| DE OFFICIO PRAETORUM | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum. Apud filium familias praetorem | 1.14.1.pr.1 |
| potest pater eius manumittere. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Sed etiam ipsum apud se emancipari uel | 2.pr.1 |
| in adoptionem dari placet. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad Sabinum. Barbarius Philippus cum seruus fugi- | 3.pr.1 |
| tiuus esset, <Ro>mae praeturam petiit et praetor designatus est. sed nihil ei seruitutem ob- | |
| stetisse ait Pomponius, quasi praetor non fuerit: atquin uerum est praetura eum functum. | |
| et tamen uideamus: si seruus quamdiu latuit, †<d>ignitate praetoria functus sit, quid | |
| dicemus? quae edixit, quae decreuit, nullius fore momenti? an fore propter utilitatem | 5 |
| eorum, qui apud eum egerunt uel lege uel quo alio iure? et uerum puto nihil eorum re- | |
| probari: hoc enim humanius est: cum etiam potuit populus Romanus seruo decernere hanc | |
| potestatem, sed et si scisset seruum esse, liberum effecisset. quod ius multo magis in inpe- | |
| ratore obseruandum est. | |
| Idem libro primo de omnibus tribunalibus. Praetor neque tutorem neque | 4.pr.1 |
| specialem iudicem ipse se dare potest. |