| COMMODATI UEL CONTRA | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Ait praetor: 'Quod quis com- | 13.6.1.pr.1 |
| modasse dicetur, de eo iudicium dabo.' Huius edicti interpretatio non est difficilis. unum | 1.1 |
| solummodo notandum, quod qui edictum concepit commodati fecit mentionem, cum Pac<o-> | |
| nius utendi fecit mentionem. inter commodatum autem et utendum datum Labeo quidem | |
| ait tantum interesse, quantum inter genus et speciem: commodari enim rem mobilem, non | |
| etiam soli, utendam dari etiam soli. sed ut apparet, proprie commodata res dicitur et quae | 5 |
| soli est, idque et Cassius existimat. Uiuianus amplius etiam habitationem commodari posse | |
| ait. Impuberes commodati actione non tenentur, quoniam nec constitit commodatum in | 2.1 |
| pupilli persona sine tutoris auctoritate, usque adeo ut, etiamsi pubes factus dolum aut | |
| culpam admiserit, hac actione non tenetur, quia ab initio non constitit. | |
| Paulus libro uicensimo nono ad edictum. Nec in furiosum commodati actio | 2.pr.1 |
| danda est. sed ad exhibendum aduersus eos dabitur, ut res exhibita uindicetur. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Sed mihi uidetur, si locuple- | 3.pr.1 |
| tior pupillus factus sit, dandam utilem commodati actionem secundum diui Pii rescriptum. | |
| Si reddita quidem sit res commodata, sed deterior reddita, non uidetur reddita, quae de- | 1.1 |
| terior facta redditur, nisi quid interest praestetur: proprie enim dicitur res non reddita, | |
| quae deterior redditur. In hac actione sicut in ceteris bonae fidei iudiciis similiter in litem | 2.1 |
| iurabitur: et rei iudicandae tempus, quanti res sit, obseruatur, quamuis in stricti litis con- | |
| testatae tempus spectetur. Heres eius qui commodatum accepit pro ea parte qua heres | 3.1 |
| est conuenitur, nisi forte habeat facultatem totius rei restituendae nec faciat: tunc enim | |
| condemnatur in solidum, quasi hoc boni iudicis arbitrio conueniat. Si filio familias seruoue | 4.1 |
| commodatum sit, dumtaxat de peculio agendum erit: cum filio autem familias ipso et di- | |
| recto quis poterit. sed et si ancillae uel filiae familias commodauerit, dumtaxat de peculio | |
| erit agendum. Sed non tantum ex causa doli earum personarum pater uel dominus con- | 5.1 |
| demnetur, sed et ipsius quoque domini uel patris fraus dumtaxat uenit, ut Iulianus libro | |
| undecimo circa pigneraticiam actionem distinguit. Non potest commodari id quod usu con- | 6.1 |
| sumitur, nisi forte ad pompam uel ostentationem quis accipiat. | |
| Gaius libro primo de uerborum obligationibus. Saepe etiam ad hoc commo- | 4.pr.1 |
| dantur pecuniae, ut dicis gratia numerationis loco intercedant. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Si ut certo loco uel tempore | 5.pr.1 |
| reddatur commodatum conuenit, officio iudicis inest, ut rationem loci uel temporis habeat. | |
| Si quis hac actione egerit et oblatam litis aestimationem susceperit, rem offerentis facit. | 1.1 |
| Nunc uidendum est, quid ueniat in commodati actione, utrum dolus an et culpa an uero | 2.1 |
| et omne periculum. et quidem in contractibus interdum dolum solum, interdum et culpam | |
| praestamus: dolum in deposito: nam quia nulla utilitas eius uersatur apud quem deponitur, | |
| merito dolus praestatur solus: nisi forte et merces accessit (tunc enim, ut est et constitu- | |
| tum, etiam culpa exhibetur) aut si hoc ab initio conuenit, ut et culpam et periculum | 5 |
| praestet is penes quem deponitur. sed ubi utriusque utilitas uertitur, ut in empto, ut in | |
| locato, ut in dote, ut in pignore, ut in societate, et dolus et culpa praestatur. Commo- | 3.1 |
| datum autem plerumque solam utilitatem continet eius cui commodatur, et ideo uerior est | |
| Quinti Mucii sententia existimantis et culpam praestandam et diligentiam et, si forte res | |
| aestimata data sit, omne periculum praestandum ab eo, qui aestimationem se praestaturum | |
| recepit. Quod uero senectute contigit uel morbo, uel ui latronum ereptum est, aut quid | 4.1 |
| simile accidit, dicendum est nihil eorum esse inputandum ei qui commodatum accepit, nisi | |
| aliqua culpa interueniat. proinde et si incendio uel ruina aliquid contigit uel aliquid | |
| damnum fatale, non tenebitur, nisi forte, cum possit res commodatas saluas facere, suas | |
| praetulit. | 5 |
| Custodiam plane commodatae rei <e>tiam diligentem debet praestare. | 5.1 |
| Sed an | 6.1 |
| etiam hominis commodati custodia praestetur, apud ueteres dubitatum est. nam interdum | |
| et hominis custodia praestanda est, si uinctus commodatus est, uel eius aetatis, ut custodia | |
| indigeret: certe si hoc actum est, ut custodiam is qui rogauit praestet, dicendum erit prae- | |
| stare. Se<d> interdum et mortis damnum ad eum qui commodatum rogauit pertinet: nam | 7.1 |
| si tibi equum commodauero, ut ad uillam adduceres, tu ad bellum duxeris, commodati | |
| teneberis: idem erit et in homine. plane si sic commodaui, ut ad bellum duceres, meum | |
| erit periculum. nam et si seruum tibi tectorem commodauero et de machina ceciderit, | |
| periculum meum esse Namusa ait: sed ego ita hoc uerum puto, si tibi commodaui, ut et | 5 |
| in machina operaretur: ceterum si ut de plano opus faceret, tu eum inposuisti <i>n machina, | |
| aut si machinae culpa factum minus diligenter non ab ipso ligatae uel funium perticarum- | |
| que uetustate, dico periculum, quod culpa contigit rogantis commodatum, ipsum praestare | |
| debere: nam et Mela scripsit, si seruus lapidario commodatus sub machina perierit, teneri | |
| fabrum commodati, qui neglegentius machinam colligauit. Quin immo et qui alias re com- | 8.1 |
| modata utitur, non solum commodati, uerum furti quoque tenetur, ut Iulianus libro unde- | |
| cimo digestorum scripsit. denique ait, si tibi codicem commodauero et in eo chirographum | |
| debitorem tuum cauere feceris egoque hoc interleuero, si quidem ad hoc tibi commoda- | |
| uero, ut caueretur tibi in eo, teneri me tibi contrario iudicio: si minus neque me certio- | 5 |
| rasti ibi chirographum esse scriptum, etiam teneris mihi, inquit, commodati: immo, ait, | |
| etiam furti, quoniam ali<t>e<r> re commodata usus es, quemadmodum qui equo, inquit, uel | |
| uestimento aliter quam commodatum est utitur, furti tenetur. Usque adeo autem diligentia | 9.1 |
| in re commodata praestanda est, ut etiam in ea, quae sequitur rem commodatam, prae- | |
| stari debeat: ut puta equam tibi commodaui, quam pullus comitabatur: etiam pulli te custo- | |
| diam praestare debere ueteres responderunt. Interdum plane dolum solum in re commo- | 10.1 |
| data qui rogauit praestabit, ut puta si quis ita conuenit: uel si sua dumtaxat causa com- | |
| modauit, sponsae forte suae uel uxori, quo honestius culta ad se deduceretur, uel si quis | |
| ludos edens praetor scaenicis commodauit, uel ipsi praetori quis ultro commodauit. Nunc | 11.1 |
| uidendum, in quibus speciebus commodati actio locum habeat. et est apud ueteres de | |
| huiusmodi speciebus dubitatum. Rem tibi dedi, ut creditori tuo pignori dares: dedisti: non | 12.1 |
| repigneras, ut mihi reddas. Labeo ait commodati actionem locum habere, quod ego puto | |
| uerum esse, nisi merces interuenit: tunc enim uel in factum uel ex locato conducto agen- | |
| dum erit. plane si ego pro te rem pignori dedero tua uoluntate, mandati erit actio. idem | |
| Labeo recte dicit, si a me culpa absit repignerandi, creditor autem nolit reddere pignus, | 5 |
| competere tibi ad hoc dumtaxat commodati, ut tibi actiones aduersus eum praestem. ab- | |
| esse autem culpa a me uidetur, siue iam solui pecuniam siue soluere sum paratus. sumptum | |
| plane litis ceteraque aequum est eum adgnoscere, qui commodatum accepit. Si me roga- | 13.1 |
| ueris, ut seruum tibi cum lance commodarem et seruus lancem perdiderit, Cartilius ait | |
| periculum ad te respicere, nam et lancem uideri commodatam: quare culpam in eam quo- | |
| que praestandam. plane si seruus cum ea fugerit, eum qui commodatum accepit non te- | |
| neri, nisi fugae praestitit culpam. Si de me petisses, ut triclinium tibi sternerem et argen- | 14.1 |
| tum ad ministerium praeberem, et fecero, deinde petisses, ut idem sequenti die facerem et | |
| cum commode argentum domi referre non possem, ibi hoc reliquero et perierit: qua | |
| actione agi possit et cuius esset periculum? Labeo de periculo scripsit multum interesse, | |
| custodem posui an non: si posui, ad me periculum spectare, si minus, ad eum penes quem | 5 |
| relictum est. ego puto commodati quidem agendum, uerum custodiam eum praestare de- | |
| bere, penes quem res relictae sunt, nisi aliud nominatim conuenit. Si duobus uehiculum | 15.1 |
| commodatum sit uel locatum simul, Celsus filius scribit libro sexto digestorum quaeri posse, | |
| utrum unusquisque eorum in solidum an pro parte teneatur. et ait duorum quidem in so- | |
| lidum dominium uel possessionem esse non posse: nec quemquam partis corporis dominum | |
| esse, sed totius corporis pro indiuiso pro parte dominium habere. usum autem balinei qui- | 5 |
| dem uel porticus uel campi uniuscuiusque in solidum esse (neque enim minus me uti, | |
| quod et alius uteretur): uerum in uehiculo commodato uel locato pro parte quidem effectu | |
| me usum habere, quia non omnia loca uehiculi tenea<m>. sed esse uerius ait et dolum et | |
| culpam et diligentiam et custodiam in totum me praestare debere: quare duo quodam- | |
| modo rei habebuntur et, si alter conuentus praestiterit, liberabit alterum et ambobus com- | 10 |
| petit furti actio, | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. ut alterutro agente alterius actio contra | 6.pr.1 |
| furem tollatur. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Unde quaeritur, si alter furti | 7.pr.1 |
| egerit, an ipse solus debeat commodati conueniri. et ait Celsus, si alter conueniatur qui | |
| furti non egit, et paratus sit periculo suo conueniri alterum qui furti agendo lucrum sensit | |
| ex re commodata, debere eum audiri et absolui. Sed si legis Aquiliae aduersus socium | 1.1 |
| eius habuit commodator actionem, uidendum erit, ne cedere debeat, si forte damnum dedit | |
| alter, quod hic qui conuenitur commodati actione sarcire compellitur: nam et si aduersus | |
| ipsum habuit Aquiliae actionem commodator, aequissimum est, ut commodati agendo re- | |
| mittat actionem: nisi forte quis dixerit agendo eum e lege Aquilia hoc minus consecuturum, | 5 |
| quam ex causa commodati consecutus est: quod uidetur habere rationem. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Rei commodatae et possessionem et | 8.pr.1 |
| proprietatem retinemus: | |
| Ulpianus libro secundo ad edictum. nemo enim <c>ommodando rem facit eius | 9.pr.1 |
| cui commodat. | |
| Idem libro uicensimo nono ad Sabinum. Eum, qui rem commodatam accepit, | 10.pr.1 |
| si in eam rem usus est in quam accepit, nihil praestare, si eam in nulla parte culpa sua | |
| deteriorem fecit, uerum est: nam si culpa eius fecit deteriorem, tenebitur. Si rem in- | 1.1 |
| spectori dedi, an similis sit ei cui commodata res est, quaeritur. et si quidem mea causa | |
| dedi, dum uolo pretium exquirere, dolum mihi tantum praestabit: si sui, et custodiam: et | |
| ideo furti habebit actionem. sed et si dum refertur periit, si quidem ego mandaueram per | |
| quem remitteret, periculum meum erit: si uero ipse cui uoluit commisit, aeque culpam | 5 |
| mihi praestabit, si sui causa accepit, | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. qui non tam idoneum hominem elegerit, | 11.pr.1 |
| ut recte id perferri possit: | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum. si mei causa, dolum tantum. | 12.pr.1 |
| Commodatam rem missus qui repeteret cum recepisset, aufugit. si dominus ei dari iusserat, | 1.1 |
| domino perit: si commonendi causa miserat ut refer<r>etur res commodata, ei qui commo- | |
| datus est. | |
| Pomponius libro undecimo ad Sabinum. Is qui commodatum accepit si | 13.pr.1 |
| non apparentis rei nomine commodati condemnetur, cauendum ei est, ut repertam dominus | |
| ei praestet. Si quem quaestum fecit is qui experiendum quid accepit, ueluti si iumenta | 1.1 |
| fuerint eaque locata sint, id ipsum praestabit qui experiundum dedit: neque enim ante | |
| eam rem quaestui cuique esse oportet, priusquam periculo eius sit. Si libero | 2.1 |
| homini, qui mihi bona fide seruiebat, quasi seruo rem commodauero, uideamus, an habeam | |
| commodati actionem. nam et Celsus filius aiebat, si iussissem eum aliquid facere, uel man- | |
| dati cum eo uel praescriptis uerbis experiri me posse: idem ergo et in commodato erit | |
| dicendum. nec obstat, quod non hac mente cum eo, qui liber bona fide nobis seruiret, | 5 |
| contraheremus quasi eum obligatum habituri: plerumque enim id accidit, ut extra id quod | |
| ageretur tacita obligatio nascatur, ueluti cum per errorem indebitum soluendi causa datur. | |
| Ulpianus libro quadragensimo octauo ad Sabinum. Si seruus meus rem meam | 14.pr.1 |
| tibi scienti nolle me tibi commodari commodauerit, et commodati et furti nascitur actio | |
| et praeterea condictio ex causa furtiua. | |
| Paulus libro uicensimo nono ad edictum. Commodare possumus etiam alie- | 15.pr.1 |
| nam rem, quam possidemus, tametsi scientes alienam possidemus, | |
| Marcellus libro quinto digestorum. ita ut et si fur uel praedo commoda- | 16.pr.1 |
| uerit, habeat commodati actionem. | |
| Paulus libro uicensimo nono ad edictum. In commodato haec pactio, ne | 17.pr.1 |
| dolus praestetur, rata non est. Contraria commodati actio etiam sine principali moueri | 1.1 |
| potest, sicut et ceterae quae dicuntur contrariae. Si ex facto heredis agatur commodati, | 2.1 |
| in solidum condemnatur, licet ex parte heres est. Sicut autem uoluntatis et officii magis | 3.1 |
| quam necessitatis est commodare, ita modum commodati finemque praescribere eius est | |
| qui beneficium tribuit. cum autem id fecit, id est postquam commodauit, tunc finem prae- | |
| scribere et retro agere atque intempestiue usum commodatae rei auferre non officium tan- | |
| tum impedit, sed et suscepta obligatio inter dandum accipiendumque. geritur enim nego- | 5 |
| tium inuicem et ideo inuicem propositae sunt actiones, ut appareat, quod principio bene- | |
| ficii ac nudae uoluntatis fuerat, conuerti in mutuas praestationes actionesque ciuiles. ut | |
| accidit in eo, qui absentis negotia gerere inchoauit: neque enim impune peritura deseret: | |
| suscepisset enim fortassis alius, si is non coepisset: uoluntatis est enim suscipere manda- | |
| tum, necessitatis consummare. igitur si pugillares mihi commodasti, ut debitor mihi caueret, | 10 |
| non recte facies importune repetendo: nam si negasses, uel emissem uel testes adhibuissem. | |
| idemque est, si ad fulciendam insulam tigna commodasti, deinde protraxisti aut etiam sciens | |
| uitiosa commodaueris: adiuuari quippe nos, non decipi beneficio oportet. ex quibus causis | |
| etiam contrarium iudicium utile esse dicendum est. Duabus rebus commodatis recte de | 4.1 |
| altera commodati agi posse Uiuianus scripsit: quod ita uideri uerum, si separatae sint, | |
| Pomponius scripsit: nam eum, qui carrucam puta uel lecticam commodauit, non recte actu- | |
| rum de singulis partibus. Rem commodatam perdidi et pro ea pretium dedi, deinde res | 5.1 |
| in potestate tua uenit: Labeo ait contrario iudicio aut rem mihi praestare te debere aut | |
| quod a me accepisti reddere. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. In rebus commodatis talis dili- | 18.pr.1 |
| gentia praestanda est, qualem quisque diligentissimus pater familias suis rebus adhibet, | |
| ita ut tantum eos casus non praestet, quibus resisti non possit, ueluti mort<e>s seruorum | |
| quae sine dolo et culpa eius accidunt, latronum hostiumue incursus, piratarum insidias, | |
| naufragium, incendium, fugas seruorum qui custodiri non scient. quod autem de latronibus | 5 |
| et piratis et naufragio diximus, ita scilicet accipiemus, si in hoc commodata sit alicui res, | |
| ut eam rem peregre secum ferat: alioquin si cui ideo argentum commodauerim, quod is | |
| amicos ad cenam inuitaturum se diceret, et id peregre secum portauerit, sine ulla dubita- | |
| tione etiam piratarum et latronum et naufragii casum praestare debet. haec ita, si dum- | |
| taxat accipientis gratia commodata sit res. at si utriusque, ueluti si communem amicum | 10 |
| ad cenam inuitauerimus tuque eius rei curam suscepisses et ego tibi argentum commoda- | |
| uerim, scriptum quidem apud quosdam inuenio, quasi dolum tantum praestare debeas: sed | |
| uidendum est, ne et culpa praestanda sit, ut ita culpae fiat aestimatio, sicut in rebus pignori | |
| datis et dotalibus aestimari solet. Siue autem pignus siue commodata res siue deposita | 1.1 |
| deterior ab eo qui acceperit facta sit, non solum istae sunt actiones, de quibus loquimur, | |
| uerum etiam legis Aquiliae: sed si qua earum actum fuerit, aliae tolluntur. Possunt iustae | 2.1 |
| causae interuenire, ex quibus cum eo qui commodasset agi deberet: ueluti de impensis in | |
| ualetudinem serui factis quaeue post fugam requirendi reducendique eius causa factae es- | |
| sent: nam cibariorum impensae naturali scilicet ratione ad eum pertinent, qui utendum | |
| accepisset. sed et id, quod de impensis ualetudinis aut fugae diximus, ad maiores impensas | 5 |
| pertinere debet: modica enim impendia uerius est, ut sicuti cibariorum ad eundem perti- | |
| neant. Item qui sciens uasa uitiosa commodauit, si ibi infusum uinum uel oleum corruptum | 3.1 |
| effusumue est, condemnandus eo nomine est. Quod autem contrario iudicio consequi quis- | 4.1 |
| que potest, id etiam recto iudicio, quo cum eo agitur, potest saluum habere iure pensa- | |
| tionis. sed fieri potest, ut amplius esset, quod inuicem aliquem consequi oporteat, aut | |
| iudex pensationis rationem non habeat, aut ideo de restituenda re cum eo non agatur, | |
| quia ea res casu intercidit aut sine iudice restituta est: dicemus necessariam esse contra- | 5 |
| riam actionem. | |
| Iulianus libro primo digestorum. Ad eos, qui seruandum ali- | 19.pr.1 |
| quid conducunt aut utendum accipiunt, damnum iniuria ab alio datum non pertinere procul | |
| dubio est: qua enim cura aut diligentia consequi possumus, ne aliquis damnum nobis in- | |
| iuria det? | |
| Idem libro tertio ad Urseium Ferocem. Argentum commodatum si tam ido- | 20.pr.1 |
| neo seruo meo tradidissem ad te perferendum, ut non debuerit quis aestimare futurum, ut | |
| a quibusdam malis hominibus deciperetur, tuum, non meum detrimentum erit, si id mali | |
| homines intercepissent. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Rem mihi commodasti: eandem sub- | 21.pr.1 |
| ripuisti: deinde cum commodati ageres nec a te scirem esse subreptam, iudex me con- | |
| demnauit et solui: postea comperi a te esse subreptam: quaesitum est, quae mihi tecum | |
| actio sit. respondit furti quidem non esse, sed commodati contrarium iudicium utile mihi | |
| fore. In exercitu contubernalibus uasa utenda communi periculo dedi ac deinde meus | 1.1 |
| seruus subreptis his ad hostes profug<it> et postea sine uasis receptus est. habiturum me | |
| commodati actionem cum contubernalibus constat pro cuiusque parte: sed et illi mecum | |
| furti serui nomine agere possunt, quando et noxa caput sequitur. et si tibi rem periculo | |
| tuo utendam commodauero eaque a seruo meo subripiatur, agere mecum furti possis serui | 5 |
| nomine. | |
| Paulus libro uicensimo secundo ad edictum. Si seruus, quem tibi commo- | 22.pr.1 |
| dauerim, furtum fecerit, utrum sufficiat contraria commodati actio (quemadmodum competit, | |
| si quid in curationem serui impendisti) an furti agendum sit, quaeritur. et furti quidem | |
| noxalem habere qui commodatum rogauit procul dubio est, contraria autem commodati | |
| tunc eum teneri, cum sciens talem esse seruum ignoranti commodauit. | 5 |
| Pomponius libro uicensimo primo ad Quintum Mucium. Si commodauero | 23.pr.1 |
| tibi equum, quo utereris usque ad certum locum, si nulla culpa tua interueniente in ipso | |
| itinere deterior equus factus sit, non teneris commodati: nam ego in culpa ero, qui in tam | |
| longum iter commodaui, qui eum laborem sustinere non potuit. |