| DE EO QUOD CERTO LOCO DARI OPORTET | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Alio loco, quam in quem sibi dari | 13.4.1.pr.1 |
| quisque stipulatus esset, non uidebatur agendi facultas competere. sed quia iniquum erat, | |
| si promissor ad eum locum, in quem daturum se promississet, numquam accederet (quod | |
| uel data opera faceret uel quia aliis locis necessario distringeretur), non posse stipulatorem | |
| ad suum peruenire, ideo uisum est utilem actionem in eam rem comparare. | 5 |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum. Arbitraria actio utriusque | 2.pr.1 |
| utilitatem continet tam actoris quam rei: quod si rei interest, minoris fit pecuniae con- | |
| demnatio quam intentum est, aut si actoris, maioris pecuniae fiat. Haec autem actio ex | 1.1 |
| illa stipulatione uenit, ubi stipulatus sum a te Ephesi decem dari. Si quis Ephesi decem | 2.1 |
| aut Capuae hominem dari stipulatus experiatur, non debet detracto altero loco experiri, | |
| ne auferat loci utilitatem reo. Scaeuola libro quinto decimo quaestionum ait non utique | 3.1 |
| ea, quae tacite insunt stipulationibus, semper in rei esse potestate, sed quid debeat, esse | |
| in eius arbitrio, an debeat, non esse. et ideo cum qui<s> Stichum aut Pamphilum promittit, | |
| eligere posse quod soluat, quamdiu ambo uiuunt: ceterum ubi alter decessit, extingui eius | |
| electionem, ne sit in arbitrio eius, an debeat, dum non uult uiuum praestare, quem solum | 5 |
| debet. quare et in proposito eum, qui promisit Ephesi aut Capuae, si fuerit in ipsius ar- | |
| bitrio, ubi ab eo petatur, conueniri non potuisse: semper enim alium locum electurum: sic | |
| euenire, ut sit in ipsius arbitrio, an debeat: quare putat posse ab eo peti altero loco et | |
| sine loci adiectione: damus igitur actori electionem petitionis. et generaliter definit Scae- | |
| uola petitorem electionem habere ubi petat, reum ubi soluat, scilicet ante petitionem. | 10 |
| proinde mixta, inquit, rerum alternatio locorum alternationi ex necessitate facit actoris | |
| electionem et in rem propter locum: alioquin tollis ei actionem, dum uis reseruare reo | |
| optionem. Si quis ita stipulatur 'Ephesi et Capuae', hoc ait, ut Ephesi partem et Capuae | 4.1 |
| partem petat. Si quis insulam fieri stipuletur et locum non adiciat, non ualet stipulatio. | 5.1 |
| Qui ita stipulatur 'Ephesi decem dari', si ante diem, quam Ephesum peruenire possit, agat, | 6.1 |
| perperam ante diem agi, quia et Iulianus putat diem tacite huic stipulationi inesse. quare | |
| uerum puto, quod Iulianus ait eum, qui Romae stipulatur hodie Carthagine dari, inutiliter | |
| stipulari. Idem Iulianus tractat, an is, qui Ephesi sibi aut Titio dari stipulatus est, si | 7.1 |
| alibi Titio soluatur, nihilo minus possit intendere sibi dari oportere. et Iulianus scribit | |
| liberationem non contigisse atque ideo posse peti quod interest. Marcellus autem et alias | |
| tractat et apud Iulianum notat posse dici et si mihi alibi soluatur, liberationem contigisse, | |
| quamuis inuitus accipere non cogar: plane si non contigit liberatio, dicendum ait superesse | 5 |
| petitionem integrae summae, quemadmodum si quis insulam alibi fecisset quam ubi pro- | |
| miserat, in nihilum liberaretur. sed mihi uidetur summae solutio distare a fabrica insulae | |
| et ideo quod interest solum petendum. Nunc de officio iudicis huius actionis loquendum | 8.1 |
| est, utrum quantitati contractus debeat seruire an uel excedere uel minuere quantitatem | |
| debeat, ut, si interfuisset rei Ephesi potius soluere quam eo loci quo conueniebatur, ratio | |
| eius haberetur. Iulianus Labeonis opinionem secutus etiam actoris habuit rationem, cuius | |
| interdum potuit interesse Ephesi recipere: itaque utilitas quoque actoris ueniet. quid enim | 5 |
| si traiecticiam pecuniam dederat Ephesi recepturus, ubi sub poena debebat pecuniam uel | |
| sub pignoribus, et distracta pignora sunt uel poena commissa mora tua? uel fisco aliquid | |
| debebatur et res stipulatoris uilissimo distracta est? in hanc arbitrariam quod interfuit | |
| ueniet et quidem ultra legitimum modum usurarum. quid si merces solebat comparare: an | |
| et lucri ratio habeatur, non solius damni? puto et lucri habendam rationem. | 10 |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Ideo in arbitrium iudicis refertur | 3.pr.1 |
| haec actio, quia scimus, quam uaria sint pretia rerum per singulas ciuitates regionesque, | |
| maxime uini olei frumenti: pecuniarum quoque licet uideatur una et eadem potestas ubique | |
| esse, tamen aliis locis facilius et leuibus usuris inueniuntur, aliis difficilius et grauibus usuris. | |
| Ulpianus libro uicesimo septimo ad edictum. Quod si Ephesi petetur, ipsa | 4.pr.1 |
| sola summa petetur nec amplius quid, nisi si quid esset stipulatus, uel si temporis utilitas | |
| interuenit. Interdum iudex, qui ex hac actione cognoscit, cum sit arbitraria, absoluere | 1.1 |
| reum debet cautione ab eo exacta de pecunia ibi soluenda ubi promissa est. quid enim | |
| si ibi uel oblata pecunia actori dicatur uel deposita uel ex facili soluenda? nonne debebit | |
| interdum absoluere? in summa aequitatem quoque ante oculus habere debet iudex, qui | |
| huic actioni addictus est. | 5 |
| Paulus libro uicensimo octauo ad edictum. Si heres a testatore iussus sit | 5.pr.1 |
| certo loco quid dare, arbitraria actio competit: | |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. aut mutua pecunia sic data | 6.pr.1 |
| fuerit, ut certo loco reddatur. | |
| Paulus libro uicensimo octauo ad edictum. In bonae fidei iudiciis, etiamsi | 7.pr.1 |
| in contrahendo conuenit, ut certo loco quid praestetur, ex empto uel uendito uel depositi | |
| actio competit, non arbitraria actio. Si tamen certo loco traditurum se quis stipulatus sit, | 1.1 |
| hac actione utendum erit. | |
| Africanus libro tertio quaestionum. Centum Capuae dari stipulatus fide- | 8.pr.1 |
| iussorem accepisti: ea pecunia ab eo similiter ut ab ipso promissore peti debebit, id est | |
| ut, si alibi quam Capuae petantur, arbitraria agi debeat lisque tanti aestimetur, quanti | |
| eius, uel actoris interfuerit eam summam Capuae potius quam alibi solui. nec oportebit, | |
| quod forte per reum steterit, quo minus tota centum Capuae soluerentur, obligationem fide- | 5 |
| iussoris augeri: neque enim haec causa recte comparabitur obligationi usurarum: ibi enim | |
| duae stipulationes sunt, hic autem una pecuniae creditae est, circa cuius exsecutionem | |
| aestimationis ratio arbitrio iudicis committitur. eiusque differentiae manifestissimum argu- | |
| mentum esse puto, quod, si post moram factam pars pecuniae | |
| soluta sit et reliquum pe- | 10 |
| tatur, officium iudicis tale esse debeat, ut aestimet, quanti actoris intersit eam dumtaxat | |
| summam quae petetur Capuae solutam esse. | |
| Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Is, qui certo loco dare | 9.pr.1 |
| promittit, nullo alio loco, quam in quo promisit, soluere inuito stipulatore potest. | |
| Paulus libro quarto quaestionum. Si post moram factam, quo minus Capuae | 10.pr.1 |
| solueretur, cum arbitraria uellet agere, fideiussor acceptus sit eius actionis nomine, uidea- | |
| mus, ne ea pecunia, quae ex sententia iudicis accedere potest, non debeatur nec sit in | |
| obligatione, adeo ut nunc quoque sorte soluta uel si Capuae petatur, arbitrium iudicis | |
| cesset: nisi si quis dicat, si iudex centum et uiginti condemnare debuerit, centum solutis | 5 |
| ex uniuersitate, tam ex sorte quam ex poena solutum uideri, ut supersit petitio eius quod | |
| excedit sortem, et accedat poena pro eadem quantitate. quod non puto admittendum, | |
| tanto magis, quod creditor accipiendo pecuniam etiam remississe poenam uidetur. |