| DE PECUNIA CONSTITUTA | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum. Hoc edicto praetor fauet na- | 13.5.1.pr.1 |
| turali aequitat<i>: qui constituta ex consensu facta custodit, quoniam graue est fidem fallere. | |
| Ait praetor: 'Qui pecuniam debitam constituit'. 'qui' sic accipiendum est 'quaeue', nam et | 1.1 |
| mulieres de constituta tenentur, si non intercesserint. De pupillo etsi nihil sit expressum | 2.1 |
| edicto, attamen sine tutoris auctoritate constituendo non obligatur. Sed si filius familias | 3.1 |
| constituerit, an teneatur, quaeritur: sed puto uerum et ipsum constituentem teneri et | |
| patrem de peculio. Eum, qui inutiliter stipulatus est, cum stipulari uoluerit, non constitui | 4.1 |
| sibi, dicendum est de constituta experiri non posse, quoniam non animo constituentis, sed | |
| promittentis factum sit. An potest aliud constitui quam quod debetur, quaesitum est. | 5.1 |
| sed cum iam placet re pro re solui posse, nihil prohibet et aliud pro debito constitui: | |
| denique si quis certum debens frumentum eiusdem pretii constituet, puto ualere consti- | |
| tutum. Debitum autem ex quacumque causa potest constitui, id est ex quocumque contractu | 6.1 |
| siue certi siue incerti, et si ex causa emptionis quis pretium debeat uel ex causa dotis uel | |
| ex causa tutelae uel ex quocumque alio contractu. | |
| Debitum autem uel natura sufficit. | 7.1 |
| Sed | 8.1 |
| et is, qui honoraria actione, non iure ciuili obligatus est, constituendo tenetur: uidetur enim | |
| debitum et quod iure honorario debetur. et ideo et pater et dominus de peculio obstricti | |
| si constituerint, tenebuntur usque ad eam quantitatem, quae tunc fuit in peculio, cum con- | |
| stituebatur: ceterum si plus suo nomine constituit, non tenebitur in id quod plus est. | 5 |
| Iulianus libro undecimo digestorum. Quod si filii nomine constituerit se | 2.pr.1 |
| decem soluturum, quamuis in peculio quinque fuerint, de constituta in decem tenebitur. | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum. Quod si maritus plus con- | 3.pr.1 |
| stituit ex dote quam facere poterat, quia debitum constituerit, in solidum quidem tenetur, | |
| sed mulieri in quantum facere potest condemnatur. Si quis autem constituerit quod iure | 1.1 |
| ciuili debebat, iure praetorio non debebat, id est per exceptionem, an constituendo teneatur, | |
| quaeritur: et est uerum, ut et Pomponius scribit, eum non teneri, quia debita <iu>ribus non | |
| est pecunia quae constituta est. Si is, qui et iure ciuili et praetorio debebat, in diem sit | 2.1 |
| obligatus, an constituendo teneatur? et Labeo ait teneri constitutum, quam sententiam et | |
| Pedius probat; et adicit Labeo uel propter has potissimum pecunias, quae nondum peti | |
| possunt, constituta inducta: quam sententiam non inuitus probarem: habet enim utilitatem, | |
| ut ex die obligatus constituendo se eadem die soluturum teneatur. | 5 |
| Paulus libro uicensimo nono ad edictum. Sed et si citeriore die constituat | 4.pr.1 |
| se soluturum, similiter tenetur. | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum. Eum, qui Ephesi promisit | 5.pr.1 |
| se soluturum, si constituat alio loco se soluturum, teneri constat. Iulianus legatum Romae | 1.1 |
| constituentem, quod in prouincia acceperat, putat conueniri debere, quod et uerum est. | |
| sed et si non cum Romae esset, sed in prouincia adhuc, constituit se Romae soluturum, | |
| denegatur in eum actio de constituta. Quod exigimus, ut sit debitum quod constituitur, | 2.1 |
| in rem exactum est, non utique ut is cui constituitur creditor sit: nam et quod ego debeo | |
| tu constituendo teneberis, et quod tibi debetur si mihi constituatur, debetur. Iulianus | 3.1 |
| quoque libro undecimo scribit: Titius epistulam ad me talem emisit: 'Scripsi me secundum | |
| mandatum Seii, si quid tibi debitum adprobatum erit me tibi cauturum et soluturum | |
| sine controuersia.' tenetur Titius de constituta pecunia. Sed si quis constituerit alium | 4.1 |
| soluturum, non se pro alio, non tenetur: et ita pomponius libro octauo scribit. Item si | 5.1 |
| mihi constituas te soluturum, teneberis: quod si mihi constitueris Sempronio te soluturum, | |
| non teneberis. Iulianus libro undecimo digestorum scribit procuratori constitui posse: quod | 6.1 |
| Pomponius ita interpretatur, ut ipsi procuratori constituas te soluturum, non domino. Item | 7.1 |
| tutori pupilli constitui potest et actori municipum et curatori furiosi: sed et ipsi consti- | 8.1 |
| tuentes tenebuntur. Si actori municipum uel tutori pupilli uel curatori furiosi uel adu- | 9.1 |
| lescentis ita constituatur municipibus solui uel pupillo uel furioso uel adulescenti, utilitatis | |
| gratia puto dandam municipibus uel pupillo uel furioso uel adulescenti, utilem actionem. | |
| Seruo quoque constitui posse constat et, si seruo constituatur domino solui uel ipsi seruo, | 10.1 |
| qualemqualem seruum domino adquirere obligationem. | |
| Paulus libro secundo sententiarum. Idem est et si ei qui bona fide mihi | 6.pr.1 |
| seruit constitutum fuerit. | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum. Sed et si filio familias con- | 7.pr.1 |
| stituatur, ualet constitutum. Si mihi aut Titio stipuler, Titio constitui suo nomine non | 1.1 |
| posse Iulianus ait, quia non habet petitionem, tametsi solui ei possit. | |
| Paulus libro uicensimo nono ad edictum. Si uero mihi aut Titio constitueris | 8.pr.1 |
| te soluturum, mihi competit actio: quod si, posteaquam soli mihi te soluturum constituisti, | |
| solueris Titio, nihilo minus mihi teneberis. | |
| Papinianus libro octauo quaestionum. Titius tamen indebiti condictione te- | 9.pr.1 |
| nebitur, ut quod ei perperam solutum est ei qui soluit reddatur. | |
| Paulus libro uicensimo nono ad edictum. Idem est et si ex duobus reis | 10.pr.1 |
| stipulandi post alteri constitutum, alteri postea solutum est, quia loco eius, cui iam solutum | |
| est haberi debet is cui constituitur. | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum. Hactenus igitur constitutum | 11.pr.1 |
| ualebit, si quod constituitur debitum sit, etiamsi nullus apparet, qui interim debeat: ut | |
| puta si ante aditam hereditatem debitoris uel capto eo ab hostibus constituat quis se so- | |
| luturum: nam et Pomponius scribit ualere constitu<tu>m, quoniam debita pecunia constituta | |
| est. Si quis centum aureos debens ducentos constituat, in centum tantummodo tenetur, | 1.1 |
| quia e<a> pecunia debita est: ergo et is, qui sortem et usuras quae non debebantur consti- | |
| tuit, tenebitur in sortem dumtaxat. | |
| Paulus libro tertio decimo ad edictum. Sed et si decem debeantur et de- | 12.pr.1 |
| cem et Stichum constituat, potest dici decem tantummodo nomine teneri. | |
| Idem libro uicensimo nono ad edictum. Sed si quis uiginti debens decem | 13.pr.1 |
| constituit se soluturum, tenebitur. | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum. Qui autem constituit se so- | 14.pr.1 |
| luturum, tenetur, siue adiecit certam quantitatem siue non. Si quis constituerit se pignus | 1.1 |
| daturum: cum utilitas pignorum inrepserit, debet etiam hoc constitutum admitti. Sed et | 2.1 |
| si quis certam personam fideiussuram pro se constituerit, nihilo minus tenetur, ut Pom- | |
| ponius scribit. quid tamen si ea persona nolit fideiubere? puto teneri eum qui constituit, | |
| nisi aliud actum est. quid si ante decessit? si mora interueniente, aequum est teneri eum | |
| qui constituit uel in id quod interest uel ut aliam personam non minus idoneam fide- | 5 |
| iubentem praestet: si nulla mora interueniente, magis puto non teneri. constituere autem | 3.1 |
| et praesentes et absentes possumus, sicut pacisci, et per nuntium et per nosmet ipsos, et | |
| quibuscumque uerbis. | |
| Paulus libro uicensimo nono ad edictum. Et licet libera persona sit, per | 15.pr.1 |
| quam tibi constitui, non erit impedimentum, quod per liberam personam adquirimus, quia | |
| ministerium tantummodo hoc casu praestare uidetur. | |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum. Si duo quasi duo rei con- | 16.pr.1 |
| stituerimus, uel cum altero agi poterit in solidum. Sed et certo loco et tempore con- | 1.1 |
| stituere quis potest, nec solum eo loci posse eum petere, ubi ei constitutum est, sed | |
| exemplo arbitrariae actionis ubique potest. Ait praetor: 'si appareat eum qui constituit | 2.1 |
| neque soluere neque fecisse neque per actorem stetit, quo minus fieret quod constitutum | |
| est.' Ergo si non stetit per actorem, tenet actio, etiamsi per rerum naturam stetit: sed | 3.1 |
| magis dicendum est subueniri reo debere. Haec autem uerba praetoris 'neque fecisse | 4.1 |
| reum quod constituit' utrum ad tempus constituti pertinent an uero usque ad litis con- | |
| testationem trahimus, dubitari potest: et puto ad tempus constituti. | |
| Paulus libro uicensimo nono ad edictum. Sed et si alia die offerat nec actor | 17.pr.1 |
| accipere uoluit nec ulla causa iusta fuit non accipiendi, aequum est succurri reo aut | |
| exceptione aut iusta interpretatione, ut factum actoris usque ad tempus iudicii ipsi noceat: | |
| ut illa uerba 'neque fecisset' hoc significent, ut neque in diem in quem constituit fecerit | |
| neque postea. | 5 |
| Ulpianus libro uicensimo septimo ad edictum. Item illa uerba praetoris | 18.pr.1 |
| 'neque per actorem stetisse' eandem recipiunt dubitationem. et Pomponius dubitat, si forte | |
| ad diem constituti per actorem non steterit, ante stetit uel postea. et puto et haec ad | |
| diem constituti referenda. proinde si ualetudine impeditus aut ui aut tempestate petitor | |
| non uenit, ipsi nocere Pomponius scribit. Quod adicitur: 'eamque pecuniam cum consti- | 1.1 |
| tuebatur debitam fuisse', interpretationem pleniorem exigit. nam primum illud efficit, ut, | |
| si quid tunc debitum fuit cum constitueretur, nunc non sit, nihilo minus teneat consti- | |
| tutum, quia retrorsum se actio refert. proinde temporali actione obligatum constituendo | |
| Celsus et Iulianus scribunt teneri debere, licet post constitutum dies temporalis actionis | 5 |
| exierit. quare et si post tempus obligationis se sol<u>turum constituerit, adhuc idem Iulianus | |
| putat, quoniam eo tempore constituit, quo erat obligatio, licet in id tempus quo non tene- | |
| batur. E re autem est hic subiungere, utrum poenam contineat haec actio an rei perse- | 2.1 |
| cutionem: et magis est, ut etiam Marcellus putat, ut rei sit persecutio. Vetus fuit dubi- | 3.1 |
| tatio, an qui hac actione egit sortis obligationem consumat. et tutius est dicere solutione | |
| potius ex hac actione facta liberationem contingere, non litis contestatione, quoniam solutio | |
| ad utramque obligationem proficit. | |
| Paulus libro uicensimo nono ad edictum. Id quod sub condicione debetur, | 19.pr.1 |
| siue pure siue certo die constituatur, eadem condicione suspenditur, ut exsistente condicione | |
| teneatur, deficiente utraque actio depereat. Sed is, qui pure debet, si sub condicione | 1.1 |
| constituat, inquit Pomponius in hunc utilem actionem esse. Si pater uel dominus consti- | 2.1 |
| tuerit se soluturum quod fuit in peculio, non minueretur peculium eo, quod ex ea causa | |
| obstrictus esse coeperit: et licet interierit peculium, non tamen liberatur. | |
| Idem libro quarto ad Plautium. Nec enim quod crescit peculium aut de- | 20.pr.1 |
| crescit, pertinet ad constitutoriam actionem. | |
| Idem libro uicensimo nono ad edictum. Promissor Stichi post moram ab | 21.pr.1 |
| eo factam mortuo Sticho si constituerit se pretium eius soluturum, tenetur. Si | 1.1 |
| sine die constituas, potest quidem dici te non teneri, licet uerba edicti late pateant: alio- | |
| quin et confestim agi tecum poterit, si statim ut constituisti non soluas: sed modicum tem- | |
| pus statuendum est non minus decem dierum, ut exactio celebretur. constituto | 2.1 |
| satis non facit, qui soluturum se constituit, si offerat satisfactionem. si quis autem con- | |
| stituat se satisdaturum, fideiussorem uel pignora det, non tenetur, quia nihil intersit, quem- | |
| admodum satisfaciat. | |
| Idem libro sexto breuium. Si post constitutam tibi pecuniam hereditatem ex | 22.pr.1 |
| senatus consulto Trebelliano restitueris, quoniam sortis petitionem transtulisti ad alium, de- | |
| neganda est tibi pecuniae constitutae actio. idem est in hereditatis possessore post euictam | |
| hereditatem. sed magis est, ut fideicommissario uel ei qui uicit decernenda esset actio. | |
| Iulianus libro undecimo digestorum. Promissor hominis homine mortuo, | 23.pr.1 |
| cum per eum staret quo minus traderetur, etsi hominem daturum se constituerit, de con- | |
| stituta pecunia tenebitur, ut pretium eius soluat. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Titius Seio epistulam emisit in | 24.pr.1 |
| haec uerba: 'Remanserunt apud me quinquaginta ex credito tuo ex contractu pupillorum | |
| meorum, quos tibi reddere debebo idibus Maiis probos: quod si ad diem supra scriptum | |
| non dedero, tunc dare debebo usuras tot.' quaero, an Lucius Titius in locum pupillorum | |
| hac cautione reus successerit. Marcellus respondit, si intercessisset stipulatio, successisse. | 5 |
| item quaero, an, si non successisset, de constituta teneatur. Marcellus respondit in sortem | |
| teneri: est enim humanior et utilior ista interpretatio. | |
| Papinianus libro octauo quaestionum. Illud aut illud debuit et constituit | 25.pr.1 |
| alterum: an uel alterum quod non constituit soluere possit, quaesitum est. dixi non esse | |
| audiendum, si uelit hodie fidem constitutae rei frangere. Si iureiurando delato deberi tibi | 1.1 |
| iuraueris, cum habeas eo nomine actionem, recte de constituta agis. sed et si non ultro | |
| detulero iusiurandum, sed referendi necessitate compulsus id fecero, quia nemo dubitat | |
| modestius facere qui referat, quam ut ipse iuret, nulla distinctio adhibetur, tametsi ob | |
| tuam facilitatem ac meam uerecundiam subsecuta sit referendi necessitas. | 5 |
| Scaeuola libro primo responsorum. Quidam ad creditorem litteras eiusmodi | 26.pr.1 |
| fecit: 'Decem, quae Lucius Titius ex arca tua mutua acceperat, salua ratione usurarum | |
| habes penes me, domine.' respondit secundum ea quae proponerentur actione de consti- | |
| tuta pecunia eum teneri. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Utrum praesente debitore an ab- | 27.pr.1 |
| sente constituat quis, parui refert. hoc amplius etiam inuito constituere eum posse Pom- | |
| ponius libro trigensimo quarto scribit: unde falsam putat opinionem Labeonis existimantis, | |
| si, postquam quis constituit pro alio, dominus ei denuntiet ne soluat, in factum exceptio- | |
| nem dandam: nec immerito Pomponius: nam cum semel sit obligatus qui constituit, factum | 5 |
| debitoris non debet eum excusare. | |
| Gaius libro quinto ad edictum prouinciale. Ubi quis pro alio constituit se | 28.pr.1 |
| soluturum, adhuc is, pro quo constituit, obligatus manet. | |
| Paulus libro uicensimo quarto ad edictum. Qui iniuriarum uel furti uel ui | 29.pr.1 |
| bonorum raptorum tenetur actione, constituendo tenetur. | |
| Idem libro secundo sententiarum. Si quis duobus pecuniam constituerit tibi | 30.pr.1 |
| aut Titio, etsi stricto iure propria <a>ction<e> pecuniae constitutae manet obligatus, etiamsi | |
| Titio soluerit, tamen per exceptionem adiuuatur. | |
| Scaeuola libro quinto digestorum. Lucius Titius Seiorum debitor decessit: | 31.pr.1 |
| hi persuaserunt Publio Maeuio, quod hereditas ad eum pertineret et fecerunt, ut epistulam | |
| in eos exponat debitorem sese esse quasi heredem patrui sui confitentem, qui et addidit | |
| epistulae suae, quod in rationes suas eadem pecunia peruenit. quaesitum est, cum ad | |
| Publium Maeuium ex hereditate Lucii Titi nihil peruenerit, an ex scriptura proposita de | 5 |
| constituta pecunia conueniri possit et an doli exceptione uti possit. respondit nec ciuilem | |
| eo nomine actionem competere: sed nec de constituta secundum ea quae proponerentur. | |
| idem quaesiit, usurarum nomine quod ex causa supra scripta datum sit, an repeti possit. | |
| respondit secundum ea quae proponerentur posse. |