| DE OFFICIO PRAEFECTI URBI | |
| Ulpianus libro singulari de officio praefecti urbi. Omnia omnino crimina prae- | 1.12.1.pr.1 |
| fectura urbis sibi uindicauit, nec tantum ea, quae intra urbem admittuntur, uerum ea | |
| quoque, quae extra urbem intra Italiam, epistula diui Seueri ad Fabium Cilonem prae- | |
| fectum urbi missa declaratur. Seruos qui ad statuas confugerint, uel sua pecunia emptos | 1.1 |
| ut manumittantur, de dominis querentes audiet. Sed et patronos egentes de suis libertis | 2.1 |
| querentes audiet, maxime si aegros se esse dicant desiderentque a libertis exhiberi. Rele- | 3.1 |
| gandi deportandique <in> insulam, quam imperator adsignauerit, licentiam habet. Initio eius- | 4.1 |
| dem epistulae ita scriptum est: 'cum urbem nostram fidei tuae commiserimus': quidquid | |
| igitur intra urbem admittitur, ad praefectum urbi uidetur pertinere. sed et si quid intra | |
| centensimum miliarium admissum sit, ad praefectum urbi pertinet: si ultra ipsum lapidem, | |
| egressum est praefecti urbi notionem. Si quis seruum suum adulterium commisisse dicat | 5.1 |
| in uxorem suam, apud praefectum urbi erit audiendus. Sed et ex interdictis quod ui aut | 6.1 |
| clam aut interdicto unde ui audire potest. Solent ad praefecturam urbis remitti etiam | 7.1 |
| tutores siue curatores, qui male in tutela siue cura uersati grauiore animaduersione indigent, | |
| quam ut sufficiat eis suspectorum infamia: quos probari poterit uel nummis datis tutelam | |
| occupasse, uel praemio accepto operam dedisse ut non idoneus tutor alicui daretur, uel | |
| consulto circa edendum patrimonium quantitatem minuisse, uel euidenti fraude pupilli bona | 5 |
| alienasse. Quod autem dictum est, ut seruos de dominis querentes praefectus †audi<a>t, sic | 8.1 |
| accipiemus non accusantes dominos (hoc enim nequaquam seruo permittendum est nisi ex | |
| causis receptis) sed si uerecunde expostulent, si saeuitiam, si duritiam, si famem, qua eos | |
| premant, si obscenitatem, in qua eos compulerint uel compellant, apud praefectum urbi ex- | |
| ponant. hoc quoque officium praefecto urbi a diuo Seuero datum est, ut mancipia tueatur | 5 |
| ne prostituantur. Praeterea curare debebit praefectus urbi, ut nummularii probe se agant | 9.1 |
| circa omne negotium suum et temperent his, quae sunt prohibita. Cum patronus contemni | 10.1 |
| se a liberto dixerit uel contumeliosum sibi libertum queratur uel conuicium se ab eo pas- | |
| sum liberosque suos uel uxorem uel quid huic simile obicit: praefectus urbi adiri solet et | |
| pro modo querellae corrigere eum. aut comminari aut fustibus castigare aut ulterius pro- | |
| cedere in poena eius solet: nam et puniendi plerumque sunt liberti. certe si se delatum a | 5 |
| liberto uel conspirasse eum contra se cum inimicis doceat, etiam metalli poena in eum | |
| statui debet. Cura carnis omnis ut iusto pretio <p>raebeatur ad curam praefecturae pertinet, | 11.1 |
| et ideo et forum suarium sub ipsius cura est: sed et ceterorum pecorum siue armentorum | |
| quae ad huiusmodi praebitionem spectant ad ipsius curam pertinent. Quies quoque po- | 12.1 |
| pularium et disciplina spectaculorum ad praefecti urbi curam pertinere uidetur: et sane | |
| debet etiam dispositos milites stationarios habere ad tuendam popularium quietem et ad | |
| referendum sibi quid ubi agatur. Et urbe interdicere praefectus urbi et | 13.1 |
| qua <a>lia solitarum regionum potest, et negotiatione et professione et aduocationibus et foro, | |
| et ad tempus et in perpetuum: interdicere poterit et spectaculis: et si quem re- | |
| leget ab Italia, summouere eum etiam a prouincia sua. Diuus Seuerus rescripsit eos etiam, | 14.1 |
| qui <i>llicitum collegium coisse dicuntur, apud praefectum urbi accusandos. | |
| Paulus libro singulari de officio praefecti urbi. Adiri etiam ab argentariis uel | 2.pr.1 |
| aduersus eos ex epistula diui Hadriani et in pecuniariis causis potest. | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. Praefectus urbi cum terminos | 3.pr.1 |
| urbis exierit, potestatem non habet: extra urbem potest iubere iudicare. |