| DE DIUISIONE RERUM ET QUALITATE | |
| Gaius libro secundo institutionum. Summa rerum diuisio in duos | 1.8.1.pr.1 |
| articulos deducitur: nam aliae sunt diuini iuris, aliae humani. diuini iuris sunt ueluti res | |
| sacrae et religiosae. sanctae quoque res, ueluti muri et portae, quo- | |
| dammodo diuini iuris sunt. quod autem diuini iuris est, id nullius in bonis est: id uero, | |
| quod humani iuris est, plerumque alicuius in bonis est, potest autem et nullius in bonis | 5 |
| esse: nam res hereditariae, antequam aliquis heres existat, nullius in bonis sunt. hae autem | |
| res, quae humani iuris sunt, aut publicae sunt aut priuatae. quae publicae sunt, nullius in | |
| bonis esse creduntur, ipsius enim uniuersitatis esse creduntur: priuatae autem sunt, quae | |
| singulorum sunt. Quaedam praeterea res corporales sunt, quaedam incorporales. | 1.1 |
| corporales hae sunt, quae tangi possunt, ueluti fundus homo uestis aurum argentum et | |
| denique aliae res innumerabiles: incorporales sunt, quae tangi non possunt, qualia sunt ea, | |
| quae in iure consistunt, sicut hereditas, usus fructus, obligationes quoquo modo contractae. | |
| nec ad rem pertinet, quod in hereditate res corporales continentur: nam et fructus, qui ex | 5 |
| fundo percipiuntur, corporales sunt, et id quod ex aliqua obligatione nobis debetur plerum- | |
| que corporale est, ueluti fundus homo pecunia: nam ipsum ius successionis et ipsum ius | |
| utendi fruendi et ipsum ius obligationis incorporale est. eodem numero sunt et iura prae- | |
| diorum urbanorum et rusticorum, quae etiam seruitutes uocantur. | |
| Marcianus libro tertio institutionum. Quaedam naturali iure com- | 2.pr.1 |
| munia sunt omnium, quaedam uniuersitatis, quaedam nullius, pleraque singulorum, quae | |
| uariis ex causis cuique adquiruntur. Et quidem naturali iure omnium communia sunt illa: | 1.1 |
| aer, aqua profluens, et mare, et per hoc litora maris. | |
| Florentinus institutionum libro sexto. Item lapilli, gemmae ce- | 3.pr.1 |
| teraque, quae in litore inuenimus, iure naturali nostra statim fiunt. | |
| Marcianus libro tertio institutionum. Nemo igitur ad litus maris | 4.pr.1 |
| accedere prohibetur piscandi causa, dum tamen uillis et aedificiis et monumentis abstineatur, | |
| quia non sunt iuris gentium sicut et mare: idque et diuus Pius piscatoribus Formianis et | |
| Capenatis rescripsit. Sed flumina paene omnia et portus publica sunt. | 1.1 |
| Gaius libro secundo rerum cottidianarum siue aureorum. Ripa- | 5.pr.1 |
| rum usus p<ub>licus est iure gentium sicut ipsius fluminis. itaque nauem ad eas appellere, | |
| funes ex arboribus ibi natis religare, retia siccare et ex mare reducere, onus aliquid in | |
| his reponere cuilibet liberum est, sicuti per ipsum flumen nauigare. sed proprietas illorum | |
| est, quorum praediis haerent: qua de causa arbores quoque in his natae eorundem | 5 |
| sunt. In mare piscantibus liberum est casam in litore ponere, in qua se recipiant, | 1.1 |
| Marcianus libro tertio institutionum. in tantum, ut et soli domini constituantur qui ibi | 6.pr.1 |
| aedificant, sed quamdiu aedificium manet: alioquin aedificio dilapso quasi iure postliminii | |
| reuertitur locus in pristinam causam, et si alius in eodem loco aedificauerit, eius fiet. | |
| Uniuersitatis sunt, non singulorum ueluti quae in ciuitatibus sunt theatra | 1.1 |
| et stadia et similia et si qua alia sunt communia ciuitatium. ideoque nec seruus com- | |
| munis ciuitatis singulorum pro parte intellegitur, sed uniuersitatis et ideo tam contra ciuem | |
| quam pro eo posse seruum ciuitatis torqueri diui fratres rescripserunt. ideo et libertus | |
| ciuitatis non habet necesse ueniam edicti petere, si uocet in ius aliquem ex ciuibus. Sacrae | 2.1 |
| res et religiosae et sanctae in nullius bonis sunt. Sacrae autem res sunt hae, quae publice | 3.1 |
| consecratae sunt, non priuate: si quis ergo priuatim sibi constituerit sacrum, sacrum non | |
| est, sed profanum. semel autem aede sacra facta etiam diruto aedificio locus sacer manet. | |
| Religiosum autem locum unusquisque sua uoluntate facit, dum mortuum infert in | 4.1 |
| locum suum. in commune autem sepulchrum etiam inuitis ceteris licet inferre. sed et in | |
| alienum locum concedente domino licet inferre: et licet postea ratum habuerit quam illatus | |
| est mortuus, religiosus locus fit. Cenotaphium quoque magis placet locum esse religio- | 5.1 |
| sum, sicut testis in ea re est Uergilius. | |
| Ulpianus libro uicensimo quinto ad edictum. Sed diui fratres | 7.pr.1 |
| contra rescripserunt. | |
| Marcianus libro quarto regularum. Sanctum est, quod ab iniuria | 8.pr.1 |
| hominum defensum atque munitum est. Sanctum autem dictum est a sagminibus: sunt | 1.1 |
| autem sagmina quaedam herbae, quas legati populi Romani ferre solent, ne quis eos uio- | |
| laret, sicut legati Graecorum ferunt ea quae uocantur cerycia. In municipiis quoque muros | 2.1 |
| esse sanctos Sabinum recte respondisse Cassius refert, prohiberique oportere ne quid in his | |
| immitteretur. | |
| Ulpianus libro sexagensimo octauo ad edictum. Sacra loca ea sunt, | 9.pr.1 |
| quae publice sunt dedicata, siue in ciuitate sint siue in agro. Sciendum est locum | 1.1 |
| pub<l>icum tunc sacrum fieri posse, cum princeps eum dedicauit uel dedicandi dedit pote- | |
| statem. Illud notandum est aliud esse sacrum locum, aliud sacrarium. sacer locus est | 2.1 |
| locus consecratus, sacrarium est locus, in quo sacra reponuntur, quod etiam in aedificio | |
| priuato esse potest, et solent, qui liberare eum locum religione uolunt, sacra inde euocare. | |
| Proprie dicimus sancta, quae neque sacra neque profana sunt, sed sanctione quadam con- | 3.1 |
| firmata: ut leges sanctae sunt, sanctione enim quadam sunt subnixae. quod enim sanctione | |
| quadam subnixum est, id sanctum est, etsi deo non sit consecratum: et interdum in san- | |
| ctionibus adicitur, ut qui ibi aliquid commisit, capite puniatur. Muros autem municipales | 4.1 |
| nec reficere licet sine principis uel praesidis auctoritate nec aliquid eis coniungere uel su- | |
| perponere. Res sacra non recipit aestimationem. | 5.1 |
| Pomponius libro sexto ex Plautio. Aristo ait, sicut id, quod in mare aedi- | 10.pr.1 |
| ficatum sit, fieret priuatum, ita quod mari occupatum sit, fieri publicum. | |
| Pomponius libro secundo ex uariis lectionibus. Si quis uiolauerit muros, | 11.pr.1 |
| capite punitur, sicuti si quis transcendet scalis admotis uel alia qualibet ratione. nam ciues | |
| Romanos alia quam per portas egredi non licet, cum illud hostile et ab<omi>nandum sit: | |
| nam et Romuli frater Remus occisus traditur ob id, quod murum transce<n>dere uoluerit. |