| DE SENATORIBUS | |
| Ulpianus libro sexagensimo secundo ad edictum. Consulari feminae utique | 1.9.1.pr.1 |
| consularem uirum praeferendum nemo ambigit. sed uir praefectorius an consulari feminae | |
| praeferatur, uidendum. putem praeferri, quia maior dignitas est in sexu uirili. Consulares | 1.1 |
| autem feminas dicimus consularium uxores: adicit Saturninus etiam matres, quod nec us- | |
| quam relatum est nec umquam receptum. | |
| Marcellus libro tertio digestorum. Cassius Longinus non putat ei | 2.pr.1 |
| permittendum, qui propter turpitudinem <senatu> motus nec restitutus est, iudicare uel testi- | |
| monium dicere, quia lex Iulia repetundarum hoc fieri uetat. | |
| Modestinus libro sexto regularum. Senatorem remotum senatu capite non | 3.pr.1 |
| minui, sed Romae morari diuus Seuerus et Antonius permiserunt. | |
| Pomponius libro duodecimo ex uariis lectionibus. Qui indignus est inferiore | 4.pr.1 |
| ordine, indignior est superiore. | |
| Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Senatoris filium accipere | 5.pr.1 |
| debemus non tantum eum qui naturalis est, uerum adoptiuum quoque: neque intererit, a | |
| quo uel qualiter adoptatus fuerit nec interest, iam in senatoria dignitate constitutus eum | |
| susceperit an ante dignitatem senatoriam. | |
| Paulus libro secundo ad legem Iuliam et Papiam. Senatoris filius est et is, quem | 6.pr.1 |
| in adoptionem accepit, quamdiu tamen in familia eius manet: emancipatus uero nomen filii | |
| emancipatione amittit. A senatore in adoptionem filius datus ei qui inferioris | 1.1 |
| dignitatis est, quasi senatoris filius uidetur, quia non amittitur senatoria dignitas adoptione | |
| inferioris dignitatis, non magis quam ut consularis desinat esse. | |
| Ulpianus libro primo ad legem Iuliam et Papiam. Emancipatum a patre sena- | 7.pr.1 |
| tore quasi senatoris filium haberi placet. Item Labeo scribit etiam eum, qui post mortem | 1.1 |
| patris senatoris natus sit, quasi senatoris filium esse. sed eum, qui posteaquam pater eius | |
| de senatu motus est, concipitur et nascitur, Proculus et Pegasus opinantur non esse quasi | |
| senatoris filium, quorum sententia uera est: nec enim proprie senatoris filius dicetur is, | |
| cuius pater senatu motus est antequam iste nasceretur. si quis conceptus quidem sit, ante- | 5 |
| quam pater eius senatu moueatur, natus autem post patris amissam dignitatem, magis est | |
| ut quasi senatoris filius intellegatur: tempus enim conceptionis spectandum plerisque placuit. | |
| Si quis et patrem et auum habuerit senatorem, et quasi filius et quasi nepos senatoris | 2.1 |
| intellegitur. sed si pater amiserit dignitatem ante conceptionem huius, quaeri poterit an, | |
| quamuis quasi senatoris filius non intellegatur, quasi nepos tamen intellegi debeat: et magis | |
| est ut debeat, ut aui potius ei dignitas prosit, quam obsit casus patris. | |
| Idem libro sexto fideicommissorum. Feminae nuptae clarissimis per- | 8.pr.1 |
| sonis clarissimarum personarum appellatione continentur. clarissimarum feminarum nomine | |
| senatorum filiae, nisi quae uiros clarissimos sortitae sunt, non habentur: feminis enim digni- | |
| tatem clarissimam mariti tribuunt, parentes uero, donec plebeii nuptiis fuerint copulatae: | |
| tamdiu igitur clarissima femina erit, quamdiu senatori nupta est uel clarissimo aut sepa- | 5 |
| rata ab eo alii inferioris dignitatis non nupsit. | |
| Papinianus libro quarto responsorum. Filiam senatoris nuptias liberti secutam | 9.pr.1 |
| patris casus non facit uxorem: nam quaesita dignitas liberis propter casum patris remoti | |
| a senatu auferenda non est. | |
| Ulpianus libro trigensimo quarto ad edictum. Liberos senatorum accipere de- | 10.pr.1 |
| bemus non tantum senatorum filios, uerum omnes, qui geniti ex ipsis exue liberis eorum | |
| dicantur, siue naturales siue adoptiui sint liberi senatorum, ex quibus nati dicuntur. sed | |
| si ex filia senatoris natus sit, spectare debemus patris eius condicionem. | |
| Paulus libro quadragensimo primo ad edictum. Senatores licet in urbe do- | 11.pr.1 |
| micilium habere uideantur, tamen et ibi, unde oriundi sunt, habere domicilium intelleguntur, | |
| quia dignitas domicilii adiectionem potius dedisse quam permutasse uidetur. | |
| Ulpianus libro secundo de censibus. Nuptae prius consulari uiro impetrare | 12.pr.1 |
| solent a principe, quamuis perraro, ut nuptae iterum minoris dignitatis uiro nihilominus in | |
| consulari maneant dignitate: ut scio Antoninum Augustum Iuliae Mamaeae consobrinae suae | |
| indulsisse. Senatores autem accipiendum est eos, qui a patriciis et consulibus | 1.1 |
| usque ad omnes illustres uiros descendunt, quia et hi soli in senatu sententiam dicere possunt. |