| DE OFFICIO PRAEFECTI PRAETORIO | |
| Aurelius Arcadius Charisius magister libellorum libro singulari de officio praefecti | 1.11.1.pr.1 |
| praetorio. Breuiter commemorare necesse est, unde constituendi praefectorum praetorio | |
| * offic<i> origo manauerit. ad uicem magistri equitum praefectos praetorio antiquitus institutos | |
| esse a quibusdam scriptoribus traditum est. nam cum apud ueteres dictatoribus ad tempus | |
| summa potestas crederetur et magistros equitum sibi eligerent, qui adsociati participales | 5 |
| curae ad militiae gratia secundam post eos potestatem gererent: regimentis rei publicae | |
| ad imperatores perpetuos translatis ad similitudinem magistrorum equitum praefecti prae- | |
| torio a principibus electi sunt. data est plenior eis licentia ad disciplinae publicae emenda- | |
| tionem. His cunabulis praefectorum auctoritas initiata in tantum meruit augeri, ut | 1.1 |
| appellari a praefectis praetorio non possit. nam cum ante quaesitum fuisset, an liceret a | |
| praefectis praetorio appellare et iure liceret et extarent exempla eorum qui prouocauerint: | |
| postea publice sententia principali lecta appellandi facultas interdicta est. credidit enim | |
| princeps eos, qui ob singularem industriam explorata eorum fide et grauitate ad huius of- | 5 |
| ficii magnitudinem adhibentur, non aliter iudicaturos esse pro sapientia ac luce dignitatis | |
| suae, quam ipse foret iudicaturus. Subnixi sunt etiam alio priuilegio praefecti praetorio, | 2.1 |
| ne a sententiis eorum minores aetate ab aliis magistratibus nisi ab ipsis praefectis praetorio | |
| restitui possint. |