| DE LEGE RODIA DE IACTU | |
| Paulus libro secundo sententiarum. Lege Rodia cauetur, ut, si | 14.2.1.pr.1 |
| leuandae nauis gratia iactus mercium factus est, omnium contributione sarciatur quod pro | |
| omnibus datum est. | |
| Idem libro trigensimo quarto ad edictum. Si laborante naue iactus factus est, amis- | 2.pr.1 |
| sarum mercium domini, si merces uehendas locauerant, ex locato <c>um magistro nauis agere | |
| debent: is deinde cum reliquis, quorum merces saluae sunt, ex conducto, ut detrimentum | |
| pro portione communicetur, agere potest. Seruius quidem respondit ex locato agere cum | |
| magistro nauis debere, ut ceterorum uectorum merces retineat, donec portionem damni | 5 |
| praestent. immo etsi retineat merces magister, ultro ex locato habiturus est actionem | |
| cum uectoribus: quid enim si uectores sint, qui nullas sarcinas habeant? plane commodius | |
| est, si sint, retinere eas. at si non totam nauem conduxerit, ex conducto aget, | |
| sicut uectores, qui loca in nauem conduxerunt: aequissimum enim est commune detrimen- | |
| tum fieri eorum, qui propter amissas res aliorum consecuti sunt, ut merces suas saluas | 10 |
| haberent. Si conseruatis mercibus deterior facta sit nauis aut si quid exarmauerit, nulla | 1.1 |
| facienda est collatio, quia dissimilis earum rerum causa sit, quae nauis gratia parentur | |
| et earum, pro quibus mercedem aliquis acceperit: nam et si faber incudem aut malleum | |
| fregerit, non imputaretur ei qui locauerit opus. sed si uoluntate uectorum uel propter | |
| aliquem metum id detrimentum factum sit, hoc ipsum sarciri oportet. Cum in | 2.1 |
| eadem naue uaria mercium genera complures mercatores coegissent praetereaque multi | |
| uectores serui liberique in ea nauigarent, tempestate graui orta necessario iactura facta | |
| erat: quaesita deinde sunt haec: an omnes iacturam praestare oporteat et si qui tales mer- | |
| ces imposuissent, quibus nauis non oneraretur, uelut gemmas margaritas? et quae portio | 5 |
| praestanda est? et an etiam pro liberis capitibus dari oporteat? et qua actione ea res ex- | |
| pediri possit? placuit omnes, quorum interfuisset iacturam fieri, conferre oportere, quia | |
| id tributum obseruatae res deberent: itaque dominum etiam nauis pro portione obliga- | |
| tum esse. iacturae summam pro rerum pretio distribui oportet. corporum liberorum aesti- | |
| mationem nullam fieri posse. ex conducto dominos rerum amissarum cum nauta, id est | 10 |
| cum magistro acturos. itidem agitatum est, an etiam uestimentorum cuiusque et anulorum | |
| aestimationem fieri oporteat: et omnium uisum est, nisi si qua consumendi causa imposita | |
| forent, quo in numero essent cibaria: eo magis quod, si quando ea defecerint in nauiga- | |
| tionem, quod quisque haberet in commune conferret. Si nauis a piratis redempta | 3.1 |
| sit, Seruius Ofilius Labeo omnes conferre debere aiunt: quod uero praedones abstulerint, | |
| eum perdere cuius fuerint, nec conferendum ei, qui suas merces redemerit. Portio | 4.1 |
| autem pro aestimatione rerum quae saluae sunt et earum quae amissae sunt praestari | |
| solet, nec ad rem pertinet, si hae quae amissae sunt pluris ueniri poterunt, quoniam de- | |
| trimenti, non lucri fit praestatio. sed in his rebus, quarum nomine conferendum est, aesti- | |
| matio debet haberi non quanti emptae sint, sed quanti uenire possunt. Seruorum quoque | 5.1 |
| qui in mare perierunt non magis aestimatio facienda est, quam si qui aegri in naue de- | |
| cesserint aut aliqui sese praecipitauerint. Si quis ex uectoribus soluendo non sit, hoc | 6.1 |
| detrimentum magistri nauis non erit: nec enim fortunas cuiusque nauta excutere debet. | |
| Si res quae iactae sunt apparuerint, exoneratur collatio: quod si iam contributio facta sit, | 7.1 |
| tunc hi qui soluerint agent ex locato cum magistro, ut is ex conducto experiatur et quod | |
| exegerit reddat. Res autem iacta domini manet nec fit adprehendentis, quia pro derelicto | 8.1 |
| non habetur. | |
| Papinianus libro nono decimo responsorum. Cum arbor aut aliud nauis instrumentum | 3.pr.1 |
| remouendi communis periculi causa deiectum est, contributio debetur. | |
| Callistratus libro secundo quaestionum. Nauis onustae leuandae causa, quia intrare | 4.pr.1 |
| flumen uel portum non potuerat cum onere, si quaedam merces in scapham traiectae sunt, | |
| ne aut extra flumen periclitetur aut in ipso ostio uel portu, eaque scapha summersa est, | |
| ratio haberi debet inter eos, qui in naue merces s<a>luas habent, cum his qui in scapha per- | |
| diderunt, proinde tamquam si iactura facta esset: idque Sabinus quoque libro secundo | 5 |
| responsorum probat. contra si scapha cum parte mercium salua est, nauis periit, ratio | |
| haberi non debet eorum, qui in naue perdiderunt, quia iactus in tributum naue salua uenit. | |
| Sed si nauis, quae in tempestate iactu mercium unius mercatoris leuata est, in alio loco | 1.1 |
| summersa est et aliquorum mercatorum merces per urinatores extractae sunt data mercede, | |
| rationem haberi debere eius, cuius merces in nauigatione leuandae nauis causa iactae sunt, | |
| ab his, qui postea sua per urinatores seruauerunt, Sabinus aeque respondit. eorum uero, | |
| qui ita seruauerunt, inuicem rationem haberi non debere ab eo, qui in nauigatione iactum | 5 |
| fecit, si quaedam ex his mercibus per urinatores extractae sunt: eorum enim merces non | |
| possunt uideri seruandae nauis causa iactae esse, quae perit. Cum autem iactus de naue | 2.1 |
| factus est et alicuius res, quae in naui remanserunt, deteriores factae sunt, uidendum, an | |
| conferre cogendus sit, quia non debet duplici damno onerari et collationis et quod res | |
| deteriores factae sunt. sed defendendum est hunc conferre debere pretio praesente rerum: | |
| itaque uerb<i> gratia si uicenum merces duorum fuerunt et alterius aspargine decem esse | 5 |
| coeperunt, ille cuius res integrae sunt pro uiginti conferat, hic pro decem. potest tamen | |
| dici etiam illa sententia distinguentibus nobis, deteriores ex qua causa factae sunt, id | |
| est utrum propter iacta nudatis rebus damnum secutum est an uero alia ex causa, ueluti | |
| quod alicubi iacebant merces in angulo aliquo et unda penetrauit. tunc enim conferre de- | |
| bebit: an ex priore causa collationis onus pati non debet, quia iactus etiam hunc laesit? | 10 |
| adhuc numquid et si aspargine propter iactum res deteriores factae sunt? sed distinctio | |
| suptilior adhibenda est, quid plus sit, in damno an in collatione: si uerbi gratia hae res | |
| uiginti fuerunt et collatio quidem facti decem, damnum autem duo, deducto hoc, quod | |
| damnum passus est, reliquum conferre debeat. quid ergo, si plus in damno erit quam in | |
| collatione? ut puta decem aureis res deteriores factae sunt, duo autem collationis sunt. | 15 |
| indubitate utrumque onus pati non debet: sed hic uideamus, num et ipsi conferre opor- | |
| teat. quid enim interest iactatas res meas amiserim an nudatas deteriores habere coeperim: | |
| nam sicut ei qui perdiderit subuenitur, ita et ei subueniri oportet, qui deteriores propter | |
| iactum res habere coeperit. haec ita Papirius Fronto respondit. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Amissae nauis damnum | 5.pr.1 |
| collationis consortio non sarcitur per eos, qui merces suas naufragio liberauerunt: nam | |
| huius aequitatem tunc admitti placuit, cum iactus remedio ceteris in communi periculo | |
| salua naui consultum est. Arbore caesa, ut nauis cum mercibus liberari possit, aequitas | 1.1 |
| contributionis habebit locum. | |
| Iulianus libro octogensimo sexto digestorum. Nauis aduersa tempestate | 6.pr.1 |
| depressa ictu fulminis deustis armamentis et arbore et antemna Hipponem delata est | |
| ibique tumultuariis armamentis ad praesens comparatis Ostiam nauigauit et onus integrum | |
| pertulit: quaesitum est, an hi, quorum onus fuit, nautae pro damno conferre debeant. | |
| respondit non debere: hic enim sumptus instruendae magis nauis, quam conseruandarum | 5 |
| mercium gratia factus est. | |
| Paulus libro tertio epitomarum Alfeni digestorum. Cum depressa nauis | 7.pr.1 |
| aut deiecta esset, quod quisque ex ea suum seruasset, sibi seruare respondit, tamquam | |
| ex incendio. | |
| Iulianus libro secundo ex Minicio. Qui leuanda<e> nauis gratia res aliquas proiciunt, | 8.pr.1 |
| non hanc mentem habent, ut eas pro derelicto habeant, quippe si inuenerint eas, ablaturos | |
| et, si suspicati fuerint, in quem locum eiectae sunt, requisituros: ut perinde sint, ac si | |
| quis onere pressus in uiam rem abiecerit mox cum aliis reuersurus, ut eandem auferret. | |
| Uolusius Maecianus ex lege Rodia. Ἀξίωϲιϲ Εὐδαίμονοϲ Νικομηδέωϲ πρὸϲ Ἀντωνῖνον | 9.pr.1 |
| βαϲιλέα· Κύριε βαϲιλεῦ Ἀντωνῖνε, ναυφράγιον ποιήϲαντεϲ ἐν τῇ Ἰταλίᾳ διηρπάγημεν ὑπὸ τῶν | |
| δημοϲίων τῶν τὰϲ Κυκλάδαϲ νήϲουϲ οἰκούντων. Ἀντωνῖνοϲ εἶπεν Εὐδαίμονι· ἐγὼ μὲν τοῦ κόϲμου | |
| κύριοϲ, ὁ δὲ νόμοϲ τῆϲ θαλάϲϲηϲ. τῷ νόμῳ τῶν Ῥοδίων κρινέϲθω τῷ ναυτικῷ, ἐν οἷϲ μήτιϲ | |
| τῶν ἡμετέρων αὐτῷ νόμοϲ ἐναντιοῦται. τοῦτο δὲ αὐτὸ καὶ ὁ θειότατοϲ Αὔγουϲτοϲ ἔκρινεν. | 5 |
| Labeo libro primo pithanon a Paul<o> epitomatorum. Si uehenda mancipia conduxisti, | 10.pr.1 |
| pro eo mancipio, quod in naue mortuum est, uectura tibi non debetur. Paulus: immo | |
| quaeritur, quid actum est, utrum ut pro his qui impositi an pro his qui deportati essent, | |
| merces daretur: quod si hoc apparere non poterit, satis erit pro nauta, si probauerit im- | |
| positum esse mancipium. Si ea condicione nauem conduxisti, ut ea merces tuae porta- | 1.1 |
| rentur easque merces nulla nauta necessitate coactus in nauem deteriorem, cum id sciret | |
| te fieri nolle, transtulit et merces tuae cum ea naue perierunt, in qua nouissime uectae | |
| sunt, habes ex conducto locato cum priore nauta actionem. Paulus: immo contra, si modo | |
| ea nauigatione utraque nauis periit, cum id sine dolo et culpa nautarum factum esset. | 5 |
| idem iuris erit, si prior nauta publice retentus nauigare cum tuis mercibus prohibitus | |
| fuerit. idem iuris erit, cum ea condicione a te conduxisset, ut certam poenam tibi prae- | |
| staret, nisi ante constitutum diem merces tuas eo loci exposuisset, in quem deuehendas | |
| eas merces locasset, nec per eum staret, quo minus remissa sibi ea poena spectaret. | |
| idem iuris in eodem genere cogitationis obseruabimus, si probatum fuerit nautam morbo | 10 |
| impeditum nauigare non potuisse. idem dicemus, si nauis eius uitium fecerit sine dolo | |
| malo et culpa eius. Si conduxisti nauem amphorarum duo milium et ibi amphoras por- | 2.1 |
| tasti, pro duobus milibus amphorarum pretium debes. Paulus: immo si auersione nauis | |
| conducta est, pro duobus milibus debetur merces: si pro numero impositarum amphorarum | |
| merces constituta est, contra se habet: nam pro tot amphoris pretium debes, quot portasti. |