| DE SENATUS CONSULTO MACEDONIANO | |
| Ulpianus libro uicensimo non<o> ad edictum. Uerba senatus consulti | 14.6.1.pr.1 |
| Macedoniani haec sunt: 'Cum inter ceteras sceleris causas Macedo, quas illi natura ad- | |
| ministrabat, etiam aes alienum adhibuisset, et saepe materiam peccandi malis moribus | |
| praestaret, qui pecuniam, ne quid amplius diceretur incertis nominibus crederet: placere, | |
| ne cui, qui filio familias mutuam pecuniam dedisset, etiam post mortem parentis eius, | 5 |
| cuius in potestate fuisset, actio petitioque daretur, ut scirent, qui pessimo exemplo faene- | |
| rarent, nullius posse filii familias bonum nomen exspectata patris morte fieri.' Si pendeat, | 1.1 |
| an sit in potestate filius, ut puta quoniam patrem apud hostes habet, in pendenti est, an | |
| in senatus consultum sit commissum: nam si recciderit in potestatem, senatus consulto | |
| locus est, si minus, cessat: interim igitur deneganda est actio. Certe si adrogatus mutuam | 2.1 |
| pecuniam acceperit, deinde sit restitutus, ut emanciparetur, senatus consultum locum ha- | |
| bebit: fuit enim filius familias. In filio familias nihil dignitas facit, quo minus senatus | 3.1 |
| consultum Macedonianum locum habeat: nam etiamsi consul sit uel cuiusuis dignitatis, | |
| senatus consulto locus est: nisi forte castrense peculium habeat: tunc enim senatus con- | |
| sultum cessabit | |
| Idem libro sexagensimo quarto ad edictum. usque ad quantitatem castrensis | 2.pr.1 |
| peculii, cum filii familias in castrensi peculio uice patrum familiarum fungantur. | |
| Idem libro uicensimo nono ad edictum. Si quis patrem familias esse cre- | 3.pr.1 |
| didit non uana simplicitate deceptus nec iuris ignorantia, sed quia publice pater familias | |
| plerisque uidebatur, sic agebat, sic contrahebat, sic muneribus fungebatur, cessabit senatus | |
| consultum. Unde Iulianus libro duodecimo in eo, qui uectigalia conducta habebat, scribit | 1.1 |
| (et est saepe constitutum) cessare senatus consultum. Proinde et in eo, qui scire non potuit, | 2.1 |
| an filius familias sit, Iulianus libro duodecimo cessare senatus consultum ait, ut puta in | |
| pupillo uel minore uiginti quinque annis. sed in minore, causa cognita et a praetore suc- | |
| currendum: in pupillo autem etiam alia ratione debuit dicere cessare senatus consultum, | |
| quod mutua pecunia non fit, quam sine tutoris auctoritate pupillus dat, quemadmodum | 5 |
| ipse dicit Iulianus libro duodecimo, si filius familias crediderit, cessare senatus consultum, | |
| quod mutua pecunia non fit, quamuis liberam peculii administrationem habuit: non enim | |
| perdere ei peculium pater concedit, cum peculii administrationem permittit: et ideo uin- | |
| dicationem nummorum patr<i> superesse ait. Is autem solus senatus consultum offendit, qui | 3.1 |
| mutuam pecuniam filio familias dedit, non qui alias contraxit, puta uendidit locauit uel | |
| ali<o> modo contraxit: nam pecuniae datio perniciosa parentibus eorum uisa est. et ideo | |
| etsi in creditum abi<i> filio familias uel ex causa emptionis uel ex alio contractu, in quo | |
| pecuniam non numeraui, etsi stipulatus sim: licet coeperit esse mutua pecunia, tamen quia | 5 |
| pecuniae numeratio n<on> concurrit, cessat senatus consultum. quod ita demum erit dicen- | |
| dum, si non fraus senatus consulto sit cogitata, ut qui credere non potuit magis ei uen- | |
| dere<t>, ut ille rei pretium haberet in mutui uicem. Si a filio familias stipulatus sim et patri | 4.1 |
| familias facto crediderim, siue capite deminutus sit siue morte patris uel alias sui iuris | |
| sine capitis deminutione fuerit effectus, debet dici cessare senatus consultum, quia mutua | |
| iam patri familias data est: | |
| Scaeuola libro secundo quaestionum. quia quod uolgo dicitur filio familias | 4.pr.1 |
| credi non licere, non ad uerba referendum est, sed ad numerationem. | |
| Paulus libro tertio quaestionum. Ergo hic et in solidum damnabitur, non in | 5.pr.1 |
| id quod facere potest. | |
| Scaeuola libro secundo quaestionum. Contra etiam recte dicetur, si a patre | 6.pr.1 |
| familias stipulatus sis, credas postea filio familias facto, senatus potestatem exercendam, | |
| quia expleta est numeratione substantia obligationis. | |
| Ulpianus libro uicesimo nono ad edictum. Item si filius familias fideiusserit, | 7.pr.1 |
| Neratius libro primo et secundo responsorum cessare senatus consultum ait. idem Celsus | |
| libro quarto. sed Iulianus adicit, si color quaesitus sit, ut filius familias, qui mutuam ac- | |
| cepturus erat, fideiuberet alio reo dato, fraudem senatus consulto factam nocere et dandam | |
| exceptionem tam filio familias quam reo, quoniam et fideiussori filii subuenitur. Idem ait, | 1.1 |
| si duos reos accepero filium familias et Titium, cum ad filium familias esset peruentura | |
| pecunia, ideo autem reum Titium acceperim, ne quasi fideiussor auxilio senatus consulti | |
| uteretur, utilem esse exceptionem aduersus fraudem dandam. Sed et si filius familias patre | 2.1 |
| suo relegato uel longo tempore absente dotem pro filia promiserit et rem patris pignori | |
| dederit, senatus consultum cessabit. patris tamen res non tenebitur: plane si patri heres | |
| exstiterit filius et pignus persequatur, exceptione doli summouebitur. Mutui dationem non | 3.1 |
| solum numeratae pecuniae, uerum omnium, quae mutu<a> dari possunt, an accipere debeamus, | |
| uidendum. sed uerba uidentur mihi ad numeratam pecuniam referri: ait enim senatus | |
| 'mutuam pecuniam dedisset'. sed si fraus sit senatus consulto adhibita, puta frumento uel | |
| uino uel oleo mutuo dato, ut his distractis fructibus uteretur pecunia, subueniendum est | 5 |
| filio familias. Si filius in alterius erat potestate, cum mutua daretur, nunc in alterius, mens | 4.1 |
| senatus consulti non cessat: dabitur itaque exceptio. Sed et si patri eius non mors, sed | 5.1 |
| alia causa inciderit quo minus sit in ciuitate, dicendum senatus consulto locum esse. Non | 6.1 |
| solum ei, qui mutuam dedisset, sed et successoribus eius deneganda est actio. Proinde et | 7.1 |
| si alius mutuam dedit, alius stipulatus est, dabitur aduersus eum exceptio, licet hic non | |
| dederit. sed et si alteruter eorum ignorauit in patris esse potestate, seuerius dicendum est | |
| utrique nocere. idem est et in duobus rei<s> stipulandi. Item si duos filios familias accepero | 8.1 |
| reos, sed alterum putaui patrem familias, intererit, ad quem pecunia peruenit, ut, si eum | |
| sciui filium familias ad quem peruenit pecunia, exceptione summouear, si ad eum quem | |
| ignorem, non summouear. Siue autem sub usuris mutua data sunt siue sine usuris, ad | 9.1 |
| senatus consultum spectat. Quamquam autem non declaret senatus, cui exceptionem det, | 10.1 |
| tamen sciendum est et heredem filii, si pater familias decesserit, et patrem eius, si filius | |
| familias decesserit, exceptione uti posse. Interdum tamenetsi senatus consulto locus sit, | 11.1 |
| tamen in alium datur actio, ut puta filius familias institor mutuam pecuniam accepit: scribit | |
| enim Iulianus libro duodecimo ipsum quidem institorem exceptione senatus consulti usu- | |
| rum, si conueniatur, sed institoriam actionem aduersus eum qui praeposuit competere. | |
| quamquam, inquit, si ipse pater eum praeposuisset merci suae uel peculiarem exercere | 5 |
| passus esset, cessaret senatus consultum, quoniam patris uoluntate contractum uideretur: | |
| nam si scit eum negotiari, etiam hoc permississe uidetur, si non nominatim prohibuit merces | |
| accipere. Proinde si acceperit pecuniam et in rem patris uertit, cessat senatus consultum: | 12.1 |
| patri enim, non sibi accepit. sed et si ab initio non sic accepit, uerum postea in rem | |
| patris uertit, cessare senatus consultum libro duodecimo digestorum Iulianus ait intelle- | |
| gendumque ab initio sic accepisse, ut in rem uerteret. non tamen uertisse uidebitur, si | |
| mutuam pecuniam acceptam patri in proprium debitum soluit et ideo, si pater ignorauit, | 5 |
| adhuc senatus consulto locus erit. Quod dicitur in eo, qui studiorum causa absens mutuum | 13.1 |
| acceperat, cessare senatus consultum, ita locum habet, si probabilem modum in mutua | |
| non excessit, certe eam quantitatem, quam pater solebat subministrare. Si filius accepit | 14.1 |
| mutuam pecuniam, ut eum liberaret, qui, si peteret, exceptione non summoueretur, senatus | |
| consulti cessabit exceptio. Hoc amplius cessabit senatus consultum, si pater soluere coepit | 15.1 |
| quod filius familias mutuum sumpserit, quasi ratum habuerit. Si pater familias factus | 16.1 |
| soluerit partem debiti, cessabit senatus consultum nec solutum repetere potest. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Cum tamen a curatore per ignoran- | 8.pr.1 |
| tiam solutum sit, repeti debet. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Sed si pater familias factus | 9.pr.1 |
| rem pignori dederit, dicendum erit senatus consulti exceptionem ei denegandam usque ad | |
| pignoris quantitatem. Si ab alio donatam sibi pecuniam filius | 1.1 |
| creditori soluerit, an pater uindicare uel repetere possit? et ait Iulianus, si quidem hac | |
| condicione ei donata sit pecunia, ut creditori soluat, uideri a donatore profectam protinus | |
| ad creditorem et fieri nummos accipientis: si uero simpliciter ei donauit, alienationem | |
| eorum filium non habuisse et ideo, si soluerit, condictionem patri ex omni euentu com- | 5 |
| petere. Hoc senatus consultum et ad filias quoque familiarum pertinet nec ad | 2.1 |
| rem pertinet, si adfirmetur ornamenta ex ea pecunia comparasse: nam et ei quoque qui | |
| filio familias credidit decreto amplissimi ordinis actio denegatur nec interest, consumpti | |
| sint nummi an exstent in peculio. multo igitur magis seueritate senatus consulti eius con- | |
| tractus improbabitur, qui filiae familias mutuum dedit. Non solum filio familias et patri | 3.1 |
| eius succurritur, uerum fideiussori quoque et mandatori eius, qui et ipsi mandati habent | |
| regressum, nisi forte donandi animo intercesserunt: tunc enim, cum nullum regressum | |
| habeant, senatus consultum locum non habebit. sed et si non donandi animo, patris tamen | |
| uoluntate intercesserunt, totus contractus a patre uidebitur comprobatus. Et hi tamen, | 4.1 |
| qui pro filio familias sine uoluntate patris eius intercesserunt, soluendo non repetent: hoc | |
| enim et diuus Hadrianus constituit et potest dici non repetituros. atquin perpetua ex- | |
| ceptione tuti sunt: sed et ipse filius, et tamen non repetit, quia hi demum solutum non | |
| repetunt, qui ob poenam creditorum actione liberantur, non quoniam exonerare eos lex | 5 |
| uoluit. Quamquam autem soluendo non repetunt, | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. quia naturalis obligatio manet, | 10.pr.1 |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. tamen, si non opposita ex- | 11.1.1 |
| ceptione condemnati sunt, utentur senatus consulti exceptione: et ita Iulianus scribit in | |
| ipso filio familias exemplo mulieris intercedentis. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Si tantum sciente patre creditum | 12.1.1 |
| sit filio, dicendum est cessare senatus consultum. sed si iusserit pater filio credi, deinde | |
| ignorante creditore mutauerit uoluntatem, locus senatus consulto non erit, quoniam initium | |
| contractus spectandum est. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Si quod alii mu- | 13.1.1 |
| tuum dedimus a filio familias nouandi causa stipulemur, non esse impedimento senatus | |
| consultum Iulianus scribit. | |
| Iulianus libro duodecimo digestorum. Filium habeo et ex eo nepotem: | 14.1.1 |
| nepoti meo creditum est iussu patris eius: quaesitum est, an contra senatus consultum | |
| fieret. dixi, etiamsi uerbis senatus consulti filii continerentur, tamen et in persona nepotis | |
| idem seruari debere: iussum autem huius patris non efficere, quo minus contra senatus | |
| consultum creditum existimaretur, cum ipse in ea causa esset, ut pecuniam mutuam inuito | 5 |
| patre suo accipere non possit. | |
| Marcianus libro quarto decimo institutionum. Nihil interest, quis filio | 15.1.1 |
| familias crediderit, utrum priuatus an ciuitas: nam in ciuitate quoque senatus consultum | |
| locum habere diui Seuerus et Antoninus rescripserunt. | |
| Paulus libro quarto responsorum. Si filius familias | 16.1.1 |
| absente patre, quasi ex mandato eius pecuniam acceperit, cauisset et ad patrem litteras | |
| emisit, ut eam pecuniam in prouincia solueret, debet pater, si actum filii sui improbat, | |
| continuo testationem interponere contrariae uoluntatis. | |
| Idem libro secundo sententiarum. Filius familias si in id acceperit | 17.1.1 |
| mutuam pecuniam, ut eam pro sorore sua in dotem daret, pater eius de in rem uerso | |
| actione tenebitur: ipsi enim mortua in matrimonio puella repetitio dotis datur. | |
| Uenuleius libro secundo stipulationum. Creditorem filii familias mortuo | 18.1.1 |
| eo fideiussorem acc<i>pere non posse Iulianus scribit, quia nulla obligatio aut ciuilis aut | |
| naturalis supersit, cui fideiussor accedat: plane a patre eius actionis nomine, quae de pe- | |
| culio aduersus eum competat, fideiussorem recte accipi. | |
| Pomponius libro septimo ex uariis lectionibus. Iulianus scribit exceptionem | 19.1.1 |
| senatus consulti Macedoniani nulli obstare, nisi qui sciret aut scire potuisset filium familias | |
| esse eum cui credebat. | |
| Idem libro quinto senatus consultorum. Si is, cui, dum in potestate patris | 20.1.1 |
| esset, mutua pecunia data fuerat, pater familias factus per ignorantiam facti nouatione | |
| facta eam pecuniam expromisit, si petatur ex ea stipulatione, in factum excipiendum erit. |