| DE TRIBUT<O>RIA ACTIONE | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Huius quoque edicti non minima | 14.4.1.pr.1 |
| utilitas est, ut dominus, qui alioquin in serui contractibus priuilegium habet (quippe cum | |
| de peculio dumtaxat teneatur, cuius peculii aestimatio deducto quod domino debetur fit), | |
| tamen, si scierit seruum peculiari merce negotiari, uelut extraneus creditor ex hoc edicto | |
| in tributum uocatur. Licet mercis appellatio angustior sit, ut neque ad seruos fullones | 1.1 |
| uel sarcinatores uel textores uel uenaliciarios pertineat, tamen Pedius libro quinto decimo | |
| scribit ad omnes negotiationes porrigendum edictum. Peculiarem autem mercem non sic | 2.1 |
| uti peculium accipimus, quippe peculium deducto quod domino debetur accipitur, merx | |
| peculiaris, etiamsi nihil sit in peculio, dominum tributoria obligat, ita demum si sciente | |
| eo negotiabitur. Scientiam hic eam accipimus, quae habet et uoluntatem, sed, ut ego puto, | 3.1 |
| non uoluntatem, sed patientiam: non enim uelle debet dominus, sed non nolle. si igitur | |
| scit et non protestatur et contra dicit, tenebitur actione tributoria. Potestatis uerbum ad | 4.1 |
| omnem sexum, item ad omnes, qui sunt alieno iuri subiecti, porrigendum erit. Non solum | 5.1 |
| ad seruos pertinebit tributoria actio, uerum ad eos quoque, qui nobis bona fide seruiunt, | |
| siue liberi siue serui alieni sunt, uel in quibus usum fructum habemus, | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. ut tamen merx, qua peculiariter nego- | 2.pr.1 |
| tietur, ad nos pertineat. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Sed si seruus communis sit et | 3.pr.1 |
| ambo sciant domini, in utrumlibet ex illis dabitur actio: at si alter scit, alter ignorauit, in | |
| eum qui scit dabitur actio, deducetur tamen solidum quod ei qui ignorauit debetur. quod | |
| si ipsum quis ignorantem conuenerit, quoniam de peculio conuenitur, deducetur etiam id | |
| quod scienti debetur et quidem in solidum: nam et si ipse de peculio conuentus esset, | 5 |
| solidum quod ei deberetur deduceretur, et ita Iulianus libro duodecimo digestorum scripsit. | |
| Si seruus pupilli uel furiosi sciente tutore uel curatore in merce peculiari negotietur, do- | 1.1 |
| lum quidem tutoris uel curatoris nocere pupillo uel furioso non debere puto, nec tamen | |
| lucrosum esse debere, et ideo hactenus eum ex dolo tutoris tributoria teneri, si quid ad | |
| eum peruenerit: idem et in furioso puto. quamuis Pomponius libro octauo epistularum, si | |
| soluendo tutor sit, ex dolo eius pupillum teneri scripsit: et sane hactenus tenebitur, ut | 5 |
| actionem, quam contra tutorem habeat, praestet. Sed et si ipsius pupilli dolo factum sit, | 2.1 |
| si eius aetatis sit, ut doli capax sit, efficere ut teneatur, quamuis scientia eius non sufficiat | |
| ad negotiationem. quid ergo est? scientia quidem tutoris et curatoris debet facere locum | |
| huic actioni: dolus autem quatenus noceat, ostendi. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Si pupillus, cuius tutor scierit, pubes | 4.pr.1 |
| factus uel furiosus sanae mentis dolum admittant, tenentur ex hoc edicto. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Procuratoris autem scientiam et | 5.pr.1 |
| dolum nocere debere domino neque Pomponius dubitat nec nos dubitamus. Si uicarius | 1.1 |
| serui mei negotietur, si quidem me sciente, tributoria tenebor, si me ignorante, ordinario | |
| sciente, de peculio eius actionem dandam Pomponius libro sexagensimo scripsit nec de- | |
| ducendum ex uicarii peculio, quod ordinario debetur, cum id quod mihi debetur deducatur. | |
| sed si uterque scierimus, et tribut<o>riam et de peculio actionem competere ait, tributoriam | 5 |
| u<i>carii nomine, de peculio uero ordinarii: eligere tamen debere agentem, qua potius actione | |
| experiatur, sic tamen, ut utrumque tribuatur et quod mihi et quod seruo debetur, cum, si | |
| seruus ordinarius ignorasset, deduceretur integrum, quod ei a uicario debetur. Sed et si | 2.1 |
| ancilla negotiabitur, admittendam tributoriam dicimus. Item parui refert, cum ipso seruo | 3.1 |
| contrahatur an cum institore eius. 'Mercis nomine' merito adicitur, ne omnis negotiatio cum | 4.1 |
| eo facta tributoriam inducat. Per hanc actionem tribui iubetur, quod ex ea merce et quod | 5.1 |
| eo nomine receptum est. In tributum autem uocantur, qui in potestate habent, cum cre- | 6.1 |
| ditoribus mercis. Sed est quaesitum, dominus utrum ita demum partietur ex merce, si | 7.1 |
| quid ei mercis nomine debeatur, an uero et si ex alia causa. et Labeo ait, ex quacumque | |
| causa ei debeatur, paruique referret, ante mercem an postea ei debere quid seruus coeperit: | |
| sufficere enim, quod priuilegium deductionis perdidit. Quid tamen si qui contrahebant ipsam | 8.1 |
| mercem pignori acceperint? puto debere dici, praeferendos domino iure pignoris. Siue | 9.1 |
| autem domino siue his qui in potestate eius sunt debeatur, utique erit tribuendum. Sed | 10.1 |
| si duo pluresue domini sint, utique omnibus tribuetur pro rata debiti sui. Non autem to- | 11.1 |
| tum peculium uenit in tributum, sed id dumtaxat, quod ex ea merce est, siue merces ma- | |
| nent siue pretium earum receptum conuersumue est in peculium. Sed et si adhuc debeatur | 12.1 |
| mercis nomine a quibusdam, quibus solebat seruus distrahere, hoc quoque tribuetur, prout | |
| fuerit receptum. Si praeter mercem seruus iste in tabernam habeat instrumentum, an hoc | 13.1 |
| quoque tribuatur? et Labeo ait et hoc tribui, et est aequissimum: plerumque enim hic | |
| apparatus ex merce est, immo semper. cetera tamen, quae extra haec in peculium habuit, | |
| non tribuentur, ut puta argentum habuit uel aurum, nisi si haec ex merce comparauit. | |
| Item si mancipia in negotiatione habuit ex merce parata, etiam haec tribuentur. | 14.1 |
| Si plures | 15.1 |
| habuit seruus creditores, sed quosdam in mercibus certis, an omnes in isdem confundendi | |
| erunt et omnes in tributum uocandi? ut puta du<a>s negotiationes exercebat, puta sagariam | |
| et linteariam, et separatos habuit creditores. puto separatim eos in tributum uocari: unus- | |
| quisque enim eorum merci magis quam ipsi credidit. Sed si duas tabernas eiusdem nego- | 16.1 |
| tiationis exercuit et ego fui tabernae uerbi gratia quam ad Bucinum habuit ratiocinator, | |
| alius eius quam trans Tiberim, aequissimum puto separatim tributionem faciendam, ne ex | |
| alterius re merceue alii indemnes fiant, alii damnum sentiant. Plane si in eadem taberna | 17.1 |
| merces deferebantur, licet hae quae extent ex unius creditoris pecunia sint comparatae, | |
| dicendum erit omnes in tributum uenire, nisi fuerint creditori pigneratae. Sed si dedi | 18.1 |
| mercem meam uendendam et exstat, uideamus, ne iniquum sit in tributum me uocari. et | |
| si quidem in creditum ei abit, tributio locum habebit: enimuero si non abit, quia res | |
| uenditae non alias desinunt esse meae, quamuis uendidero; nisi aere soluto uel fideiussore | |
| dato uel alias satisfacto, dicendum erit uindicare me posse. Tributio autem fit pro rata | 19.1 |
| eius quod cuique debeatur, et ideo, si unus creditor ueniat desiderans tribui, integram | |
| portionem consequitur, sed quoniam fieri potest, ut alius quoque uel alii exsistere possint | |
| mercis peculiaris creditores, cauere debet creditor iste pro rata se refusurum, si forte alii | |
| emerserint creditores. | 5 |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Non enim haec actio sic ut de peculio | 6.pr.1 |
| occupantis meliorem causam facit, sed aequalem condicionem quandoque agentium. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Illud quoque cauere debet, si | 7.pr.1 |
| quid aliud domini debitum emerserit, refusurum se ei pro rata. finge enim condicionale | |
| debitum imminere uel in occulto esse: hoc quoque admittendum est: nam iniuriam do- | |
| minus pati non debet, licet in tributum uocatur. Quid tamen si dominus tribuere nolit nec | 1.1 |
| hanc molestiam suscipere, sed peculio uel mercibus cedere paratus sit? Pedius refert audien- | |
| dum eum, quae sententia habet aequitatem: et plerumque arbitrum in hanc rem praetor | |
| debebit dare, cuius interuentu tribuantur merces peculiares. Si cuius dolo malo factum | 2.1 |
| est, quo minus ita tribueretur, in eum tributoria datur, ut quanto minus tributum sit quam | |
| debuerit, praestet: quae actio dolum malum coercet domini. minus autem tribuere uidetur | |
| etiam si nihil tributum sit. si tamen ignorans in merce seruum habere minus tribuit, non | |
| uidetur dolo minus tribuisse, sed re comperta si non tribuat, dolo nunc non caret. proinde | 5 |
| si sibi ex ea merce solui fecit, utique dolo uidetur minus tribuisse. Sed et si mercem perire | 3.1 |
| passus est aut eam auertit aut uilioris data opera distraxit uel si ab emptoribus pretium | |
| non exegerit, dicendum erit teneri eum tributoria, si dolus interuenit. Sed et si negauerit | 4.1 |
| dominus cuiquam deberi, uidendum erit, an tributoriae locus sit: et est uerior Labeonis | |
| sententia tributoriam locum habere: alioquin expediet domino negare. Haec actio et per- | 5.1 |
| petuo et in heredem datur de eo dumtaxat quod ad eum peruenit, | |
| Iulianus libro undecimo digestorum. quia non de dolo est, sed rei persecu- | 8.pr.1 |
| tionem continet: quare etiam mortuo seruo dominus, item heres eius perpetuo teneri de- | |
| bebit propter factum defuncti: quamuis non aliter quam dolo interueniente competat. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Quod in herede dicimus, idem | 9.pr.1 |
| erit et in ceteris successoribus. Eligere quis debet, qua actione experiatur, utrum de pe- | 1.1 |
| culio an tributoria, cum scit sibi regressum ad aliam non futurum. plane si quis uelit ex | |
| alia causa tributoria agere, ex alia causa de peculio, audiendus erit. Si seruo testamento | 2.1 |
| manumisso peculium legatum sit, non debere heredem tributoria teneri, quasi neque ad | |
| eum peruenerit neque dolo fecerit, Labeo ait. sed Pomponius libro sexagensimo scripsit | |
| heredem, nisi curauerit caueri sibi a seruo uel deduxit a peculio quod tribuendum erat, | |
| teneri tributoria, quae sententia non est sine ratione: ipse enim auctor doli est, qui id egit, | 5 |
| ne intribueret: totiens enim in heredem damus de eo quod ad eum peruenit, quotiens ex | |
| dolo defuncti conuenitur, non quotiens ex suo. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. de peculio actione etiam cum emptore | 10.pr.1 |
| serui agi potest, tributoria non potest. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. aliquando etiam agentibus expedit | 11.pr.1 |
| potius de peculio agere quam tributoria: nam in hac actione de qua loquimur hoc solum | |
| in diuisionem uenit, quod in mercibus est quibus negotiatur quodque eo nomine receptum | |
| est: at in actione de peculio totius peculii quantitas spectatur, in quo et merces conti- | |
| nentur. et fieri potest, ut dimidia forte parte peculii aut tertia uel etiam minore negotietur: | 5 |
| fieri praeterea potest, ut patri dominoue nihil debeat. | |
| Iulianus libro duodecimo digestorum. Alius dumtaxat de peculio, alius tri- | 12.pr.1 |
| butoria serui nomine cum domino agit: quaesitum est, an deducere dominus de peculio | |
| debeat, quod tributoria agenti praestaturus sit. respondit: tributoria actione tunc demum | |
| agi potest, cum dominus in distribuendo pretio mercis edicto praetoris non satisfecit, id | |
| est cum maiorem partem debiti sui deduxit quam creditoribus tribuit, ueluti si cum in | 5 |
| merce triginta fuissent, in quam ipse quidem quindecim crediderat, duo autem extranei | |
| triginta, tota quindecim deduxerit, et creditoribus reliqua quindecim dederit, cum deberet | |
| sola decem deducere, extraneis dena tribuere. cum igitur hoc fecit, nec intellegendus est | |
| seruum a se liberasse eo, quod quinque adhuc nomine eius tributoria actione praestaturus | |
| sit: quare si agi de peculio coeperit, cum forte extra mercem peculium esset, quinque | 10 |
| tamquam adhuc creditor serui deducere debebit. |