| DE OFFICIO PROCONSULIS ET LEGATI | |
| Ulpianus libro primo disputationum. Proconsul ubique quidem proconsularia | 1.16.1.pr.1 |
| insignia habet statim atque urbem egressus est: potestatem autem non exercet nisi in ea | |
| prouincia sola, quae ei decreta est. | |
| Marcianus libro primo institutionum. Omnes proconsules statim quam urbem | 2.pr.1 |
| egressi fuerint habent iurisdictionem, sed non contentiosam, sed uoluntariam: ut ecce manu- | |
| mitti apud eos possunt tam liberi quam serui et adoptiones fieri. Apud legatum uero | 1.1 |
| proconsulis nemo manumittere potest, quia non habet iurisdictionem talem. | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum. Nec adoptare potest: omnino enim | 3.pr.1 |
| non est apud eum legis actio. | |
| Idem libro primo de officio proconsulis. Obseruare autem proconsulem oportet, | 4.pr.1 |
| ne in hospitiis praebendis oneret prouinciam, ut imperator noster cum patre Aufidio Se- | |
| ueriano rescripsit. Nemo proconsulum stratores suos habere potest, sed uice eorum milites | 1.1 |
| ministerio in prouinciis funguntur. Proficisci autem proconsulem melius quidem est sine | 2.1 |
| uxore: sed et cum uxore potest, dummodo sciat senatum Cotta et Messala consulibus cen- | |
| suisse futurum, ut si quid uxores eorum qui ad officia proficiscuntur deliquerint, ab ipsis | |
| ratio et uindicta exigatur. Antequam uero fines prouinciae decretae sibi proconsul ingressus | 3.1 |
| sit, edictum debet de aduentu suo mittere continens commendationem aliquam sui, si qua | |
| ei familiaritas sit cum prouincialibus uel coniunctio, et maxime excusantis, ne publice uel | |
| priuatim occurrant ei: esse enim congruens, ut unusquisque in sua patria eum exciperet. | |
| Recte autem et ordine faciet, si edictum decessori suo miserit significetque, qua die fines | 4.1 |
| sit ingressurus: plerumque enim incerta haec et inopinata turbant prouinciales et actus | |
| impediunt. Ingressum etiam hoc eum obseruare oportet, ut per eam partem prouinciam | 5.1 |
| ingrediatur, per quam ingredi moris est, et quas Graeci ἐπιδημίαϲ appellant siue κατάπλουν | |
| obseruare, in quam primum ciuitatem ueniat uel applicet: magni enim facient prouinciales | |
| seruari sibi consuetudinem istam et huiusmodi praerogatiuas. quaedam prouinciae etiam | |
| hoc habent, ut per mare in eam prouinciam proconsul ueniat, ut Asia, scilicet usque adeo, | 5 |
| ut imperator noster Antoninus Augustus ad desideria Asianorum rescripsit proconsuli ne- | |
| cessitatem impositam per mare Asiam applicare καὶ τῶν μητροπόλεων ἔφεϲον primam at- | |
| tingere. Post haec ingressus prouinciam mandare iurisdictionem legato suo debet nec hoc | 6.1 |
| ante facere, quam fuerit prouinciam ingressus: est enim perquam absurdum antequam ipse | |
| iurisdictionem nanciscatur (nec enim prius ei competit, quam in eam prouinciam uenerit) | |
| alii eam mandare, quam non habet. sed si et ante fecerit et ingressus prouinciam in ea- | |
| dem uoluntate fuerit, credendum est uideri legatum habere iurisdictionem, non exinde ex | 5 |
| quo mandata est, sed ex quo prouinciam proconsul ingressus est. | |
| Papinianus libro quaestionum. Aliquando mandare iurisdictionem pro- | 5.pr.1 |
| consul potest, etsi nondum in prouinciam peruenerit. quid enim si necessariam moram in | |
| itinere patiatur, maturissime autem legatus in prouinciam peruenturus sit? | |
| Ulpianus libro primo de officio proconsulis. Solent etiam custodiarum cogni- | 6.pr.1 |
| tionem mandare legatis, scilicet ut praeauditas custodias ad se remittant, ut innocentem | |
| ipse liberet. sed hoc genus mandati extraordinarium est: nec enim potest | |
| quis gladii potestatem sibi datam uel cuius alterius coercitionis ad alium transferre, | |
| nec liberandi igitur reos ius, cum accusari apud eum non possint. Sicut autem mandare | 1.1 |
| iurisdictionem uel non mandare est in arbitrio proconsulis, ita adimere mandatam iuris- | |
| dictionem licet quidem proconsuli, non autem debet inconsulto principe hoc facere. Legatos | 2.1 |
| non oportet principem consulere, sed proconsulem suum, et is ad consultationes legatorum | |
| debebit respondere. Non uero in totum xeniis abstinere debebit proconsul, sed modum | 3.1 |
| adicere, ut neque morose in totum abstineat neque auare modum xeniorum excedat. | |
| quam rem diuus Seuerus et imperator Antoninus elegantissime epistula sunt moderati, cuius | |
| epistulae uerba haec sunt: 'quantum ad xenia pertinet, audi quid sentimus: uetus prouer- | |
| bium est: οὔτε πάντα οὔτε πάντοτε οὔτε παρὰ πάντων. nam ualde inhumanum est a ne- | 5 |
| mine accipere, sed passim uilissimum est et omnia auarissimum.' et quod mandatis con- | |
| tinetur, ne donum uel munus ipse proconsul uel qui in alio officio erit accipiat ematue quid | |
| nisi uictus cottidiani causa, ad xeniola non pertinet, sed ad ea quae edulium excedant | |
| usum. sed nec xenia producenda sunt ad munerum qualitatem. | |
| Idem libro secundo de officio proconsulis. Si in aliam quam celebrem ciuitatem | 7.pr.1 |
| uel prouinciae caput aduenerit, pati debet commendari sibi ciuitatem laudesque suas non | |
| grauate audire, cum honori suo prouinciales id uindicent: et ferias secundum mores et | |
| consuetudinem quae retro optinuit dare. Aedes sacras et opera publica circumire inspiciendi | 1.1 |
| gratia, an sarta tectaque sint uel an aliqua refectione indigeant, et si qua coepta sunt ut | |
| consummentur, prout uires eius rei publicae permittunt, curare debet curatoresque operum | |
| diligentes sollemniter praeponere, ministeria quoque militaria, si opus fuerit, ad curatores | |
| adiuuandos dare. Cum plenissimam autem iurisdictionem proconsul habeat, omnium partes, | 2.1 |
| qui Romae uel quasi magistratus uel extra ordinem ius dicunt, ad ipsum pertinent: | |
| Idem libro trigensimo nono ad edictum. et ideo maius imperium | 8.pr.1 |
| in ea prouincia habet omnibus post <p>rincipem | |
| Idem libro primo de officio proconsulis. nec quicquam est in prouincia, quod | 9.pr.1 |
| non per ipsum expediatur. sane si fiscalis pecuniaria causa sit, quae ad procuratorem prin- | |
| cipis respicit, melius fecerit, si abstineat. Ubi d<e>cretum necessarium est, per libellum id | 1.1 |
| expedire proconsul non poterit: omnia enim, quaecumque causae cognitionem | |
| desiderant, per libellum non possunt expediri. Circa <a>duocatos patientem | 2.1 |
| esse proconsulem oportet, sed cum ingenio, ne contemptibilis uideatur, nec adeo dissimu- | |
| lare, si quos causarum concinnatores uel redemptores depraehendat, eosque solos pati | |
| postulare, quibus per edictum eius postulare permittitur. De plano autem proconsul potest | 3.1 |
| expedire haec: ut obsequium parentibus et patronis liberisque patronorum exhiberi iubeat: | |
| comminari etiam et terrere filium a patre oblatum, qui non ut <o>portet conuersari dicatur, | |
| poterit de plano: similiter et libertum non obsequentem emendare aut uerbis aut fustium | |
| castigatione. Obseruare itaque eum oportet, ut sit ordo aliquis postulationum, scilicet | 4.1 |
| ut omnium desideria audiantur, ne forte dum honori postulantium datur uel improbitati | |
| ceditur, mediocres desideria sua non proferant, qui aut omnino non adhibuerunt, aut minus | |
| frequentes neque in aliqua dignitate positos aduocatos sibi prospexerunt. Ad- | 5.1 |
| uocatos quoque petentibus debebit indulgere plerumque: feminis uel pupillis uel alias de- | |
| bilibus uel his, qui suae mentis non sunt, si quis eis petat: uel si nemo sit qui petat, ultro | |
| eis dare debebit. sed si qui per potentiam aduersarii non inuenire se aduocatum dicat, | |
| aeque oportebit ei aduocatum dare. ceterum opprimi aliquem per aduersarii sui poten- | 5 |
| tiam non oportet: hoc enim etiam ad inuidiam eius qui prouinciae praeest spectat, si quis | |
| tam impotenter se gerat, ut omnes metuant aduersus eum aduocationem suscipere. Quae | 6.1 |
| etiam omnium praesidum communia sunt et debent et ab his obseruari. | |
| Idem libro decimo de officio proconsulis. meminisse oportebit usque ad ad- | 10.pr.1 |
| uentum successoris omnia debere proconsulem agere, cum sit unus proconsulatus et utilitas | |
| prouinciae exigat esse aliquem, per quem negotia sua prouinciales explicent: ergo in ad- | |
| uentum successoris debebit ius dicere. Legatum suum ne ante se de prouincia dimittat, et | 1.1 |
| lege Iulia repetundar<u>m et rescripto diui Hadriani ad Calpurnium Rufum proconsulem | |
| Achaiae admonetur. | |
| Uenuleius Saturninus libro secundo de officio proconsulis. Si quid erit quod | 11.pr.1 |
| maiorem animaduersionem exigat, reicere legatus apud proconsulem debet: neque enim | |
| animaduertendi coercendi uel atrociter uerberandi ius habet. | |
| Paulus libro secundo ad edictum. Legatus mandata sibi iurisdictione iudicis | 12.pr.1 |
| dandi ius habet. | |
| Pomponius libro decimo ad Quintum Mucium. Legati proconsulis nihil pro- | 13.pr.1 |
| prium habent, nisi a proconsule eis mandata fuerit iurisdictio. | |
| Ulpianus libro uicensimo ad legem Iuliam et Papiam. Proconsules non am- | 14.pr.1 |
| plius quam sex fascibus utuntur. | |
| Licinnius Rufinus libro tertio regularum. Et legati proconsulum tutores dare | 15.pr.1 |
| possunt. | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. Proconsul portam Romae ingressus de- | 16.pr.1 |
| ponit imperium. |