| QUOD CUM EO, QUI IN ALIENA POTESTATE EST, NEGO- | |
| TIUM GESTUM ESSE DICETUR | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Omnia proconsul agit, ut qui con- | 14.5.1.pr.1 |
| traxit cum eo, qui in aliena potestate sit, etiamsi deficient superiores actiones, id est exer- | |
| citoria institoria tributoriaue, nihilo minus tamen in quantum ex bono et aequo res patitur | |
| suum consequatur. siue enim iussu eius, cuius in potestate sit, negotium gestum fuerit, in | |
| solidum eo nomine iudicium pollicetur: siue non iussu, sed tamen in rem eius uersum | 5 |
| fuerit, eatenus introducit actionem, quatenus in rem eius uersum fuerit: siue neutrum eo- | |
| rum sit, de peculio actionem constituit. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Ait praetor: 'In eum, qui eman- | 2.pr.1 |
| cipatus aut exheredatus erit quiue abstinuit se hereditate eius cuius in potestate cum mo- | |
| ritur fuerit, eius rei nomine, quae cum eo contracta erit, cum is in potestate esset, siue | |
| sua uoluntate siue iussu eius in cuius potestate erit contraxerit, siue in peculium ipsius | |
| siue in patrimonium eius cuius in potestate fuerit ea res redacta fuerit, actionem causa | 5 |
| cognita dabo in quod facere potest.' Sed et si citra emancipationem sui iuris factus sit | 1.1 |
| uel in adoptionem datus, deinde pater naturalis decesserit, item si quis ex minima parte | |
| sit institutus, aequissimum est causa cognita etiam in hunc dari actionem in id quod fa- | |
| cere potest. | |
| Idem libro tertio disputationum. Sed an hic detrahi debeat quod | 3.pr.1 |
| aliis debetur, tractari potest. et si quidem sint creditores, qui, cum esset alienae potestatis, | |
| cum eo contraxerunt, recte dicetur occupantis meliorem esse condicionem, nisi si quis | |
| priuilegiarius ueniat: huius enim non sine ratione prioris ratio habebitur. quod si qui sint, | |
| qui, posteaquam sui iuris factus est, cum eo contraxerunt, puto horum rationem habendam. | 5 |
| Idem libro uicensimo nono ad edictum. Sed si ex parte non modica sit heres | 4.pr.1 |
| scriptus filius, in arbitrio est creditoris, utrum pro portione hereditaria an in solidum eum | |
| conueniat. sed et hic iudex aestimare debeat, ne forte in id quod facere potest debeat | |
| conueniri. Interdum autem et si exheredatus filius uel emancipatus sit, in solidum actio | 1.1 |
| aduersus eum dabitur, ut puta si patrem familias se mentitus est, cum contraheretur cum | |
| eo: nam libro secundo digestorum Marcellus scripsit, etiamsi facere non possit, conuenien- | |
| dum propter mendacium. Quamquam autem ex contractu in id quod facere potest actio | 2.1 |
| in eum datur, tamen ex delictis in solidum conuenietur. Soli autem filio succurritur, non | 3.1 |
| etiam heredi eius: nam et Papinianus libro nono quaestionum scribit in heredem filii in | |
| solidum dandam actionem. Sed an etiam temporis haberi debeat ratio, ut, si quidem ex | 4.1 |
| continenti cum filio agatur, detur actio in id quod facere potest, sin uero post multos an- | |
| nos, non debeat indulgeri? et mihi uidetur rationem habendam esse: in hoc enim causae | |
| cognitio uertitur. Is qui de peculio egit, cum posset quod iussu, in ea causa est, ne possit | 5.1 |
| quod iussu postea agere, et ita Proculus existimat: sed si deceptus de peculio egit, putat | |
| Celsus succurrendum ei: quae sententia habet rationem. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Si filius familias uiuo patre con- | 5.pr.1 |
| uentus et condemnatus sit, in emancipatum uel exheredatum postea iudicati actio in id | |
| quod facere potest danda est. Si filio exheredato ex senatus consulto Trebelliano hereditas | 1.1 |
| patris restituta sit, non debebit in quantum facere potest, sed in solidum condemnari, quia | |
| effectu quodammodo heres est. Sed si coactus immiscuerit se, ut restituat hereditatem, | 2.1 |
| perinde obseruandum, ac si se abstinuisset. | |
| Ulpianus libro secundo disputationum. Eum, qui se patrem familias | 6.pr.1 |
| simulauit et mandante aliquo stipulatus est, mandati teneri Marcellus scribsit, quamuis rem | |
| praestare non possit: et sane uerum est teneri eum debere, quia dolo fecit. hoc et in | |
| omnibus bonae fidei iudiciis dicendum erit. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Pater filio permisit mutuam pecu- | 7.pr.1 |
| niam accipere et per epistulam creditori mandauit, ut ei crederet: filius ex minima parte | |
| patri heres exstitit. respondi esse in potestate creditoris, utrum filium, cui credidisset, in | |
| solidum, an heredes, pro qua parte quisque successisset, mallet conuenire: sed filius con- | |
| demnatur in quantum facere potest. | 5 |
| Paulus libro primo decretorum. Titianus Primus praeposuerat seruum mu- | 8.pr.1 |
| tuis pecuniis dandis et pignoribus accipiendis: i<s> seruus etiam negotiatoribus hordei solebat | |
| pro emptore suscipere debitum et soluere. cum fugisset seruus et is, cui delegatus fuerat | |
| dare pretium hordei, conueniret dominum nomine institoris, negabat eo nomine se con- | |
| ueniri posse, quia non in eam rem praepositus fuisset. cum autem et alia quaedam ges- | 5 |
| sisse et horrea conduxisse et multis soluisse idem seruus probaretur, praefectus annonae | |
| contra dominum dederat sententiam. dicebamus quasi fideiussionem esse uideri, cum pro | |
| alio solueret debitum, non pro aliis suscipit debitum: non solere autem ex ea causa in | |
| dominum dari actionem nec uidetur hoc dominum mandasse. sed quia uidebatur in omni- | |
| bus eum suo nomine substituisse, sententiam conseruauit imperator. | 10 |