| DE ADOPTIONIBUS ET EMANCIPATIONIBUS ET ALIIS | |
| MODIS QUIBUS POTESTAS SOLUITUR | |
| Modestinus libro secundo regularum. Filios familias non solum natura, uerum | 1.7.1.pr.1 |
| et adoptiones faciunt. Quod adoptionis nomen est quidem generale, in duas autem species | 1.1 |
| diuiditur, quarum altera adoptio similiter dicitur, altera adrogatio. adoptantur filii familias, | |
| adrogantur qui sui iuris sunt. | |
| Gaius libro primo institutionum. Generalis enim adoptio duo- | 2.pr.1 |
| bus modis fit, aut principis auctoritate aut magistratus imperio. principis auctoritate | |
| adoptamus eos qui sui iuris sunt: quae species adoptionis dicitur adrogatio, quia et is qui | |
| adoptat rogatur, id est interrogatur, an uelit eum quem adoptaturus sit iustum sibi filium | |
| esse, et is qui adoptatur rogatur, an id fieri patiatur. imperio magistratus adoptamus eos | 5 |
| qui in potestate parentis sunt, siue primum gradum liberorum optineant, qualis est filius | |
| filia, siue inferiorem, qualis est nepos neptis, pronepos proneptis. Illud | 1.1 |
| utriusque adoptionis commune est, quod et hi qui generare non possunt, quales sunt spadones, | |
| adoptare possunt. Hoc uero proprium est eius adoptionis, quae per prin- | 2.1 |
| cipem fit, quod is qui liberos in potestate habet si se adrogandum dederit, non solum ipse | |
| potestati adrogatoris subicitur, sed et liberi eius in eiusdem fiunt potestate tamquam nepotes. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Si consul uel praeses filius familias | 3.pr.1 |
| sit, posse eum apud semet ipsum uel emancipari uel in adoptionem dari constat. | |
| Modestinus libro secundo regularum. Magistratum, apud quem legis actio | 4.pr.1 |
| est, et emancipare filios suos et in adoptionem dare apud se posse Neratii sententia est. | |
| Celsus libro uicensimo octauo digestorum. In adoptionibus eorum | 5.pr.1 |
| dumtaxat, qui suae potestatis sunt, uoluntas exploratur: sin autem a patre dantur in | |
| adoptionem, in his utriusque arbitrium spectandum est uel consentiendo uel non contra- | |
| dicendo. | |
| Paulus libro trigensimo quinto ad edictum. Cum nepos adoptatur | 6.pr.1 |
| quasi ex filio natus, consensus filii exigitur, idque etiam Iulianus scribit. | |
| Celsus libro trigensimo nono digestorum. Cum adoptio fit, non est necessaria in eam | 7.pr.1 |
| rem auctoritas eorum, inter quos iura adgnationis consequuntur. | |
| Modestinus libro secundo regularum. Quod ne curatoris auctoritas | 8.pr.1 |
| intercederet in adrogatione ante tenuerat, sub diuo Claudio recte mutatum est. | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Etiam caecus adoptare uel | 9.pr.1 |
| adoptari potest. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Si quis nepotem quasi ex filio | 10.pr.1 |
| natum quem in potestate habet consentiente filio adoptauerit, non adgnascitur auo suus | |
| heres, quippe cum post mortem aui quasi in patris sui reccidit potestatem. | |
| Idem libro quarto ad Sabinum. Si is qui filium haberet in nepotis | 11.pr.1 |
| locum adoptasset perinde atque si ex eo filio natus esset, et is filius auctor factus non | |
| esset: mortuo auo non esse nepotem in potestate filii. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad Sabinum. Qui liberatus est patria potestate, | 12.pr.1 |
| is postea in potestatem honeste reuerti non potest nisi adoptione. | |
| Papinianus libro trigensimo sexto quaestionum. In omni fere iure | 13.pr.1 |
| finita patris adoptiui potestate nullum ex pristino retinetur uestigium: denique et patria | |
| dignitas quaesita per adoptionem finita ea deponitur. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Sed etiam nepos ex filio apud adoptatum patrem | 14.pr.1 |
| conceptus et natus per emancipationem iura omnia perdit. | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum. Si pater familias adop- | 15.pr.1 |
| tatus sit, omnia quae eius fuerunt et adquiri possunt tacito iure ad eum transeunt qui | |
| adoptauit: hoc amplius liberi eius qui in potestate sunt eum sequuntur: sed et hi, qui | |
| postliminio redeunt, uel qui in utero fuerunt cum adrogaretur, simili modo in potestatem | |
| adrogatoris rediguntur. Qui duos filios et ex altero eorum nepotem habet, si uult | 1.1 |
| nepotem quasi ex altero natum sic adoptare, potest hoc efficere, si eum emancipauerit | |
| et sic adoptauerit quasi ex altero natum. facit enim hoc quasi quilibet, non quasi auus, | |
| et qua ratione quasi ex quolibet natum potest adoptare, ita potest et quasi ex altero filio. | |
| In adrogationibus cognitio uertitur, num forte minor sexa- | 2.1 |
| ginta annis sit qui adrogat, quia magis liberorum creationi studere debeat: nisi forte mor- | |
| bus aut ualetudo in causa sit aut alia iusta causa adrogandi, ueluti si coniunctam sibi per- | |
| sonam uelit adoptare. Item non debet quis plures adrogare nisi ex iusta causa, | 3.1 |
| sed nec libertum alienum, nec maiorem minor. | |
| Iauolenus libro sexto ex Cassio. Adoptio enim in his personis locum habet, | 16.pr.1 |
| in quibus etiam natura potest habere. | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum. Nec ei per- | 17.pr.1 |
| mittitur adrogare, qui tutelam uel curam alicuius administrauit, si minor uiginti quinque | |
| annis sit qui adrogatur, ne forte eum ideo adroget, ne rationes reddat. item in- | |
| quirendum est, ne forte turpis causa adrogandi subsit. Eorum dumtaxat pupillo- | 1.1 |
| rum adrogatio permittenda est his, qui uel naturali cognatione uel sanctissima affectione | |
| ducti adoptarent, ceterorum prohibenda, ne esset in potestate tutorum et finire tutelam et | |
| substitutionem a parente factam extinguere. Et primum quidem excutiendum erit, | 2.1 |
| quae facultates pupilli sint et quae eius, qui adoptare eum uelit, ut aestimetur ex compa- | |
| ratione earum, an salubris adoptio possit pupillo intellegi: deinde cuius uitae sit is, qui | |
| uelit pupillum redigere in familiam suam: tertio cuius idem aetatis sit, ut aestimetur, an | |
| melius sit de liberis procreandis cogitare eum quam ex aliena familia quemquam redigere | 5 |
| in potestatem suam. Praeterea uidendum est, an non debeat permitti ei, qui uel | 3.1 |
| unum habebit uel plures liberos, adoptare alium, ne aut illorum, quos iustis nuptiis pro- | |
| creauerit, deminuatur spes quam unusquisque liberorum obsequio paret sibi, aut qui | |
| adoptatus fuit minus percipiat quam dignum erit eum consequi. Interdum et ditiorem per- | 4.1 |
| mittetur adoptare pauperiori, si uitae eius sobrietas clara sit uel affectio honesta nec in- | |
| cognita. Satisdatio autem in his casibus dari solet. | 5.1 |
| Marcellus libro uicensimo sexto digestorum. Non aliter enim uoluntati eius, qui ad- | 18.pr.1 |
| rogare pupillum uolet, si causam eius ob alia probabit, subscribendum erit, quam si cauerit | |
| seruo publico se restituturum ea, quae ex bonis eius consecutus fuerit, illis, ad quos res | |
| peruentura esset, si adrogatus permansisset in suo statu. | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum. His uerbis satisdationis quae ab | 19.pr.1 |
| adrogatore praestari debet 'ad quos ea res pertinet' et libertatibus prospectum esse, quae se- | |
| cundis tabulis datae sunt, et multo magis substituto seruo, item legatariis, nemo dubitat. | |
| Quae satisdatio si omissa fuerit, utilis actio in adrogatorem datur. | 1.1 |
| Marcellus libro uicensimo sexto digestorum. Haec autem satisdatio locum habet, si | 20.pr.1 |
| impubes decessit. sed etsi de pupillo loquitur, tamen hoc et in pupilla obseruandum est. | |
| Gaius libro singulari regularum. Nam et feminae ex rescripto principis ad | 21.pr.1 |
| rogari possunt. | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum. Si adrogator decesserit impubere | 22.pr.1 |
| relicto filio adoptiuo et mox impubes decedat, an heredes adrogatoris teneantur? et dicendum | |
| est heredes quoque restituturos et bona adrogati et praeterea quartam partem. Sed an | 1.1 |
| impuberi adrogator substituere possit, quaeritur: et puto non admitti substitutionem, nisi | |
| forte ad quartam solam quam ex bonis eius consequitur, et hactenus ut ei usque ad pu- | |
| bertatem substituat. ceterum si fidei eius committat, ut quandoque restituat, non oportet | |
| admitti fideicommissum, quia hoc non iudicio eius ad eum peruenit, sed principali proui- | 5 |
| dentia. Haec omnia dicenda sunt, siue in locum filii siue in locum nepotis aliquis im- | 2.1 |
| puberem adrogauerit. | |
| Paulus libro trigensimo quinto ad edictum. Qui in adoptionem | 23.pr.1 |
| datur, his quibus adgnascitur et cognatus fit, quibus uero non adgnascitur nec cognatus | |
| fit: adoptio enim non ius sanguinis, sed ius adgnationis adfert. et ideo si filium adoptauer<o>, | |
| uxor mea illi matris loco non est, neque enim adgnascitur ei, propter quod nec cognata | |
| eius fit: item nec mater mea auiae loco illi est, quoniam his, qui extra familiam meam | 5 |
| sunt, non adgnascitur: sed filiae meae is quem adoptaui frater fit, quoniam in familia | |
| mea est filia: nuptiis tamen etiam eorum prohibitis. | |
| Ulpianus libro primo disputationum. Neque absens neque dissentiens ad- | 24.pr.1 |
| rogari potest. | |
| Idem libro quinto opinionum. Post mortem filiae suae, quae ut mater familias | 25.pr.1 |
| quasi iure emancipata uixerat et testamento scriptis heredibus decessit, aduersus factum | |
| suum, quasi non iure eam nec praesentibus testibus emancipasset, pater mouere contro- | |
| uersiam prohibetur. Neque adoptare neque adrogare quis absens nec per alium eiusmodi | 1.1 |
| sollemnitatem peragere potest. | |
| Iulianus libro septuagensimo digestorum. Quem filius meus emancipatus | 26.pr.1 |
| adoptauerit, is nepos meus non erit. | |
| Idem libro octagensimo quinto digestorum. Ex adoptiuo natus adoptiui locum | 27.pr.1 |
| optinet in iure ciuili. | |
| Gaius libro primo institutionum. Liberum arbitrium | 28.pr.1 |
| est ei, qui filium et ex eo nepotem in potestate habebit, filium quidem potestate demittere, | |
| nepotem uero in potestate retinere: uel ex diuerso filium quidem in potestate retinere, ne- | |
| potem uero manumittere: uel omnes sui iuris efficere. eadem et de pronepote dicta esse | |
| intellegemus. | 5 |
| Callistratus libro secundo institutionum. Si pater naturalis loqui quidem | 29.pr.1 |
| non possit, alio tamen modo quam sermone manifestum facere possit uelle se filium suum | |
| in adoptionem dare: perinde confi<rm>atur adoptio, ac si iure facta esset. | |
| Paulus libro primo regularum. Et qui uxores non habent filios adoptare | 30.pr.1 |
| possunt. | |
| Marcianus libro quinto regularum. Non potest filius, qui est in potestate | 31.pr.1 |
| patris, ullo modo compellere eum, ne sit in potestate, siue naturalis siue adoptiuus. | |
| Papinianus libro trigensimo primo quaestionum. Nonnumquam autem im- | 32.pr.1 |
| pubes qui adoptatus est audiendus erit, si pubes factus emancipari desideret, idque causa | |
| cognita per iudicem statuendum erit. Imperator Titus Antoninus rescripsit pri- | 1.1 |
| uignum suum tutori adoptare permittendum. | |
| Marcianus libro quinto regularum. Et si pubes factus non expedire | 33.pr.1 |
| sibi in potestatem eius redigi probauerit, aequum esse emancipari eum a patre adoptiuo | |
| atque ita pristinum ius reciperare. | |
| Paulus libro undecimo quaestionum. Quaesitum est, si tibi filius in adoptionem | 34.pr.1 |
| hac lege sit datus, ut post triennium puta eundem mihi in adoptionem des, an actio ulla | |
| sit. et Labeo putat nullam esse actionem: nec enim moribus nostris conuenit filium tem- | |
| poralem habere. | |
| Idem libro primo responsorum. Per adoptionem dignitas non minuitur, | 35.pr.1 |
| sed augetur. unde senator etsi a plebeio adoptatus est, manet senator: similiter manet et | |
| senatoris filius. | |
| Idem libro octauo decimo responsorum. Emancipari filium a patre quocumque | 36.pr.1 |
| loco posse constat, ut exeat de patria potestate. Apud proconsulem etiam in ea prouincia, | 1.1 |
| quam sortitus non est, et manumitti et in adoptionem dari posse placet. | |
| Idem libro secundo sententiarum. Adoptare quis nepotis loco potest, | 37.pr.1 |
| etiam si filium non habet. Eum quem quis adoptauit, emancipatum uel in adoptionem | 1.1 |
| datum iterum non potest adoptare. | |
| Marcellus libro uicensimo sexto digestorum. Adoptio non iure facta a | 38.pr.1 |
| principe confirmari potest. | |
| Ulpianus libro tertio de officio consulis. Nam ita diuus Marcus Eutychiano rescripsit: | 39.pr.1 |
| 'Quod desideras an impetrare debeas, aestimabunt iudices adhibitis etiam his, qui contra | |
| dicent, id est qui laederentur confirmatione adoptionis'. | |
| Modestinus libro primo differentiarum. Adrogato patre familias liberi, qui | 40.pr.1 |
| in eius erant potestate, nepotes apud adrogatorem efficiuntur simulque cum suo patre in | |
| eius reccidunt potestatem. quod non similiter in adoptionem contingit: nam nepotes ex eo | |
| in aui naturalis retinentur potestate. Non tantum cum quis adoptat, sed et cum adrogat, | 1.1 |
| maior esse debet eo, quem sibi per adrogationem uel per adoptionem filium facit, et utique | |
| plenae pubertatis: id est decem et octo annis eum praecedere debet. Spado adrogando | 2.1 |
| suum heredem sibi adsciscere potest nec ei corporale uitium impedimento est. | |
| Idem libro secundo regularum. Si pater filium, ex quo nepos illi est in po- | 41.pr.1 |
| testate, emancipauerit et postea eum adoptauerit: mortuo eo nepos in patris non reuertitur | |
| potestatem. nec is nepos in patris reuertitur potestatem, quem auus retinuerit filio dato | |
| in adoptionem, quem denuo redadoptauit. | |
| Idem libro primo pandectarum. Etiam infantem in adoptionem dare possumus. | 42.pr.1 |
| Pomponius libro uicensimo ad Quintum Mucium. Adoptiones non solum | 43.1.1 |
| filiorum, sed et quasi nepotum fiunt, ut aliquis nepos noster esse uideatur perinde quasi | |
| ex filio uel incerto natus sit. | |
| Proculus libro octauo epistularum. Si is, qui nepotem ex filio habet, in | 44.1.1 |
| nepotis loco aliquem adoptauit, non puto mortuo auo iura consanguinitatis inter nepotes | |
| futura esse. sed si sic adoptauit, ut etiam iure legis nepos suus esset, quasi ex Lucio | |
| puta filio suo et ex matre familias eius natus esset, contra puto. | |
| Paulus libro tertio ad legem Iuliam et Papiam. Onera eius, qui in | 45.1.1 |
| adoptionem datus est, ad patrem adoptiuum transferuntur. | |
| Ulpianus libro quarto ad legem Iuliam et Papiam. In seruitute mea quaesitus | 46.1.1 |
| mihi filius in potestatem meam redigi beneficio principis potest: libertinum tamen eum | |
| manere non dubitatur. |