| DE PIGNERATICIA ACTIONE UEL CONTRA | |
| Ulpianus libro quadragensimo ad Sabinum. Pignus contrahitur non sola tra- | 13.7.1.pr.1 |
| ditione, sed etiam nuda conuentione, etsi non traditum est. Si igitur contractum sit pignus | 1.1 |
| nuda conuentione, uideamus, an, si quis aurum ostenderit quasi pignori daturus et aes | |
| dederit, obligauerit aurum pignori: et consequens est ut aurum obligetur, non autem aes, | |
| quia in hoc non consenserint. Si quis tamen, cum aes pignori daret, adfirmauit hoc aurum | 2.1 |
| esse et ita pignori dederit, uidendum erit, an aes pignori obligauerit et numquid, quia in | |
| corpus consensum est, pignori esse uideatur: quod magis est. tenebitur tamen pigneraticia | |
| contraria actione qui dedit, praeter stellionatum quem fecit. | |
| Pomponius libro sexto ad Sabinum. Si debitor rem pignori datam uendidit | 2.pr.1 |
| et tradidit tuque ei nummos credidisti, quos ille soluit ei creditori, cui pignus dederat tibi- | |
| que cum eo conuenit, ut ea res, quam iam uendiderat, pignori tibi esset, nihil te egisse | |
| constat, quia rem alienam pignori acceperis: ea enim ratione emptorem pignus liberatum | |
| habere coepisse neque ad rem pertinuisse, quod tua pecunia pignus sit liberatum. | 5 |
| Idem libro octauo decimo ad Sabinum. Si quasi recepturus a debitore tuo | 3.pr.1 |
| comminus pecuniam reddidisti ei pignus isque per fenestram id misit excepturo eo, quem | |
| de industria ad id posuerit, Labeo ait furti te agere cum debitore posse et ad exhibendum: | |
| et, si agente te contraria pigneraticia excipiat debitor de pignore sibi reddito, replicabitur | |
| de dolo et fraude, per quam nec <r>ed<d>itum, sed per fallaciam ablatum id intellegitur. | 5 |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Si conuenit de distra- | 4.pr.1 |
| hendo pignore siue ab initio siue postea, non tantum uenditio ualet, uerum incipit emptor | |
| dominium rei habere. sed etsi non conuenerit de distrahendo pignore, hoc tamen iure | |
| utimur, ut liceat distrahere, si modo non conuenit, ne liceat. ubi uero conuenit, ne dis- | |
| traheretur, creditor, si distraxerit, furti obligatur, nisi ei ter fuerit denuntiatum ut soluat | 5 |
| et cessauerit. | |
| Pomponius libro <nono decimo> ad Sabinum. Idque iuris est, siue omnino fuerint | 5.pr.1 |
| pacti, ne ueneat, siue in summa aut condicione aut loco contra pactionem factum sit. | |
| Idem libro trigensimo quinto ad Sabinum. Quamuis conuenerit, ut fundum | 6.pr.1 |
| pigneraticium tibi uendere liceret, nihilo magis cogendus es uendere, licet soluendo non | |
| sit is, qui pignus dederit, quia tua causa id caueatur. sed Atilicinus ex causa cogendum | |
| creditorem esse ad uendendum dicit: quid enim si multo minus sit quod debeatur et | |
| hodie pluris uenire possit pignus quam postea? melius autem est dici eum, qui dederit | 5 |
| pignus, posse uendere et accepta pecunia soluere id quod debeatur, ita tamen, ut creditor | |
| necessitatem habeat ostendere rem pigneratam, si mobilis sit, prius idonea cautela a debi- | |
| tore pro indemnitate ei praestanda. inuitum enim creditorem cogi uendere satis inhuma- | |
| num est. Si creditor pluris fundum pigneratum uendiderit, si id faeneret, usuram eius | 1.1 |
| pecuniae praestare debet ei, qui dederit pignus: sed et si ipse usus sit ea pecunia, usu- | |
| ram praestari oportet. quod si eam depositam habuerit, usuras non debet. | |
| Paulus libro secundo sententiarum. Si autem tardius superfluum restituat | 7.pr.1 |
| creditor id quod apud eum depositum est, ex mora etiam usuras debitori hoc nomine prae- | |
| stare cogendus est. | |
| Pomponius libro tricensimo quinto ad Sabinum. Si necessarias impensas fe- | 8.pr.1 |
| cerim in seruum aut in fundum, quem pignoris causa acceperim, non tantum retentionem, | |
| sed etiam contrariam pigneraticiam actionem habebo: finge enim medicis, cum aegrotaret | |
| seruus, dedisse me pecuniam et eum decessisse, item insulam fulsisse uel refecisse et postea | |
| deustam esse, nec habere quod possem retinere. Si pignori plura mancipia data sint, et | 1.1 |
| quaedam certis pretiis ita uendiderit creditor ut euictionem eorum praestaret, et creditum | |
| suum habeat, reliqua mancipia potest retinere, donec ei caueatur, quod euictionis nomine | |
| promiserit, indemnem eum futurum. Si unus ex heredibus debitoris portionem suam sol- | 2.1 |
| uerit, tamen tota res pignori data uenire poterit, quemadmodum si ipse debitor portionem | |
| soluisset. Si annua bima trima die triginta stipulatus acceperim pignus pactusque sim, ut | 3.1 |
| nisi sua quaque die pecunia soluta esset, uendere eam mihi liceret, placet, antequam | |
| omnium pensionum dies ueniret, non posse me pignus uendere, quia eis uerbis omnes pen- | |
| siones demonstrarentur: nec uerum est sua quaque die non solutam pecuniam, antequam | |
| omnes dies uenirent. sed omnibus pensionibus praeteritis, etiamsi una portio soluta non | 5 |
| sit, pignus potest uenire. sed si ita scriptum sit: 'si qua pecunia sua die soluta non erit', | |
| statim competit ei pacti conuentio. De uendendo pignore in rem pactio concipienda est, | 4.1 |
| ut omnes contineantur: sed et si creditoris dumtaxat persona fuerit comprehensa, etiam | |
| heres eius iure uendet, si nihil in contrarium actum esset. Cum pignus ex pactione uenire | 5.1 |
| potest, non solum ob sortem non solutam uenire poterit, sed ob cetera quoque, ueluti usu- | |
| ras et quae in id impensa sunt. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Si rem alienam mihi debitor | 9.pr.1 |
| pignori dedit aut malitiose in pignore uersatus sit, dicendum est locum habere contrarium | |
| iudicium. Non tantum autem ob pecuniam, sed et ob aliam causam pignus dari potest, | 1.1 |
| ueluti si quis pignus alicui dederit, ut pro se fideiubeat. Proprie pignus dicimus, quod ad | 2.1 |
| creditorem transit, hypothecam, cum non transit nec possessio ad creditorem. Omnis pe- | 3.1 |
| cunia exsoluta esse debet aut eo nomine satisfactum esse, ut nascatur pigneraticia actio. | |
| satisfactum autem accipimus, quemadmodum uoluit creditor, licet non sit solutum: siue | |
| aliis pignoribus sibi caueri uoluit, ut ab hoc recedat, siue fideiussoribus siue reo dato | |
| siue pretio aliquo uel nuda conuentione nascitur pigneraticia actio. et generaliter dicen- | 5 |
| dum erit, quotiens recedere uoluit creditor a pignore, uideri ei satisfactum, si ut ipse uo- | |
| luit sibi cauit, licet in hoc deceptus sit. Is quoque, qui rem alienam pignori dedit, soluta | 4.1 |
| pecunia potest pigneraticia experiri. Qui ante solutionem egit pigneraticia, licet non recte | 5.1 |
| egit, tamen, si offerat in iudicio pecuniam, debet rem pigneratam et quod sua interest | |
| consequi. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Quod si non soluere, sed alia | 10.pr.1 |
| ratione satisfacere paratus est, forte si expromissorem dare uult, nihil ei prodest. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Solutum non uidetur, si lis | 11.pr.1 |
| contestata cum debitore sit de ipso debito uel si fideiussor conuentus fuerit. Nouata autem | 1.1 |
| debiti obligatio pignus peremit, nisi conuenit, ut pignus repetatur. Si quasi daturus tibi | 2.1 |
| pecuniam pignus accepero nec dedero, pigneraticia actione tenebor et nulla solutione facta: | |
| idemque et si accepto lata sit pecunia, uel condicio defecit, ob quam pignus contractum | |
| est, uel si pactum, cui standum est, de pecunia non petenda factum est. Si in sortem | 3.1 |
| dumtaxat uel in usuras obstrictum est pignus, eo soluto propter quod obligatum est lo- | |
| cum habet pigneraticia. siue autem usurae in stipulatum sint deductae siue non, si tamen | |
| pignus et in eas obligatum fuit, quamdiu quid ex his debetur, pigneraticia cessabit. alia | |
| causa est earum, quas quis supra licitum modum promisit: nam hae penitus illicitae sunt. | 5 |
| Si creditori plures heredes exstiterint et uni ex his pars eius soluatur, non debent ceteri | 4.1 |
| heredes creditoris iniuria adfici, sed possunt totum fundum uendere oblato debitori eo, quod | |
| coheredi eorum soluit: quae sententia non est sine ratione. Solutam autem pecuniam ac- | 5.1 |
| cipiendum non solum, si ipsi, cui obligata res est, sed et si alii sit soluta uoluntate eius, | |
| uel ei cui heres exstitit, uel procuratori eius, uel seruo pecuniis exigendis praeposito. unde | |
| si domum conduxeris et eius partem mihi locaueris egoque locatori tuo pensionem soluero, | |
| pigneraticia aduersus te potero experiri (nam Iulianus scribit solui ei posse): et si partem | 5 |
| tibi, partem ei soluero, tantundem erit dicendum. plane in eam dumtaxat summam inuecta | |
| mea et illata tenebuntur, in quam cenaculum conduxi: non enim credibile est hoc con- | |
| uenisse, ut ad uniuersam pensionem insulae friuola mea tenebuntur. uidetur autem tacite | |
| et cum domino aedium hoc conuenisse, ut non pactio cenacularii proficiat domino, sed sua | |
| propria. Per liberam autem personam pignoris obligatio nobis non adquiritur, adeo ut ne | 6.1 |
| per procuratorem plerumque uel tutorem adquiratur: et ideo ipsi actione pigneraticia con- | |
| uenientur. sed nec mutat, quod constitutum est ab imperatore nostro posse per liberam | |
| personam possessionem adquiri: nam hoc eo pertinebit, ut possimus pignoris nobis obligati | |
| possessionem per procuratorem uel tutorem adprehendere, ipsam autem obligationem libera | 5 |
| persona nobis non semper adquiret. Sed si procurator meus uel tutor rem pignori dederit, | 7.1 |
| ipse agere pigneraticia poterit: quod in procuratore ita procedit, si ei mandatum fuit | |
| pignori dare | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. uel uniuersorum bonorum ad- | 12.pr.1 |
| ministratio ei permissa est ab eo, qui sub pignoribus solebat mutuas pecunias accipere. | |
| Ulpianus libro trigensimo octauo ad edictum. Si, cum uenderet creditor | 13.pr.1 |
| pignus, conuenerit inter ipsum et emptorem, ut, si soluerit debitor pecuniam pretii emptori, | |
| liceret ei recipere rem suam, scripsit Iulianus et est rescriptum ob hanc conuentionem | |
| pigneraticiis actionibus teneri creditorem, ut debitori mandet ex uendito actionem aduersus | |
| emptorem. sed et ipse debitor aut uindicare rem poterit aut in factum actione aduersus | 5 |
| emptorem agere. Uenit autem in hac actione et dolus et culpa, ut in commodato: uenit | 1.1 |
| et custodia: uis maior non uenit. | |
| Paulus libro uicensimo nono ad edictum. Ea igitur, quae diligens pater fa- | 14.pr.1 |
| milias in suis rebus praestare solet, a creditore exiguntur. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Creditor cum pignus reddit, | 15.pr.1 |
| de dolo debet debitori repromittere: et si praedium fuit pigneratum, et de iure eius re- | |
| promittendum est, ne forte seruitutes cessante uti creditore amissae sint. | |
| Paulus libro uicensimo nono ad edictum. Tutor lege non refragante si de- | 16.pr.1 |
| derit rem pupilli pignori, tuendum erit, scilicet si in rem pupilli pecuniam accipiat. idem | |
| est et in curatore adulescentis uel furiosi. Contrariam pigneraticiam creditori actionem | 1.1 |
| competere certum est: proinde si rem alienam uel alii pigneratam uel in publicum obliga- | |
| tam dedit, tenebitur, quamuis et stellionatus crimen committat. sed utrum ita demum, si | |
| scit, an et si ignorauit? et quantum ad crimen pertinet, excusat ignorantia: quantum ad | |
| contrarium iudicium, ignorantia eum non excusat, ut Marcellus libro sexto digestorum scri- | 5 |
| bit. sed si sciens creditor accipiat uel alienum uel obligatum uel morbosum, contrarium | |
| ei non competit. Etiam uectigale praedium pignori dari potest: sed et superficiarium, quia | 2.1 |
| hodie utiles actiones superficiariis dantur. | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Sane diui Seuerus | 17.pr.1 |
| et Antoninus rescribserunt, ut sine deminutione mercedis soli obligabitur. | |
| Paulus libro uicensimo nono ad edictum. Si conuenerit, ut nomen debitoris | 18.pr.1 |
| mei pignori tibi sit, tuenda est a praetore haec conuentio, ut et te in exigenda pecunia | |
| et debitorem aduersus me, si cum eo experiar, tueatur. ergo si id nomen pecuniarium | |
| fuerit, exactam pecuniam tecum pensabis, si uero corporis alicuius, id quod acceperis erit | |
| tibi pignoris loco. Si nuda proprietas pignori data sit, usus fructus, qui postea adcreuerit, | 1.1 |
| pignori erit: eadem causa est alluuionis. Si fundus pigneratus uenierit, manere causam | 2.1 |
| pignoris, quia cum sua causa fundus transeat, sicut in partu ancillae, qui post uenditio- | |
| nem natus sit. Si quis cauerit, ut silua sibi pignori esset, nauem ex ea ma- | 3.1 |
| teria factam non esse pignor<i> Cassius ait, quia aliud sit materia, aliud nauis: et ideo no- | |
| minatim in dando pignore adiciendum esse ait: 'quaeque ex silua facta nataue sint'. Seruus | 4.1 |
| rem peculiarem si pignori dederit, tuendum est, si liberam peculii administrationem habuit: | |
| nam et alienare eas res potest. | |
| Marcianus libro singulari ad formulam hypothecariam. Eadem et de filio | 19.pr.1 |
| familias dicta intellegemus. | |
| Paulus libro <uicensimo nono> ad edictum. Aliena res pignori dari uoluntate | 20.pr.1 |
| domini potest: sed et si ignorante eo data sit et ratum habuerit, pignus ualebit. Si plu- | 1.1 |
| ribus res simul pignori detur, aequalis omnium causa est. Si per creditorem stetit, quo | 2.1 |
| minus ei soluatur, recte agitur pigneraticia. Interdum etsi soluta sit pecunia, tamen pigne- | 3.1 |
| raticia actio inhibenda est, ueluti si creditor pignus suum emerit a debitore. | |
| Idem libro sexto breuium. Domo pignori data et area eius tenebitur: est | 21.pr.1 |
| enim pars eius. et contra ius soli sequetur aedificium. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad edictum. Si pignore subrepto furti egerit cre- | 22.pr.1 |
| ditor, totum, quidquid percepit, debito eum imputare Papinianus confitetur, et est uerum, | |
| etiamsi culpa creditoris furtum factum sit. multo magis hoc erit dicendum in eo, quod ex | |
| condictione consecutus est. sed quod ipse debitor furti actione praestitit | |
| creditori uel condictione, an debito sit imputandum uideamus: et quidem non oportere id | 5 |
| ei restitui, quod ipse ex furti actione praestitit, peraeque relatum est et traditum, et ita | |
| Papinianus libro nono quaestionum ait. Idem Papinianus ait et si metus causa seruum | 1.1 |
| pigneratum debitori tradiderit, quem bona fide pignori acceperat: nam si egerit quod metus | |
| causa factum est et quadruplum sit consecutus, nihil neque restituet ex eo quod consecutus | |
| est nec debito imputabit. Si praedo rem pignori dederit, competit ei et de fructi- | 2.1 |
| bus pigneraticia actio, quamuis ipse fructus suos non faciet (a praedone enim fructus et | |
| uindicari extantes possunt et consumpti condici): proderit igitur ei, quod creditor bona | |
| fide possessor fuit. Si post distractum pignus debitor, qui precario rogauit uel conduxit | 3.1 |
| pignus, possessionem non restituat, contrario iudicio tenetur. Si creditor, cum uenderet | 4.1 |
| pignus, duplam promisit (nam usu hoc euenerat et conuentus ob euictionem erat et con- | |
| demnatus), an haberet regressum pigneraticiae contrariae actionis? et potest dici esse re- | |
| gressum, si modo sine dolo et culpa sic uendidit et ut pater familias diligens id gessit: si | |
| uero nullum emolumentum talis uenditio attulit, sed tanti uenderet, quanto uendere potuit, | 5 |
| etiamsi haec non promisit, regressum non habere: | |
| Tryphoninus libro octauo disputationum. nec enim amplius a debitore | 23.pr.1 |
| quam debiti summa consequi poterit. sed si stipulatio usurarum fuerat et post quinquen- | |
| nium forte, quam pretium ex re obligata uictus eam emptori restituit, etiam medii tem- | |
| poris usuras a debitore petere potest, quia nihil ei solutum esse, ut auferri non possit, | |
| palam factum est: sed si simplum praestitit, doli exceptione repellendus erit ab usurarum | 5 |
| petitione, quia habuit usum pecuniae pretii, quod ab emptore acceperat. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad edictum. Eleganter apud me quaesitum est, | 24.pr.1 |
| si impetrasset creditor a Caesare, ut pignus possideret idque euictum esset, an habeat | |
| contrariam pigneraticiam. et uidetur finita esse pignoris obligatio et a contractu recessum. | |
| immo utilis ex empto accommodata est, quemadmodum si pro soluto ei res data fuerit, ut | |
| in quantitatem debiti ei satisfiat uel in quantum eius intersit, et compensationem habere | 5 |
| potest creditor, si forte pigneraticia uel ex alia causa cum eo agetur. Qui reprobos num- | 1.1 |
| mos soluit creditori, an habet pigneraticiam actionem quasi soluta pecunia, quaeritur: et | |
| constat neque pigneraticia eum agere neque liberari posse, quia <re>proba pecunia non liberat | |
| soluentem, reprobis uidelicet nummis reddendis. Si uendiderit quidem creditor pignus pluris | 2.1 |
| quam debitum erat, nondum autem pretium ab emptore exegerit, an pigneraticio iudicio | |
| conueniri possit ad superfluum reddendum, an uero uel exspectare debeat, quoad emptor | |
| soluat, uel suscipere actiones aduersus emptorem? et arbitror non esse urguendum ad so- | |
| lutionem creditorem, sed aut exspectare debere debitorem aut, si non exspectat, mandandas | 5 |
| ei actiones aduersus emptorem periculo tamen uenditoris. quod si accepit iam pecuniam, | |
| superfluum reddit. In pigneraticio iudicio uenit et si res pignori datas male | 3.1 |
| tractauit creditor uel seruos debilitauit. plane si pro maleficiis suis coercuit uel uinxit uel | |
| optulit praefecturae uel praesidi, dicendum est pigneraticia creditorem non teneri. quare | |
| si prostituit ancillam uel aliud improbatum facere coegit, ilico pignus ancillae soluitur. | |
| Idem libro trigensimo primo ad edictum. Si seruos pigneratos artificiis in- | 25.pr.1 |
| struxit creditor, si quidem iam imbutos uel uoluntate debitoris, erit actio contraria: si | |
| uero nihil horum intercessit, si quidem artificiis necessariis, erit actio contraria, non tamen | |
| sic, ut cogatur seruis carere pro quantitate sumptuum debitor. sicut enim neglegere cre- | |
| ditorem dolus et culpa quam praestat non patitur, ita nec talem efficere rem pigneratam, | 5 |
| ut grauis sit debitori ad reciperandum: puta saltum grandem pignori datum ab homine, | |
| qui uix luere potest, nedum excolere, tu acceptum pignori excoluisti sic, ut magni pretii | |
| faceres: alioquin non est aequum aut quaerere me alios creditores aut cogi distrahere | |
| quod uelim receptum aut tibi paenuria coactum derelinquere. medie igitur haec a iudice | |
| erunt dispicienda, ut neque delicatus debitor neque onerosus creditor audiatur. | 10 |
| Idem libro tertio disputationum. Non est mirum, si ex quacumque causa | 26.pr.1 |
| magistratus in possessionem aliquem miserit, pignus constitui, cum testamento quoque | |
| pignus constitui posse imperator noster cum patre saepissime rescripsit. Sciendum est, | 1.1 |
| ubi iussu magistratus pignus constituitur, non alias constitui, nisi uentum fuerit in pos- | |
| sessionem. | |
| Idem libro sexto opinionum. Petenti mutuam pecuniam creditori, cum prae | 27.pr.1 |
| manu debitor non haberet, species auri dedit, ut pignori apud alium creditorem poneret. | |
| si iam solutione liberatas receptasque eas is qui susceperat tenet, exhibere iubendus est: | |
| quod si etiam nunc apud creditorem creditoris sunt, uoluntate domini nexae uidentur, sed | |
| ut liberatae tradantur, domino earum propria actio aduersus suum creditorem competit. | 5 |
| Iulianus libro undecimo digestorum. Si creditor, qui rem pignori acceperat, | 28.pr.1 |
| amissa eius possessione Seruiana actione petierit et litis aestimationem consecutus sit, | |
| postea debitor eandem rem petens exceptione summouetur, nisi offerat ei debitor, quod | |
| pro eo solutum est. Si seruus pro peculiari nomine pignus acceperit, actio pigneraticia | 1.1 |
| aduersus dominum debitori competit. | |
| Idem libro quadragensimo quarto digestorum. Si rem alienam bona fide | 29.pr.1 |
| emeris et mihi pignori dederis ac precario rogaueris, deinde me dominus heredem instituerit, | |
| desinet pignus esse et sola precarii rogatio supererit: idcirco usucapio tua interpellabitur. | |
| Paulus libro quinto epitomarum Al<f>eni Vari digestorum. Qui ratiario cre- | 30.pr.1 |
| diderat, cum ad diem pecunia non solueretur, ratem in flumine sua auctoritate detinuit: | |
| postea flumen creuit et ratem abstulit. si inuito ratiario retinuisset, eius periculo ratem | |
| fuisse respondit: sed si debitor sua uoluntate concessisset, ut retineret, culpam dumtaxat | |
| ei praestandam, non uim maiorem. | 5 |
| Africanus libro octauo quaestionum. Si seruus pignori datus | 31.pr.1 |
| creditori furtum faciat, liberum est debitori seruum pro noxae deditione relinquere: quod | |
| si sciens furem pignori mihi dederit, etsi paratus fuerit pro noxae dedito apud me relin- | |
| quere, nihilo minus habiturum me pigneraticiam actionem, ut indemnem me praestet. | |
| eadem seruanda esse Iulianus ait etiam cum depositus uel commodatus seruus furtum faciat. | 5 |
| Marcianus libro quarto regularum. Cum debitore, qui alienam rem pignori | 32.pr.1 |
| dedit, potest creditor contraria pigneraticia agere, etsi soluendo debitor sit. | |
| Idem libro singulari ad formulam hypothecariam. Si pecuniam debitor sol- | 33.pr.1 |
| uerit, potest pigneraticia actione uti ad reciperandam ἀντίχρηϲιν· nam cum pignus sit, | |
| hoc uerbo poterit uti. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Titius cum credidisset pecuniam | 34.pr.1 |
| Sempronio et ob eam pignus accepisset futurumque esset, ut distraheret eam creditor, | |
| quia pecunia non solueretur, petit a creditore, ut fundum certo pretio emptum habere<t> | |
| et cum impetrasset, epistulam, qua se uendidisse fundum creditori significaret, emisit: | |
| quaero, an hanc uenditionem debitor reuocare possit offerendo sortem et usuras quae de- | 5 |
| bentur. Marcellus respondit secundum ea, quae proposita essent, reuocare non posse. | |
| Florentinus libro octauo institutionum. Cum et sortis nomine et usurarum | 35.pr.1 |
| aliquid debetur ab eo, qui sub pignoribus pecuniam debet, quidquid ex uenditione pigno- | |
| rum recipiatur, primum usuris, quas iam tunc deberi constat, deinde si quid superest sorti | |
| accepto ferendum est: nec audiendus est debitor, si, cum parum idoneum se esse sciat, | |
| eligit, quo nomine exonerari pignus suum malit. Pignus manente proprietate debitoris so- | 1.1 |
| lam possessionem transfert ad creditorem: potest tamen et precario et pro conducto debitor | |
| re sua uti. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Si quis in pignore pro auro aes sub- | 36.pr.1 |
| iecisset creditori, qualiter teneatur, quaesitum est. in qua specie rectissime Sabinus scribit, | |
| si quidem dato auro aes subiecisset, furti teneri: quod si in dando aes subiecisset, turpiter | |
| fecisse, non furem esse. sed et hic puto pigneraticium iudicium locum habere, et ita Pom- | |
| ponius scribit. sed et extra ordinem stellionatus nomine plectetur, ut est saepissime re- | 5 |
| scriptum. Sed et si quis rem alienam mihi pignori dederit sciens prudensque uel si quis | 1.1 |
| alii obligatam mihi obligauit nec me de hoc certiorauerit, eodem crimine plectetur. plane | |
| si ea res ampla est et ad modicum aeris fuerit pignerata, dici debebit cessare | |
| non solum stellionatus crimen, sed etiam pigneraticiam et de dolo actionem, quasi in nullo | |
| captus sit, qui pignori secundo loco accepit. | 5 |
| Paulus libro quinto ad Plautium. Si pignus mihi traditum locassem domino, | 37.pr.1 |
| per locationem retineo possessionem, quia antequam conduceret debitor, non fuerit eius | |
| possessio cum et animus mihi retinendi sit et conducenti non sit animus possessionem | |
| apiscendi. | |
| Modestinus libro primo differentiarum. Pupillo capienti pignus propter me- | 38.pr.1 |
| tum pigneraticiae actionis necessaria est tutoris auctoritas. | |
| Idem libro quarto responsorum. Gaius Seius ob pecuniam mutuam fundum | 39.pr.1 |
| suum Lucio Titio pignori dedit: postea pactum inter eos factum est, ut creditor pignus | |
| suum in conpensationem pecuniae suae certo tempore possideret: uerum ante expletum | |
| tempus creditor cum suprema sua ordinaret, testamento cauit, ut alter ex filiis suis haberet | |
| eum fundum et addidit 'quem de Lucio Titio emi', cum non emisset: hoc testamentum | 5 |
| inter ceteros signauit et Gaius Seius, qui fuit debitor. quaero, an ex hoc quod signauit | |
| praeiudicium aliquod sibi fecerit, cum nullum instrumentum uenditionis proferatur, sed so- | |
| lum pactum, ut creditor certi temporis fructus caperet. Herennius Modestinus respondit | |
| contractui pignoris non obesse, quod debitor testamentum creditoris, in quo se emisse | |
| pignus expressit, signasse proponitur. | 10 |
| Papinianus libro tertio responsorum. Debitor a creditore pignus quod dedit | 40.pr.1 |
| frustra emit, cum rei suae nulla emptio sit: nec si minoris emerit et pignus petat aut | |
| dominium uindicet, ei non totum debitum offerenti creditor possessionem restituere cogetur. | |
| Debitoris filius, qui manet in patris potestate, frustra pignus a creditore patris peculiaribus | 1.1 |
| nummis comparat: et ideo si patronus debitoris contra tabulas eius possessionem acceperit, | |
| dominii partem optinebit: nam pecunia, quam filius ex re patris in pretium dedit, pignus | |
| liberatur. Soluta pecunia creditor possessionem pignoris, quae corporalis apud eum fuit, | 2.1 |
| restituere debet nec quicquam amplius praestare cogitur. itaque si medio tempore pignus | |
| creditor pignori dederit, domino soluente pecuniam quam debuit secundi pignoris neque | |
| persecutio dabitur neque retentio relinquetur. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Rem alienam pignori dedisti, deinde do- | 41.pr.1 |
| minus rei eius esse coepisti: datur utilis actio pigneraticia creditori. non est idem dicen- | |
| dum, si ego Titio, qui rem meam obligauerat sine mea uoluntate, heres extitero: hoc enim | |
| modo pignoris persecutio concedenda non est creditori, nec utique sufficit ad competendam | |
| utilem pigneraticiam actionem eundem esse dominum, qui etiam pecuniam debet. sed si | 5 |
| conuenisset de pignore, ut ex suo mendacio arguatur, improbe resistit, quo minus utilis | |
| actio moueatur. | |
| Papinianus libro tertio responsorum. Creditor iudicio, quod de pignore dato | 42.pr.1 |
| proponitur, ut superfluum pretii cum usuris restituat, iure cogitur, nec audiendus erit, si | |
| uelit emptorem delegare, cum in uenditione, quae fit ex facto, suum creditor negotium | |
| gerat. | |
| Scaeuola libro quinto digestorum. Locum purum pignori creditori obli- | 43.pr.1 |
| gauit eique instrumentum emptionis tradidit: et cum eum locum inaedificare uellet, mota | |
| sibi controuersia a uicino de latitudine, quod alias probare non poterat, petit a creditore, | |
| ut instrumentum a se traditum auctoritatis exhiberet: quo non exhibente minorem locum | |
| aedificauit atque ita damnum passus est. quaesitum est, an, si creditor pecuniam petat | 5 |
| uel pignus uindicet, doli exceptione posita iudex huius damni rationem habere debeat. | |
| respondit, si operam non dedisset, ut instrumenti facultate subducta debitor caperetur, | |
| posse debitorem pecunia soluta pigneraticia agere: opera autem in eo data tunc et ante | |
| pecuniam solutam in id quod interest cum creditore agi. Titius cum pecuniam mutuam | 1.1 |
| accepit a Gaio Seio sub pignore culleorum: istos culleos cum Seius in horreo haberet, | |
| missus ex officio annonae centurio culleos ad annonam sustulit ac postea instantia Gaii | |
| Seii creditoris reciperati sunt: quaero, intertrituram, quae ex operis facta est, utrum Titius | |
| debitor an Se<ius> creditor adgnoscere debeat. respondit secundum ea quae proponerentur | 5 |
| ob id, quod eo nomine intertrimenti accidisset, non teneri. |