| DE CONSTITUTIONIBUS PRINCIPUM | |
| Ulpianus libro primo institutionum. Quod principi placuit, legis habet | 1.4.1.pr.1 |
| uigorem: utpote cum lege regia, quae de imperio eius lata est, populus ei et in eum omne | |
| suum imperium et potestatem conferat. Quodcumque igitur imperator per epi- | 1.1 |
| stulam et subscriptionem statuit uel cognoscens decreuit uel de plano interlocutus est uel | |
| edicto praecepit, legem esse constat. haec sunt quas uolgo constitutiones appellamus. | |
| Plane ex his quaedam sunt personales nec ad exemplum trahuntur: nam quae | 2.1 |
| princeps alicui ob merita indulsit uel si quam poenam irrogauit uel si cui sine exemplo | |
| subuenit, personam non egreditur. | |
| Ulpianus fideicommissorum libro quarto. In rebus nouis constituen- | 2.pr.1 |
| dis euidens esse utilitas debet, ut recedatur ab eo iure, quod diu aequum uisum est. | |
| Iauolenus epistularum libro tertio decimo. Beneficium imperatoris, quod a | 3.pr.1 |
| diuina scilicet eius indulgentia proficiscitur, quam plenissime interpretari debemus. | |
| Modestinus libro secundo excusationum. αἱ μεταγενέϲτεραι διατάξειϲ | 4.pr.1 |
| ἰϲχυρότεραι τῶν πρὸ αὐτῶν εἰϲίν. |