| DE CONDICTIONE TRITICIARIA | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum. Qui certam pecuniam nume- | 13.3.1.pr.1 |
| ratam petit, illa actione utitur 'si certum petetur': qui autem alias res, per triticariam con- | |
| dictionem petet. et generaliter dicendum est eas res per hanc actionem peti, si quae sint | |
| praeter pecuniam numeratam, siue in pondere siue in mensura constent, siue mobiles sint | |
| siue soli. quare fundum quoque per hanc actionem petimus et si uectigalis sit siue ius | 5 |
| stipulatus quis sit, ueluti usum fructum uel seruitutem utrorumque praediorum. Rem | 1.1 |
| autem suam per hanc actionem nemo petet, nisi ex causis ex quibus potest, ueluti ex | |
| causa furtiua uel ui mobili abrepta. | |
| Idem libro octauo decimo ad Sabinum. Sed et ei, qui ui aliquem de fundo | 2.pr.1 |
| deiecit, posse fundum condici Sabinus scribit, et ita et Celsus, sed ita, si dominus sit qui | |
| deiectus condicat: ceterum si non sit, possessionem eum condicere Celsus ait. | |
| Idem libro uicensimo septimo ad edictum. In hac actione si | 3.pr.1 |
| quaeratur, res quae petita est cuius temporis aestimationem recipiat, uerius est, quod Ser- | |
| uius ait, condemnationis tempus spectandum: si uero desierit esse in rebus humanis, mortis | |
| tempus, sed ἐν πλάτει secundum Celsum erit spectandum: non enim debet nouissimum | |
| uitae tempus aestimari, ne ad exiguum pretium aestimatio redigatur in seruo forte morti- | 5 |
| fere uulnerato. in utroque autem, si post moram deterior res facta sit, Marcellus scribit | |
| libro uicensimo habendam aestimationem, quanto deterior res facta sit: et ideo, si quis | |
| post moram seruum eluscatum dederit, nec liberari eum: quare ad tempus morae in his | |
| erit reducenda aestimatio. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Si merx aliqua, quae certo die | 4.pr.1 |
| dari debebat, petita sit, ueluti uinum oleum frumentum, tanti litem aestimandam Cassius | |
| ait, quanti fuisset eo die, quo dari debuit: si de die nihil conuenit, quanti tunc, cum iudi- | |
| cium acciperetur. idemque iuris in loco esse, ut primum aestimatio sumatur eius loci, quo | |
| dari debuit, si de loco nihil conuenit, is locus spectetur, quo peteretur. quod et de ceteris | 5 |
| rebus iuris est. |