| D<E ST>ATU HOMINUM | |
| Gaius libro primo institutionum. Omne ius quo utimur | 1.5.1.pr.1 |
| uel ad personas pertinet uel ad res uel ad actiones. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Cum igitur hominum causa | 2.pr.1 |
| omne ius constitutum sit, primo de personarum statu ac post de ceteris, ordinem edicti | |
| perpetui secuti et his proximos atque coniunctos applicantes titulos ut res patitur, dicemus. | |
| Gaius libro primo institutionum. Summa itaque de iure personarum | 3.pr.1 |
| diuisio haec est, quod omnes homines aut liberi sunt aut serui. | |
| Florentinus libro nono institutionum. Libertas est naturalis fa- | 4.pr.1 |
| cultas eius quod cuique facere libet, nisi si quid ui aut iure prohibetur. Seruitus est | 1.1 |
| const<it>utio iuris gentium, qua quis dominio alieno contra naturam subicitur. serui | 2.1 |
| ex eo appellati sunt, quod imperatores captiuos uendere ac per hoc seruare nec occidere | |
| solent: mancipia uero dicta, quod ab hostibus manu capiantur. | 3.1 |
| Marcianus libro primo institutionum. Et seruorum quidem una est condicio: | 5.pr.1 |
| liberorum autem hominum quidam ingenui sunt, quidam libertini. Serui autem in domi- | 1.1 |
| nium nostrum rediguntur aut iure ciuili aut gentium: iure ciuili, si quis se maior uiginti | |
| annis ad pretium participandum uenire passus est: iure gentium serui nostri sunt, qui ab | |
| hostibus capiuntur aut qui ex ancillis nostris nascuntur. Ingenui sunt, qui ex | 2.1 |
| matre libera nati sunt: sufficit enim liberam fuisse eo tempore quo nascitur, licet ancilla | |
| concepit. et e contrario si libera conceperit, deinde ancilla pariat, placuit eum qui nascitur | |
| liberum nasci. nec interest iustis nuptiis concepit an uolgo, quia non debet calamitas | |
| matris nocere ei qui in uentre est. Ex hoc quaesitum est, si ancilla praegnas | 3.1 |
| manumissa sit, deinde ancilla postea facta aut expulsa ciuitate <pe>pererit, liberum an ser- | |
| uum pariat. et tamen rectius probatum est liberum nasci et sufficere ei qui in uentre est | |
| liberam matrem uel medio tempore habuisse. | |
| Gaius libro primo institutionum. Libertini sunt, qui ex iusta serui- | 6.pr.1 |
| <tute> manumissi sunt. | |
| Paulus libro singulari de portionibus, quae liberis damnatorum con- | 7.pr.1 |
| ceduntur. Qui in utero est, perinde ac si in rebus humanis esset custoditur, quotiens de | |
| commodis ipsius partus quaeritur: quamquam alii antequam nascatur nequaquam prosit. | |
| Papinianus libro tertio quaestionum. Imperator Titus Antoninus re- | 8.pr.1 |
| scripsit no laedi statum liberorum ob tenorem instrumenti male concepti. | |
| Idem libro trigensimo primo quaestionum. In multis iuris nostri articulis de- | 9.pr.1 |
| terior est condicio feminarum quam masculorum. | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Quaeritur: hermaphroditum cui compa- | 10.pr.1 |
| ramus? et magis puto eius sexus aestimandum, qui in eo praeualet. | |
| Paulus libro octauo decimo responsorum. Paulus respondit eum, qui uiuente | 11.pr.1 |
| patre et ignorante de coniunctione filiae conceptus est, licet post mortem aui natus sit, | |
| iustum filium ei ex quo conceptus est esse non uideri. | |
| Idem libro nono decimo responsorum. Septimo mense nasci per- | 12.pr.1 |
| fectum partum iam receptum est propter auctoritatem doctissimi uiri Hippocratis: et ideo | |
| credendum est eum, qui ex iust<i>s nuptiis septimo mense natus est, iustum filium esse. | |
| Hermogenianus libro primo iuris epitomarum. Seruus in causa capitali for- | 13.pr.1 |
| tunae iudi<ci> a domino commissus, etsi fuerit absolutus, non fit liber. | |
| Paulus libro quarto sententiarum. Non sunt liberi, | 14.pr.1 |
| qui contra formam humani generis conuerso more procreantur: ueluti si mulier monstro- | |
| sum aliquid aut prodigiosum enixa sit. partus autem, qui membrorum humanorum officia | |
| ampliauit, aliquatenus uidetur effectus et ideo inter liberos connumerabitur. | |
| Tryphoninus libro decimo disputationum. Arescusa, si tres | 15.pr.1 |
| pepererit libera esse testamento iussa, primo partu unum, secundo tres peperit: quaesitum | |
| est, an et quis eorum liber esset. haec condicio libertati adposita iam implenda mulieri | |
| est. sed non dubitari debet, quin ultimus liber nascatur: nec enim natura permisit simul | |
| uno impetu duos infantes de utero matris excedere, ut ordine incerto nascentium non ap- | 5 |
| pareat, uter in seruitute libertateue nascatur. incipiente igitur partu existens condicio efficit, | |
| ut ex libera edatur quod postea nascitur, ueluti si quaelibet alia condicio libertati mulieris | |
| adposita parturiente ea existat. uel manumissa sub hac condicione, si decem milia heredi | |
| Titioue dederit, eo momento quo parit per alium impleuerit condicionem: iam libera pe- | |
| perisse credenda est. | 10 |
| Ulpianus libro sexto disputationum. Idem erit, si eadem | 16.pr.1 |
| Arescusa primo duo pepererat, postea geminos ediderat: dicendum est enim non posse dici | |
| utrumque ingenuum nasci, sed eum qui posterior nascitur. quaestio ergo facti potius est, | |
| non iuris. | |
| Idem libro uicensimo secundo ad edictum. In orbe Romano qui sunt ex | 17.pr.1 |
| constitutione imperatoris Antonini ciues Romani effecti sunt. | |
| Idem libro uicensimo septimo ad Sabinum. Imperator Hadrianus | 18.pr.1 |
| Publicio Marcello resc<r>ipsit liberam, quae praegnas ultimo supplicio damnata est, liberum | |
| parere et solitum esse seruari ea<m>, dum partum ederet. sed si ei, quae ex iustis nuptiis | |
| concepit, aqua et igni interdictum est, ciuem Romanum parit et in potestate patris. | |
| Celsus libro uicensimo nono digestorum. Cum legitimae nuptiae factae | 19.pr.1 |
| sint, patrem liberi sequuntur: uolgo quaesitus matrem sequitur. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad Sabinum. Qui furere coepit, | 20.pr.1 |
| et statum et dignitatem in qua fuit et magistratum et potestatem uidetur retinere, sicut | |
| rei suae dominium retinet. | |
| Modestinus libro septimo regularum. Homo liber, qui se uendidit, manumissus non | 21.pr.1 |
| ad suum statum reuertitur, quo se abdicauit, sed efficitur libertinae condicionis. | |
| Idem libro duodecimo responsorum. Herennius Modestinus respondit, si | 22.pr.1 |
| eo tempore enixa est ancilla, quo secundum legem donationis manumissa esse debuit, cum | |
| ex constitutione libera fuerit, ingenuum ex ea natum. | |
| Idem libro primo pandectarum. Uolgo concepti dicuntur qui patrem de- | 23.pr.1 |
| monstrare non possunt, uel qui possunt quidem, sed eum habent, quem habere non licet. | |
| qui et spurii appellantur παρὰ τὴν ϲποράν. | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad Sabinum. Lex naturae haec est, ut | 24.pr.1 |
| qui nascitur sine legitimo matrimonio matrem sequatur, nisi lex specialis aliud inducit. | |
| Idem libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Ingenuum accipere debemus | 25.pr.1 |
| etiam eum, de quo sententia lata est, quamuis fuerit libertinus: quia res iu- | |
| dicata pro ueritate accipitur. | |
| Iulianus libro sexagensimo nono digestorum. Qui <i>n utero sunt, | 26.pr.1 |
| in toto paene iure ciuili intelleguntur in rerum natura esse. nam et legitimae hereditates | |
| his restituuntur: et si praegnas mulier ab hostibus capta sit, id quod natum erit post- | |
| liminium habet, item patris uel matris condicionem sequitur: praeterea si ancilla praegnas | |
| subrepta fuerit, quamuis apud bonae fidei emptorem pepererit, id quod natum erit tam- | 5 |
| quam furtiuum usu non capitur: his consequens est, ut libertus quoque, quamdiu patroni | |
| filius nasci possit, eo iure sit, quo sunt qui patronos habent. | |
| Ulpianus libro quinto opinionum. Eum, qui se libertinum esse fatetur, nec | 27.pr.1 |
| adoptando patronus ingenuum facere potuit. |