoritate constituentium introductum est.
|
|
Celsus libro XXVI digestorum. Scire leges non hoc est
|
17.1.1
|
uerba earum tenere, sed uim ac potestatem.
|
|
Idem libr<o> XXVIIII digestorum. Benignius leges interpretandae
|
18.1.1
|
sunt, quo uoluntas earum conseruetur.
|
|
Idem libro XXXIII digestorum. In ambigua uoce legis ea potius accipienda
|
19.1.1
|
est significatio, quae uit<i>o caret, praesertim cum etiam uoluntas legis ex hoc colligi possit.
|
|
Iulianus libro quinquagensimo quinto digestorum. Non omnium,
|
20.1.1
|
quae a maioribus constituta sunt, ratio reddi potest,
|
|
Neratius libro VI membranarum. et ideo rationes eorum, quae constituuntur,
|
21.1.1
|
inquiri non oportet: alioquin multa ex his quae certa sunt subuertuntur.
|
|
Ulpianus libro trigensimo quinto ad edictum. Cum lex in praeteritum quid
|
22.1.1
|
indulget, in futurum uetat.
|
|
Paulus libro quarto ad Plautium. Minime sunt mutanda, quae interpretatio-
|
23.1.1
|
nem certam semper habuerunt.
|
|
Celsus libro VIIII digestorum. Inciuile est nisi tota lege
|
24.1.1
|
perspecta una aliqua particula eius proposita iudicare uel respondere.
|
|
Modestinus libro VIII responsorum. Nulla iuris ratio aut aequitatis benignitas
|
25.1.1
|
patitur, ut quae salubriter pro utilitate hominum introducuntur, ea nos duriore interpreta-
|
|
tione contra ipsorum commodum produc<a>mus ad seueritatem.
|
|
Palus libro IIII quaestionum. Non est nouum, ut priores leges ad poste-
|
26.1.1
|
riores trahantur.
|
|
Tertullianus libro I quaestionum. Ideo, quia antiquiores leges ad poste-
|
27.1.1
|
riores trahi usitatum est, semper quasi hoc legibus inesse credi oportet, ut ad eas quoque
|
|
personas et ad eas res pertinerent, quae quandoque similes erunt.
|
|
Paulus libro V ad legem Iuliam et Papiam. Sed et posteriores leges ad
|
28.1.1
|
priores pertinent, nisi contrariae sint, idque multis argumentis probatur.
|
|
Idem libro singulari ad legem Cinciam. Contra legem facit, qui id
|
29.1.1
|
facit quod lex prohibet, in fraudem uero, qui saluis uerbis legis sententiam eius circumuenit.
|
|
Ulpianus libro IIII ad edictum. Fraus enim legi fit, ubi
|
30.1.1
|
quod fieri noluit, fieri autem non uetuit, id fit: et quod distat ῥητὸν ἀπὸ διανοίαϲ, hoc distat
|
|
fraus ab eo, quod contra legem fit.
|
|
Idem libro XIII ad legem Iuliam et Papiam. Princeps legibus
|
31.1.1
|
solutus est: Augusta autem licet legibus soluta non est, principes tamen eadem illi priui-
|
|
legia tribuunt, quae ipsi habent.
|
|
Iulianus libro LXXXIIII digestorum. De quibus causis scriptis le-
|
32.1.1
|
gibus non utimur, id custodiri oportet, quod moribus et consuetudine inductum est: et si
|
|
qua in re hoc deficeret, tunc quod proximum et consequens ei est: si nec id quidem appa-
|
|
reat, tunc ius, quo urbs Roma utitur, seruari oportet. Inueterata consuetudo pro lege non
|
1
|
immerito custoditur, et hoc est ius quod dicitur moribus constitutum. nam cum ipsae leges
|
|
nulla alia ex causa nos teneant, quam quod iudicio populi receptae sunt, merito et ea,
|
|
quae sine ullo scripto populus probauit, tenebunt omnes: nam quid interest suffragio po-
|
|
pulus uoluntatem suam declaret an rebus ipsis et factis? quare rectissime etiam illud
|
5
|
receptum est, ut leges non solum suffragio legis latoris, sed etiam tacito consensu omnium
|
|
per desuetudinem abroge<n>tur.
|
|
Ulpianus libro primo de officio proconsulis. Diuturna consuetudo
|
33.pr.1
|
pro iure et lege in his quae non ex scripto descendunt obseruari solet.
|
|
Idem libro IIII de officio proconsulis. Cum de consuetudine ciuitatis
|
34.pr.1
|
uel prouinciae confidere quis uidetur, primum quidem illud explorandum arbitror, an etiam
|
|
contradicto aliquando iudicio consuetudo firmata sit.
|
|
Hermogenianus libro I iuris epitomarum. Sed et ea, quae longa consue-
|
35.pr.1
|
tudine comprobata sunt ac per annos plurimos obseruata, uelut tacita ciuium conuentio
|
|
non minus quam ea quae scripta sunt iura seruantur.
|
|
Paulus libro VII ad Sabinum. Immo magnae auctoritatis hoc ius habetur,
|
36.pr.1
|
quod in tantum probatum est, ut non fuerit necesse scripto id comprehendere.
|
|
Idem libro I quaestionum. Si de interpretatione legis quaeratur, in
|
37.pr.1
|
primis inspiciendum est, quo iure ciuitas retro in eiusmodi casibus usa fuisset: optima
|
|
enim est legum interpres consuetudo.
|
|
Callistratus libro I quaestionum. Nam imperator noster Seuerus rescripsit
|
38.pr.1
|
in ambiguitatibus quae ex legibus proficiscuntur consuetudinem aut rerum perpetuo similiter
|
|
iudicatarum auctoritatem uim legis optinere debere.
|
|
Celsus libro XXIII digestorum. Quod non ratione introductum, sed errore
|
39.pr.1
|
primum, deinde consuetudine optentum est, in aliis similibus non optinet.
|
|
Modestinus libro I regularum. Ergo omne ius aut consensus fecit aut ne-
|
40.pr.1
|
cessitas constituit aut firmauit consuetudo.
|
|
Ulpianus libro II institutionum. Totum autem ius constitit aut in adqui-
|
41.pr.1
|
rendo aut in conseruando aut in minuendo: aut enim hoc agitur quemadmodum quid
|
|
cuiusque fiat, aut quemadmodum quis rem uel ius suum conseruet, aut quomodo alienet
|
|
aut amittat.
|
|