| DE OFFICIO CONSULIS | |
| Ulpianus libro secundo de officio consulis. Officium consulis est consilium | 1.10.1.pr.1 |
| praebere manumittere uolentibus. Consules et seorsum singuli manumittunt: sed non potest | 1.1 |
| is, qui apud alterum nomina ediderit, apud alterum manumittere: separatae enim sunt | |
| manumissiones. sane si qua ex causa collega manumittere non poterit infirmitate uel aliqua | |
| iusta causa impeditus, collegam posse manumissionem expedire senatus censuit. Consules | 2.1 |
| apud se seruos suos manumittere posse nulla dubitatio est. sed si euenerit, ut minor ui- | |
| ginti annis consul sit, apud se manumittere non poterit, cum ipse sit, qui ex senatus con- | |
| sulto consilii causam examinat: apud collegam uero causa probata potest. |