| DE INSTITORIA ACTIONE | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Aequum praetori uisum est, | 14.3.1.pr.1 |
| sicut commoda sentimus ex actu institorum, ita etiam obligari nos ex contractibus ipsorum | |
| et conueniri. sed non idem facit circa eum qui institorem praeposuit, ut experiri possit: | |
| sed si quidem seruum proprium institorem habuit, potest esse securus adquisitis sibi | |
| actionibus: si autem uel alienum seruum uel etiam hominem liberum, actione deficietur: | 5 |
| ipsum tamen institorem uel dominum eius conuenire poterit uel mandati uel negotiorum | |
| gestorum. Marcellus autem ait debere dari actionem ei qui institorem praeposuit in eos, | |
| qui cum eo contraxerint | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. eo nomine, quo institor contraxit, | 2.pr.1 |
| si modo al<i>ter rem suam seruare non potest. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Institor appellatus | 3.pr.1 |
| est ex eo, quod negotio gerendo instet: nec multum facit, tabernae sit praepositus an | |
| cuilibet alii negotiationi, | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. cum interdum etiam ad homines ho- | 4.pr.1 |
| nestos adferant merces et ibi uendant. nec mutat causam actionis locus uendendi emen- | |
| diue, cum utroque modo uerum sit institorem emisse aut uendidisse. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Cuicumque igitur negotio prae- | 5.pr.1 |
| positus sit, institor recte appellabitur. Nam et Seruius libro primo ad Brutum ait, si | 1.1 |
| quid cum insulario gestum sit uel eo, quem quis aedificio praeposuit uel frumento coe- | |
| mendo, in solidum eum teneri. Labeo quoque scripsit, si quis pecuniis faenerandis, | 2.1 |
| agris colendis, mercaturis redempturisque faciendis praeposuerit, in solidum eum teneri. | |
| Sed et si in mensa habuit quis seruum praepositum, nomine eius tenebitur. | 3.1 |
| sed etiam eos institores dicendos placuit, quibus uestiarii uel lintearii dant uestem circum- | 4.1 |
| ferendam et distrahendam, quos uolgo circitores appellamus. Sed et muliones quis proprie | 5.1 |
| institores appellet, Item fullonum et sarcinatorum praepositus. stabularii quoque loco in- | 6.1 |
| stitorum habendi sunt. Sed et si tabernarius seruum suum peregre mitteret ad merces | 7.1 |
| comparandas et sibi mittendas, loco institoris habendum Labeo scripsit. Idem ait, si | 8.1 |
| libitinarius seruum pollinctorem habuerit isque mortuum spoliauerit, dandam in eum quasi | |
| institoriam actionem, quamuis et furti et iniuriarum actio competeret. Idem Labeo ait: | 9.1 |
| si quis pistor seruum suum solitus fuit in certum locum mittere ad panem uendendum, | |
| deinde is pecunia accepta praesenti, ut per dies singulos eis panem praestaret, conturba- | |
| uerit, dubitari non oportet, quin, si permisit ei ita dari summas, teneri debeat. Sed et | 10.1 |
| cum fullo peregre proficiscens rogasset, ut discipulis suis, quibus tabernam instructam tra- | |
| diderat, imperaret, post cuius profectionem uestimenta discipulus accepisset et fugisset, | |
| fullonem non teneri, si quasi procurator fuit relictus: sin uero quasi institor, teneri eum. | |
| plane si adfirmauerit mihi recte me credere operariis suis, non institoria, sed ex locato | 5 |
| tenebitur. Non tamen omne, quod cum institore geritur, obligat eum qui praeposuit, sed | 11.1 |
| ita, si eius rei gratia, cui praepositus fuerit, contractum est, id est id est dumtaxat ad id quod | |
| eum praeposuit. Proinde si praeposui ad mercium distractionem, tenebor nomine eius ex | 12.1 |
| empto actione: item si forte ad emendum eum praeposuero, tenebor dumtaxat ex uendito: | |
| sed neque si ad emendum, et ille uendiderit, neque si ad uendendum, et ille emerit, de- | |
| bebit teneri, idque Cassius probat. Sed si pecuniam quis crediderit institori ad emendas | 13.1 |
| merces praeposito, locus est institoriae, idemque et si ad pensionem pro taberna exsol- | |
| uendam: quod ita uerum puto, nisi prohibitus fuit mutuari. Si ei, quem ad uendendum | 14.1 |
| emendumue oleum praeposui, mutuum oleum datum sit, dicendum erit institoriam locum | |
| habere. Item si institor, cum oleum uendidisset, anulum arrae nomine acceperit neque | 15.1 |
| eum reddat, dominum institoria teneri: nam eius rei, in quam praepositus est, contractum | |
| est: nisi forte mandatum ei fuit praesenti pecunia uendere. quare si forte pignus | |
| institor ob pretium acceperit, institoriae locus erit. Item fideiussori, qui pro institore in- | 16.1 |
| teruenerit, institoria competit: eius enim rei sequella est. Si ab alio institor sit prae- | 17.1 |
| positus, is tamen decesserit qui praeposuit et heres ei extiterit, qui eodem institore utatur, | |
| sine dubio teneri eum oportebit. nec non, si ante aditam hereditatem cum eo contractum | |
| est, aequum est ignoranti dari institoriam actionem. Sed et si procurator meus, tutor, | 18.1 |
| curator institorem praeposuerit, dicendum erit ueluti a me praeposito dandam institoriam | |
| actionem. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Sed et in ipsum procuratorem, si | 6.pr.1 |
| omnium rerum procurator est, dari debebit institoria. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Sed et si quis meam rem | 7.pr.1 |
| gerens praeposuerit et ratum habuero, idem erit dicendum. Parui autem refert, quis sit | 1.1 |
| institor, masculus an femina, liber an seruus proprius uel alienus. item quisquis prae- | |
| posuit: nam et si mulier praeposuit, competet institoria exemplo exercitoriae actionis et | |
| si mulier sit praeposita, tenebitur etiam ipsa. sed et si filia familias sit uel ancilla prae- | |
| posita, competit institoria actio. Pupill<u>s autem institor obligat eum, qui eum praeposuit, | 2.1 |
| institoria actione, quoniam sibi imputare debet, qui eum praeposuit. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Nam et plerique pueros puellasque | 8.pr.1 |
| tabernis praeponunt. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Uerum si ipse pupillus prae- | 9.pr.1 |
| posuerit, si quidem tutoris auctoritate, obligabitur, si minus, non. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Eatenus tamen dabitur in eum | 10.pr.1 |
| actio, quatenus ex ea re locupletior est. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Sed si pupillus heres ex- | 11.pr.1 |
| titerit e<i> qui praeposuerat, aequissimum erit pupillum teneri, quamdiu praepositus manet: | |
| remouendus enim fuit a tutoribus, si nollent opera eius uti. Sed et si minor uiginti quinque | 1.1 |
| annis erit qui praeposuit, auxilio aetatis utetur non sine causae cognitione. De quo palam | 2.1 |
| proscriptum fuerit, ne cum eo contrahatur, is praepositi loco non habetur: | |
| non enim per- | |
| mittendum erit cum institore contrahere, sed si quis nolit contrahi, prohibeat: ceterum qui | |
| praeposuit tenebitur ipsa praepositione. Proscribere palam sic accipimus claris litteris, unde | 3.1 |
| de plano recte legi possit, ante tabernam scilicet uel ante eum locum in quo negotiatio | |
| exercetur, non in loco remoto, sed in euidenti. litteris utrum Graecis an Latinis? puto | |
| secundum loci condicionem, ne quis causari possit ignorantiam litterarum. certe si quis | |
| dicat ignorasse se litteras uel non obseruasse quod propositum erat, cum multi legerent | 5 |
| cumque palam esset propositum, non audietur. Proscriptum autem perpetuo esse oportet: | 4.1 |
| ceterum si per id temporis, quo propositum non erat, uel obscurata proscriptione con- | |
| tractum sit, institoria locum habebit. proinde si dominus quidem mercis proscripsisset, alius | |
| autem sustulit aut uetustate uel pluuia uel quo simili contingit, ne pr<o>scriptum esset uel | |
| non pareret, dicendum eum qui pr<ae>posuit teneri. sed si ipse institor decipiendi mei causa | 5 |
| detraxit, dolus ipsius pr<ae>ponenti nocere debet, nisi particeps doli fuerit qui contraxit. | |
| Condicio autem praepositionis seruanda est: quid enim si certa lege uel interuentu cuius- | 5.1 |
| dam personae uel sub pignore uoluit cum eo contrahi uel ad certam rem? aequissimum | |
| erit id seruari, in quo praepositus est. item si plures habuit institores, uel cum omnibus | |
| simul contrahi uoluit uel cum uno solo. sed et si denuntiauit cui, ne cum eo contraheret, | |
| non debet institoria teneri: nam et certam personam possumus prohibere contrahere uel | 5 |
| certum genus hominum uel negotiatorum, uel certis hominibus permittere. sed si alias cum | |
| alio contrahi uetuit continua uariatione, danda est omnibus aduersus eum actio: neque | |
| enim decipi debent contrahentes. Sed si in totum prohibuit cum eo contrahi, praepositi | 6.1 |
| loco non habetur, cum magis hic custodis sit loco quam institoris: ergo nec uendere mer- | |
| cem hic poterit nec modicum quid ex taberna. Si institoria recte actum est, tributoria | 7.1 |
| ipso iure locum non habet: neque enim potest habere locum tributoria in merce dominica. | |
| quod si non fuit institor dominicae mercis, tributoria superest actio. Si a seruo tuo operas | 8.1 |
| uicarii eius conduxero et eum merci meae institorem fecero isque tibi mercem uendiderit, | |
| emptio est: nam cum dominus a seruo emit, est emptio, licet non sit dominus obligatus, | |
| usque adeo, ut etiam pro emptore et possidere et usucapere dominus possit: | |
| Iulianus libro undecimo digestorum. et ideo utilis institoria actio aduersus | 12.pr.1 |
| me tibi competet, mihi uero aduersus te uel de peculio dispensatoris, si ex conducto agere | |
| uelim, uel de peculio uicarii, quod ei mercem uendendam mandauerim: pretiumque, quo | |
| emisti, in rem tuam uersum uideri poterit eo, quod debitor serui tui factus esses. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Habebat quis | 13.pr.1 |
| seruum merci oleariae praepositum Arelate, eundem et mutuis pecuniis accipiendis: ac- | |
| ceperat mutuam pecuniam: putans creditor ad merces eum accepisse egit proposita actione: | |
| probare non potuit mercis gratia eum accepisse. licet consumpta est actio nec amplius | |
| agere poterit, quasi pecuniis quoque mutuis accipiendis esset praepositus, tamen Iulianus | 5 |
| utilem ei actionem competere ait. Meminisse autem oportebit institoria dominum ita | 1.1 |
| demum teneri, si non nouauerit quis eam obligationem uel ab institore uel ab alio nouandi | |
| animo stipulando. Si duo pluresue tabernam exerceant et seruum, quem ex disparibus | 2.1 |
| partibus habebant, institorem praeposuerint, utrum pro dominicis partibus teneantur an | |
| pro aequalibus an pro portione mercis an uero in solidum, Iulianus quaerit. et uerius esse | |
| ait exemplo exercitorum et de peculio actionis in solidum unumquemque conueniri posse, | |
| et quidquid is praestiterit qui conuentus est, societatis iudicio uel communi diuidundo con- | 5 |
| sequetur, quam sententiam et supra probauimus. | |
| Paulus libro quarto ad Plautium. Idem erit et si alienus seruus communi | 14.pr.1 |
| merci praepositus sit: nam aduersus utrumque in solidum actio dari debet et quod quisque | |
| praestiterit, eius partem societatis uel communi diuidundo iudicio consequetur. certe ubi- | |
| cumque actio societatis uel communi diuidundo cessat, quemque pro parte sua condemnari | |
| oportere constat, ueluti si is, cuius seruo creditum est, duobus heredibus institutis ei seruo | 5 |
| libertatem dederit: nam heredum quisque pro sua parte conueniendi sunt, quia cessat inter | |
| eos communi diuidundo iudicium. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad edictum. Nouissime sciendum est has | 15.pr.1 |
| actiones perpetuo dari et in heredem et heredibus. | |
| Paulus libro uicensimo nono ad edictum. Si cum uilico alicuius contractum | 16.pr.1 |
| sit, non datur in dominum actio, quia uilicus propter fructus percipiendos, non propter | |
| quaestum praeponitur. si tamen uilicum distrahendis quoque mercibus praepositum habuero, | |
| non erit iniquum exemplo institoriae actionem in me competere. | |
| Idem libro trigensimo ad edictum. Si quis mancipiis uel iumentis pecoribusue | 17.pr.1 |
| emendis uendendisque praepositus sit, non solum institoria competit aduersus eum qui | |
| praeposuit, sed etiam redhibitoria uel ex stipulatu duplae simplaeue in solidum actio danda | |
| est. Si seruum Titii institorem habueris, uel tecum ex hoc edicto uel cum Titio ex in- | 1.1 |
| ferioribus edictis agere potero. sed si tu cum eo contrahi uetuisti, cum Titio dumtaxat | |
| agi poterit. Si impubes patri habenti institores heres exstiterit, deinde cum his contractum | 2.1 |
| fuerit, dicendum est in pupillum dari actionem propter utilitatem promiscui usus, quemad- | |
| modum ubi post mortem tutoris, cuius auctoritate institor praepositus est, cum eo contra- | |
| hitur. Eius contractus certe nomine, qui ante aditam hereditatem intercessit, etiamsi fu- | 3.1 |
| riosus heres exsistat, dandam esse actionem etiam Pomponius scripsit: non enim imputan- | |
| dum est ei, qui sciens dominum decessisse cum institore exercente mercem contrahat. | |
| Proculus ait, si denuntiauero tibi, ne seruo a me praeposito crederes, exceptionem dandam: | 4.1 |
| 'si ille illi non denuntiauerit, ne illi seruo crederet'. sed si ex eo contractu peculium habeat | |
| aut in rem meam uersum sit nec uelim quo locupletior sim soluere, replicari de dolo malo | |
| oportet: nam uideri me dolum malum facere, qui ex aliena iactura lucrum quaeram. Ex | 5.1 |
| hac causa etiam condici posse uerum est. | |
| Idem libro singulari de uariis lectionibus. Institor est, qui tabernae locoue | 18.pr.1 |
| ad emendum uendendumue praeponitur quique sine loco ad eundem actum praeponitur. | |
| Papinianus libro tertio responsorum. In eum, qui mutuis accipiendis pecu- | 19.pr.1 |
| niis procuratorem praeposuit, utilis ad exemplum institoriae dabitur actio: quod aeque fa- | |
| ciendum erit et si procurator soluendo sit, qui stipulanti pecuniam promisit. Si | 1.1 |
| dominus, qui seruum institorem apud mensam pecuniis accipiendis habuit, post libertatem | |
| quoque datam idem per libertum negotium exercuit, uarietate status non mutabitur peri- | |
| culi causa. Tabernae praepositus a patre filius mercium causa mutuam pecuniam ac- | 2.1 |
| cepit: pro eo pater fideiussit: etiam institoria ab eo petetur, cum acceptae pecuniae spe- | |
| ciem fideiubendo negotio tabernae miscuerit. Seruus pecuniis tantum faenerandis praepo- | 3.1 |
| situs per intercessionem aes alienum suscipiens ut institorem dominum in solidum iure | |
| praetorio non adstringit: quod autem pro eo, qui pecuniam faenerauit, per de- | |
| legationem alii promisit, a domino recte petetur, cui pecuniae creditae contra eum qui | |
| delegauit actio quaesita est. | 5 |
| Scaeuola libro quinto digestorum. Lucius Titius mensae nummu- | 20.pr.1 |
| lariae quam exercebat habuit libertum praepositum: is Gaio Seio cauit in haec uerba: | |
| 'Octauius Terminalis rem agens Octauii Felicis Domitio Felici salutem. habes penes men- | |
| sam patroni mei denarios mille, quos denarios uobis numerare debebo pridie kalendas | |
| Maias.' quaesitum est, Lucio Titio defuncto sine herede bonis eius uenditis an ex epistula | 5 |
| iure conueniri Terminalis possit. respondit nec iure his uerbis obligatum nec aequitatem | |
| conueniendi eum superesse, cum id institoris officio ad fidem mensae protestandam scripsisset. |