| DE HIS QUI SUI UEL ALIENI IURIS SUNT | |
| Gaius libro primo institutionum. De iure personarum alia diuisio se- | 1.6.1.pr.1 |
| quitur, quod quaedam personae sui iuris sunt, quaedam alieno iuri subiectae sunt. | |
| uideamus itaque de his, quae alieno iuri subiectae sunt: nam si cognouerimus | |
| quae istae personae sunt, simul intellegemus quae sui iuris sunt. dispiciamus itaque de | |
| his, quae in aliena potestate sunt. Igitur in potestate sunt serui dominorum (quae quidem | 1.1 |
| potestas iuris gentium est: nam apud omnes peraeque gentes animaduertere possumus do- | |
| minis in seruos uitae necisque potestatem fuisse) et quodcumque per seruum adquiritur, id | |
| domino adquiritur. Sed hoc tempore nullis hominibus, qui sub imperi<o> Romano sunt, | 2.1 |
| licet supra modum et sine causa legibus cognita in seruos suos saeuire. nam ex consti- | |
| tutione diui Antonini qui sine causa seruum suum occiderit, no<n> minus puniri iubetur, | |
| quam qui alienum seruum occiderit. sed at maior asperitas dominorum eiusdem principis | |
| constitutione coercetur. | 5 |
| Ulpianus libro octauo de officio proconsulis. Si | 2.pr.1 |
| dominus in seruos saeuierit uel ad impudicitiam turpemque uiolationem compellat, quae | |
| sint partes praesidis, ex rescripto diui Pii ad Aelium Marcianum proconsulem Baeticae | |
| manifestabitur. cuius rescripti uerba haec sunt: 'Dominorum quidem potestatem in suos | |
| seruos illibatam esse oportet nec cuiquam hominum ius suum detrahi: sed dominorum | 5 |
| interest, ne auxilium contra saeuitiam uel famem uel intolerabilem iniuriam denegetur his | |
| qui iuste deprecantur. ideoque cognosce de querellis eorum, qui ex familia Iulii Sabini | |
| ad statuam confugerunt, et si uel durius habitos quam aequum est uel infami iniuria | |
| affectos cognoueris, ueniri iube <i>ta, ut in potestate domini non reuertantur. qui si meae | |
| constitutioni fraudem fecerit, sciet me admissum seuerius exsecuturum.' diuus etiam Ha- | 10 |
| drianus Umbriciam quandam matronam in quinquennium relegauit, quod ex leuissimis | |
| causis ancillas atrocissime tractasset. | |
| Gaius libro primo institutionum. Item in potestate nostra sunt liberi | 3.pr.1 |
| nostri, quos ex iustis nuptiis procreauerimus: quod ius proprium ciuium Romanorum est. | |
| Ulpianus libro primo institutionum. Nam ciuium Romanorum quidam sunt | 4.pr.1 |
| patres familiarum, alii filii familiarum, quaedam matres familiarum, quaedam filiae fami- | |
| liarum. patres familiarum sunt, qui sunt suae potestatis siue puberes siue impuberes: | |
| simili modo matres familiarum: filii familiarum et filiae, quae sunt in aliena potestate. | |
| nam qui ex me et uxore mea nascitur, in mea potestate est: item qui ex filio | 5 |
| meo et uxore eius nascitur, id est nepos meus et neptis, aeque in mea sunt potestate, et | |
| pronepos et proneptis et deinceps ceteri. | |
| Idem libro trigensimo sexto ad Sabinum. Nepotes ex filio mortuo auo reccidere solent | 5.pr.1 |
| in filii potestatem, hoc est patris sui: simili modo et pronepotes et deinceps uel in filii | |
| potestate, si uiuit et in familia mansit, uel in eius parentis, qui ante eos in potestate est. | |
| et hoc non tantum in naturalibus, uerum in adoptiuis quoque iuris est. | |
| Idem libro nono ad Sabinum. Filium eum definimus, qui ex uiro et uxore eius nascitur. | 6.pr.1 |
| sed si fingamus afuisse maritum uerbi gratia per decennium, reuersum anniculum inuenisse | |
| in domo sua, placet nobis Iuliani sententia hunc non esse mariti filium. non | |
| tamen ferendum Iulianus ait eum, qui cum uxore sua adsidue moratus nolit filium ad- | |
| gnoscere quasi non suum. sed mihi uidetur, quod et Scaeuola probat, si constet maritum | 5 |
| aliquamdiu cum uxore non concubuisse infirmitate interueniente uel alia causa, uel si ea | |
| ualetudine pater familias fuit ut generare non possit, hunc, qui in domo natus est, licet | |
| uicinis scientibus, filium non esse. | |
| Idem libro uicensimo quinto ad Sabinum. Si qua poena pater fuerit affectus, | 7.pr.1 |
| ut uel ciuitatem amittat uel seruus poenae efficiatur, sine dubio nepos filii loco succedit. | |
| Idem libro uicensimo sexto ad Sabinum. Patre furioso liberi nihilominus in | 8.pr.1 |
| patris sui potestate sunt: idem et in omnibus est parentibus, qui habent liberos in potestate. | |
| nam cum ius potestatis moribus sit receptum nec possit desinere quis habere in potestate, | |
| nisi exierint liberi quibus casibus solent, nequaquam dubitandum est remanere eos in | |
| potestate. quare non solum eos liberos in potestate habebit, quos ante furorem genuit, | 5 |
| uerum et si qui ante furorem concepti in furore editi sunt. sed et si in furore agente | |
| eo uxor concipiat, uidendum an in potestate eius nascatur filius: nam furiosus licet | |
| uxorem ducere non possit, retinere tamen matrimonium potest: quod cum ita se habeat, in | |
| potestate filium habebit. proinde et si furiosa sit uxor, ex ea ante conceptus in potestate | |
| nascetur: sed et in furore eius conceptus ab eo qui non furebat sine dubio in potestate | 10 |
| nascetur, quia retinetur matrimonium. sed et si ambo in furore agant et uxor et maritus | |
| et tunc concipiat, partus in potestate patris nascetur, quasi uoluntatis reliquiis in furiosis | |
| manentibus: nam cum consistat matrimonium altero furente, consistet et utroque. Adeo | 1.1 |
| autem retinet ius potestatis pater furiosus, ut et adquiratur illi commodum eius, quod filius | |
| adquisiuit. | |
| Pomponius libro sexto decimo ad Quintum Mucium. Filius familias in publicis | 9.pr.1 |
| causis loco patris familias habetur, ueluti ut magistratum gerat, ut tutor detur. | |
| Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. Si iudex nutriri uel ali | 10.pr.1 |
| oportere pronuntiauerit, dicendum est de ueritate quaerendum, filius sit an non: neque enim | |
| alimentorum causa ueritati facit praeiudicium. | |
| Modestinus libro primo pandectarum. Inuiti filii naturales uel emancipati | 11.pr.1 |
| non rediguntur in patriam potestatem. |