LIBER QUARTUS DECIMUS
|
|
DE EXERCITORIA ACTIONE
|
|
Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Utilitatem huius edicti patere nemo
|
14.1.1.pr.1
|
est qui ignoret. nam cum interdum ignari, cuius sint condicionis uel quales, cum magistris
|
|
propter nauigandi necessitatem contrahamus, aequum fuit eum, qui magistrum
|
|
naui imposuit, teneri, ut tenetur, qui institorem tabernae uel negotio praeposuit, cum sit
|
|
maior necessitas contrahendi cum magistro quam institore. quippe res patitur, ut de
|
5
|
condicione quis institoris dispiciat et si<c> contrahat: in nauis magistro non ita, nam inter-
|
|
dum locus tempus non patitur plenius deliberandi consilium. Magistrum nauis
|
1.1
|
accipere debemus, cui totius nauis cura mandata est. Sed si cum quolibet nau-
|
2.1
|
tarum sit contractum, non datur actio in exercitorem, quamquam ex delicto cuiusuis eorum,
|
|
qui nauis nauigandae causa in naue sint, detur actio in exercitorem: alia enim est con-
|
|
trahendi causa, alia delinquendi, si quidem qui magistrum praeponit, contrahi cum eo
|
|
permittit, qui nautas adhibet, non contrahi cum eis permittit, sed culpa et colo carere eos
|
5
|
curare debet. Magistri autem imponuntur locandis nauibus uel ad merces uel
|
3.1
|
uectoribus conducendis armamentisue emendis: sed etiamsi mercibus emendis uel uen-
|
|
dendis fuerit praepositus, etiam hoc nomine obligat exercitorem. Cuius autem condi-
|
4.1
|
cionis sit magister iste, nihil interest, utrum liber an seruus, et utrum exercitoris an alienus:
|
|
sed nec cuius aetatis sit, intererit, sibi imputaturo qui praeposuit. Magistrum autem acci-
|
5.1
|
pimus non solum, quem exercitor praeposuit, sed et eum, quem magister: et hoc con-
|
|
sultus Iulianus in ignorante exercitore respondit: ceterum si scit et passus est eum in
|
|
naue magisterio fungi, ipse eum imposuisse uidetur. quae sententia mihi uidetur probabilis:
|
|
omnia enim facta magistri debeo praestare qui eum praeposu<i>, alioquin contrahentes deci-
|
5
|
pientur: et facilius hoc in magistro quam institore admittendum propter utilitatem. quid
|
|
tamen si sic magistrum praeposuit, ne alium ei liceret praeponere? an adhuc Iuliani sen-
|
|
tentiam admittimus, uidendum est: finge enim et nominatim eum prohibuisse, ne Titio
|
|
magistro utaris. dicendum tamen erit eo usque producendam utilitatem nauigantium.
|
|
Nauem accipere debemus siue marinam siue fluuiatilem siue in aliquo stagno nauiget siue
|
6.1
|
schedia sit. Non autem ex omni causa praetor dat in exercitorem actionem,
|
7.1
|
sed eius rei nomine, cuius ibi praepositus fuerit, id est si in eam rem praepositus
|
|
sit, ut puta si ad onus uehendum locatum sit aut aliquas res emerit utiles nauiganti
|
|
uel si quid reficiendae nauis causa contractum uel impensum est uel si quid nautae ope-
|
|
rarum nomine petent. Quid si mutuam pecuniam sumpserit, an eius rei nomine uideatur
|
8.1
|
gestum? et Pegasus existimat, si ad usum eius rei, in quam praepositus est, fuerit mu-
|
|
tuatus, dandam actionem, quam sententiam puto ueram: quid enim si ad ar-
|
|
mandam instruendamue nauem uel nautas exhibendos mutuatus est? Unde quaerit Ofilius,
|
9.1
|
si ad reficiendam nauem mutuatus nummos in suos usus conuerterit, an in exercitorem
|
|
detur actio. et ait, si hac lege accepit quasi in nauem impensurus, mox mutauit uolun-
|
|
tatem, teneri exercitorem imputaturum sibi, cur talem praeposuerit: quod si ab initio con-
|
|
silium cepit fraudandi creditoris et hoc specialiter non expresserit, quod ad nauis causam
|
5
|
accipit, contra esse: quam distinctionem Pedius probat. Sed et si in pretiis rerum empta-
|
10.1
|
rum fefellit magister, exercitoris erit damnum, non creditoris. Sed si ab alio mu-
|
11.1
|
tuatus liberauit eum, qui in nauis refectionem crediderat, puto etiam huic dandam actionem,
|
|
quasi in nauem crediderit. Igitur praepositio certam legem da<t> contrahentibus. quare si
|
12.1
|
eum praeposuit naui ad hoc solum, ut uecturas exigat, non ut locet (quod forte ipse loca-
|
|
uerat), non tenebitur exercitor, si magister locauerit: uel si ad locandum tantum, non ad
|
|
exigendum, idem erit dicendum: aut si ad hoc, ut uectoribus locet, non ut mercibus
|
|
nauem praestet, uel contra, modum egressus non obligabit exercitorem: sed et si ut certis
|
5
|
mercibus eam locet, praepositus est, puta legumini, cannabae, ille marmoribus uel alia
|
|
materia locauit, dicendum erit non teneri. quaedam enim naues onerariae, quaedam (ut
|
|
ipsi dicunt) ἐπιβατηγοὶ sunt: et plerosque mandare scio, ne uectores recipiant, et sic, ut
|
|
certa regione et certo mari negotietur, ut ecce sunt naues, quae Brundisium a Cassiopa
|
|
uel a Dyrrachio uectores traiciunt ad onera inhabiles, item quaedam fluuii capaces ad mare
|
10
|
non sufficientes. Si plures sint magistri non diuisis officiis, quodcumque cum uno gestum
|
13.1
|
erit, obligabit exercitorem: si diuisis, ut alter locando, alter exigendo, pro cuiusque officio
|
|
obligabitur exercitor. Sed et si sic praeposuit, ut plerique faciunt, ne alter sine altero
|
14.1
|
quid gerat, qui contraxit cum uno sibi imputabit. Exercitorem autem eum di-
|
15.1
|
cimus, ad quem obuentiones et reditus omnes perueniunt, siue is dominus nauis sit siue
|
|
a domino nauem per auersionem conduxit uel ad tempus uel in perpetuum. Parui
|
16.1
|
autem refert, qui exercet masculus sit an mulier, pater familias an filius familias uel seruus:
|
|
pupillus autem si nauem exerceat, exigemus tutoris auctoritatem. Est autem nobis electio,
|
17.1
|
utrum exercitorem an magistrum conuenire uelimus. Sed ex contrario exercenti nauem
|
18.1
|
aduersus eos, qui cum magistro contraxerunt, actio non pollicetur, quia non eodem auxilio
|
|
indigebat, sed aut ex locato cum magistro, si mercede operam ei exhibet, aut si gratuitam,
|
|
mandati agere potest. solent plane praefecti propter ministerium annonae, item in prouin-
|
|
ciis praesides prouinciarum extra ordinem eos iuuare ex contractu magistrorum. Si is,
|
19.1
|
qui nauem exercuerit, in aliena potestate erit eiusque uoluntate nauem exercuerit, quod
|
|
cum magistro eius gestum erit, in eum, in cuius potestate is erit qui nauem exercuerit,
|
|
iudicium datur. Licet autem detur actio in eum, cuius in potestate est qui nauem exercet,
|
20.1
|
tamen ita demum datur, si uoluntate eius exerceat. ideo autem ex uoluntate in solidum
|
|
tenentur qui habent in potestate exercitorem, quia ad summam rem publicam nauium
|
|
exercitio pertinet. at institorum non idem usus est: ea propter in tributum dumtaxat uo-
|
|
cantur, qui contraxerunt cum eo, qui in merce peculiari sciente domino negotiatur. sed
|
5
|
si sciente dumtaxat, non etiam uolente cum magistro contractum sit, utrum quasi in uo-
|
|
lentem damus actionem in solidum an uero exemplo tributoriae dabimus? in re igitur
|
|
dubia melius est uerbis edicti seruire et neque scientiam solam et nudam patris dominiue
|
|
in nauibus onerare neque in peculiaribus mercibus uoluntatem extendere ad solidi obliga-
|
|
tionem. et ita uidetur et Pomponius significare, si sit in aliena potestate, si quidem uo-
|
10
|
luntate gerat, in solidum eum obligari, si minus, in peculium. In potestate autem accipie-
|
21.1
|
mus utriusque sexus uel filios uel filias uel seruos uel seruas. Si tamen seruus peculiaris
|
22.1
|
uolente filio familias in cuius peculio erat, uel seruo uicarius eius nauem exercuit, pater
|
|
dominusue, qui uoluntatem non accommodauit, dumtaxat de peculio tenebitur, sed filius
|
|
ipse in solidum. plane si uoluntate domini uel patris exerceant, in solidum tenebuntur et
|
|
praeterea et filius, si et ipse uoluntatem accommodauit, in solidum erit obligatus. Quam-
|
23.1
|
quam autem, si cum magistro eius gestum sit, dumtaxat polliceatur praetor actionem,
|
|
tamen, ut Iulianus quoque scribsit, etiamsi cum ipso exercitore sit contractum, pater do-
|
|
minusue in solidum tenebitur. Haec actio ex persona magistri in exercitorem dabitur, et
|
24.1
|
ideo, si cum utro eorum actum est, cum altero agi non potest. sed si quid sit solutum,
|
|
si quidem a magistro, ipso iure minuitur obligatio: sed et si ab exercitore, siue suo nomine,
|
|
id est propter honorariam obligationem, siue magistri nomine soluerit, minuetur obligatio,
|
|
quoniam et alius pro me soluendo me liberat. Si plures nauem exerceant, cum quolibet
|
25.1
|
eorum in solidum agi potest,
|
|
Gaius libro non ad edictum prouinciale. ne in plures aduersarios d<i>stringatur qui
|
2.pr.1
|
cum uno contraxerit:
|
|
Paulus libro uicensimo nono ad edictum. nec quicquam facere, quotam quisque por-
|
3.pr.1
|
tionem in naue habeat, eumque qui praestiterit societatis iudicio a ceteris consecuturum.
|
|
Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Si tamen plures per se nauem exerceant,
|
4.pr.1
|
pro portionibus exercitionis conueniuntur: neque enim inuicem sui magistri uidebuntur.
|
|
Sed si plures exerceant, unum autem de numero suo magistrum fecerint, huius nomine in
|
1.1
|
solidum poterunt conueniri. Sed si seruus plurium nauem exerceat uoluntate eorum, idem
|
2.1
|
placuit quod in pluribus exercitoribus. plane si unius ex omnibus uoluntate exercuit, in
|
|
solidum ille tenebitur, et ideo puto et in superiore casu in solidum omnes teneri. Si
|
3.1
|
seruus sit, qui nauem exercuit uoluntate domini, et alienatus fuerit, nihilo minus is qui
|
|
eum alienauit tenebitur. proinde et si decesserit seruus, tenebitur: nam et magistro de-
|
|
functo tenebitur. Hae actiones perpetuo et heredibus et in heredes dabuntur: proinde et
|
4.1
|
si seruus, qui uoluntate domini exercuit, decessit, etiam post annum dabitur haec actio,
|
|
quamuis de peculio ultra annum non detur.
|
|
Paulus libro uicensimo nono ad edictum. Si eum, qui in mea potestate sit, magistrum
|
5.pr.1
|
nauis habeas, mihi quoque in te competit actio, si quid cum eo contraxero: idem est, si
|
|
communis seruus nobis erit. ex locato tamen mecum ages, quod operas serui mei con-
|
|
duxeris, quia et si cum alio contraxisset, ageres mecum, ut actiones, quas eo nomine habui,
|
|
tibi praestarem, quemadmodum cum libero, si quidem conduxisses, experieris: quod si
|
5
|
gratuitae operae fuerint, mandati ages. Item si seruus meus nauem exercebit et cum ma-
|
1.1
|
gistro eius contraxero, nihil obstabit, quo minus aduersus magistrum experiar actione, quae
|
|
mihi uel iure ciuili uel honorario competit: nam et cuiuis alii non obstat hoc edictum, quo
|
|
minus cum magistro agere possit: hoc enim edicto non transfertur actio, sed adicitur. Si
|
2.1
|
unus ex his exercitoribus cum magistro nauis contraxerit, agere cum aliis exercitoribus
|
|
poterit.
|
|
Paulus libro sexto breuium. Si seruus non uoluntate domini nauem exercuerit, si
|
6.pr.1
|
sciente eo, quasi tributoria, si ignorante, de peculio actio dabitur. Si communis seruus
|
1.1
|
uoluntate dominorum exerceat nauem, in singulos dari debebit in solidum actio.
|
|
Africanus libro octauo quaestionum. Lucius Titius Stichum magistrum nauis prae-
|
7.pr.1
|
posuit: is pecuniam mutuatus cauit se in refectionem nauis eam accepisse: quaesitum est,
|
|
an non aliter Titius exercitoria teneretur, quam si creditor probaret pecuniam in refectio-
|
|
nem nauis esse consumptam. respondit creditorem utiliter acturum, si, cum pecunia crede-
|
|
retur, nauis in ea causa fuisset, ut refici deberet: etenim ut non oportet creditorem ad hoc
|
5
|
adstringi, ut ipse reficiendae nauis curam suscipiat et negotium domini gerat (quod certe
|
|
futurum sit, si necesse habeat probare pecuniam in refectionem erogatam esse), ita illud
|
|
exigendum, ut sciat in hoc se credere, cui rei magister quis sit praepositus, quod certe
|
|
aliter fieri non potest, quam si illud quoque scierit necessariam refectioni pecuniam esse:
|
|
quare etsi in ea causa fuerit nauis, ut refici deberet, multo tamen maior pecunia credita
|
10
|
fuerit, quam ad eam rem esset <ne>cessaria, non debere in solidum aduersus dominum nauis
|
|
actionem dari. Interdum etiam illud aestimandum, an in eo loco pecunia credita sit, in
|
1.1
|
quo id, propter quod credebatur, comparari potuerit: quid enim, inquit, si ad uelum emen-
|
|
dum in eiusmodi insula pecuniam quis crediderit, in qua omnino uelum comparari non
|
|
potest? et in summa aliquam diligentiam in ea creditorem debere praestare. Eadem fere
|
2.1
|
dicenda ait et si de institoria actione quaeratur: nam tunc quoque creditorem scire debere
|
|
necessariam esse mercis comparationem, cui emendae seruus sit praepositus, et sufficere,
|
|
si in hoc crediderit, non etiam illud exigendum, ut ipse curam suscipiat, an in hanc rem
|
|
pecunia eroganda est.
|
5
|