| DE OFFICIO PRAEFECTI UIGILUM | |
| Paulus libro singulari de officio praefecti uigilum. Apud uetustiores | 1.15.1.pr.1 |
| incendiis arcendis triumuiri praeerant, qui ab eo quod excubias agebant nocturni dicti sunt: | |
| interueniebant nonnumquam et aediles et tribuni plebis. erat autem familia publica circa | |
| portam et muros disposita, unde si opus esset euocabatur: fuerant et priuatae fami- | |
| liae, quae incendia uel mercede uel gratia extinguerent. deinde diuus Augustus maluit per | 5 |
| se huic rei consuli | |
| Ulpianus libro singulari de officio praefecti uigilum. pluribus uno die ince<n>diis exortis: | 2.pr.1 |
| Paulus libro singulari de officio praefecti uigilum. nam salutem rei publicae tueri | 3.1.1 |
| nulli magis credidit conuenire nec alium sufficere ei rei, quam Caesarem. itaque septem | |
| cohortes oportunis locis constituit, ut binas regiones urbis unaquaeque cohors tueatur, prae- | |
| positis eis tribunis et super omnes spectabili uiro qui praefectus uigilum appellatur. | |
| Cognoscit praefectus uigilum de incendiariis effractoribus furibus raptoribus recepta- | 1 |
| toribus, nisi si qua tam atrox tamque famosa persona sit, ut praefecto urbi remittatur. et | |
| quia plerumque incendia culpa fiunt inhabitantium, aut fustibus castigat eos qui neglegen- | |
| tius ignem habuerunt, aut seuera interlocutione comminatus fustium castigationem remittit. | |
| Effracturae fiunt plerumque in insulis in horreisque, ubi homines pretiosissimam partem for- | 2.1 |
| tunarum suarum reponunt, cum uel cella effringitur uel armarium uel arca: et custodes | |
| plerumque puniuntur et <ita> diuus Antoninus Erucio Claro rescripsit. ait enim posse eum | |
| horreis effractis quaestionem habere de serius custodibus, licet in illis ipsius imperatoris | |
| portio esset. Sciendum est autem praefectum uigilum per totam noctem uigilare debere | 3.1 |
| et coerrare calciat<u>m cum hamis et dolabris, ut curam adhibeant omnes inquilinos admo- | 4.1 |
| nere, ne neglegentia aliqua incendii casus oriatur. praeterea ut aquam unusquisque inqui- | |
| linus in cenaculo habeat, iub<e>tur admonere. Aduersus capsarios quoque, qui mercede ser- | 5.1 |
| uanda in balineis uestiment<a> suscipiunt, iudex est constitutus, ut, si quid in seruandis | |
| uestimentis fraudulenter admiserint, ipse cognoscat. | |
| Ulpianus libro singulari de officio praefecti urbi. Imperatores Seuerus et An- | 4.pr.1 |
| toninus Iunio Rufino praefecto uigilum ita rescripserunt: 'Insularios et eos, qui neglegenter | |
| ignes apud se habuerint, potes fustibus uel flagellis caedi iubere: eos autem, qui dolo fe- | |
| cisse incendium conuince<n>tur, ad Fabium Cilonem praefectum urbi amicum nostrum re- | |
| mittes: fugitiuos conquirere eosque dominis reddere debes.' | 5 |