| DE OFFICIO QUAESTORIS | |
| Ulpianus libro singulari de officio quaestoris. Origo | 1.13.1.pr.1 |
| quaestoribus creandis antiquissima est et paene ante omnes magistratus. Gracchanus deni- | |
| que Iunius libro septimo de potestatibus etiam ipsum Romulum et Numam Pompilium binos | |
| quaestores habuisse, quos ipsi non sua uoce, sed populi suffragio crearent, refert. sed | |
| sicuti dubium est, an Romulo et Numa regnantibus quaestor fuerit, ita Tullo Hostilio rege | 5 |
| quaestores fuisse certum est: et sane crebrior apud ueteres opinio est Tu<ll>um Hostilium | |
| primum in rem publicam induxisse quaestores. Et a genere quaerendi quaestores initio | 1.1 |
| dictos et Iunius et Trebatius et Faenestella scribunt. Ex quaestoribus quidam solebant | 2.1 |
| prouincias sortiri ex senatus consulto, quod factum est Decimo Druso et Porcina consu- | |
| libus. sane non omnes quaestores prouincias sortiebantur, uerum excepti erant candidati | |
| principis: hi etenim solis libris principalibus in senatu legendis uacant. Hodieque optinuit | 3.1 |
| indifferenter quaestores creari tam patricios quam plebeios: ingressus est enim et quasi | |
| primordium gerendorum honorum sententiaeque in senatu dicendae. Ex his, sicut dicimus, | 4.1 |
| quidam sunt qui candidati principis dicebantur quique epistulas eius in senatu legunt. |