| LIBER QUINTUS DECIMUS | |
| DE PECULIO | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Ordinarium praetor arbitratus | 15.1.1.pr.1 |
| est prius eos contractus exponere eorum qui alienae potestati subiecti sunt, qui in solidum | |
| tribuunt actionem, sic deinde ad hu<n>c peruenire, ubi de peculio datur actio. Est autem | 1.1 |
| triplex hoc edictum: aut enim de peculio aut de in rem uerso aut quod iussu hinc oritur | |
| actio. Uerba autem edicti talia sunt: 'Quod cum eo, qui in alterius potestate esset, nego- | 2.1 |
| tium gestum erit'. De eo loquitur, non de ea: sed tamen et ob eam quae est | 3.1 |
| feminini sexus dabitur ex hoc edicto actio. Si cum impubere filio familias uel seruo con- | 4.1 |
| tractum sit, ita dabitur in dominum uel patrem de peculio, si locupletius eorum peculium | |
| factum est. Potestatis uerbum communiter accipiendum est tam in filio quam in | 5.1 |
| seruo. Nec magis domin<i>um seruorum esse spectandum quam facultatem habendi | 6.1 |
| eos: non enim solum seruorum propriorum nomine conueniemur, item communium, uerum | |
| eorum quoque qui bona fide nobis seruiunt, siue liberi sint siue serui alieni. | |
| Pomponius libro quinto ad Sabinum. Ex ea causa, ex qua soleret | 2.pr.1 |
| seruus fructuarius uel usuarius adquirere, in eum, cuius usus fructus uel usus, sit, actio | |
| dumtaxat de peculio ceteraeque honorariae dantur, ex reliquis in dominum proprietatis. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Licet tamen praetor, si cum | 3.pr.1 |
| eo qui in potestate sit gestum sit, polliceatur actionem, tamen sciendum est et si | |
| in nullius sit potestate, dari de peculio actionem, ut puta si cum seruo hereditario con- | |
| tractum sit ante aditam hereditatem. Unde Labeo scribit et si secundo tertioue gradu sub- | 1.1 |
| stitutus sit seruus et deliberantibus primis heredibus cum eo contractum sit, mox repu- | |
| diantibus eis ipse liber heresque exstiterit, posse dici de peculio eum conueniri et de in | |
| rem uerso. Parui autem refert, seruus quis masculi an mulieris fuerit: nam de peculio | 2.1 |
| et mulier conuenietur. Pedius etiam impuberes dominos de peculio obligari ait: non enim | 3.1 |
| cum ipsis impuberibus contrahitur, ut tutoris auctoritatem spectes. idem adicit pupillum | |
| non posse seruo peculium constituere nec tutoris auctoritate. In furiosi quoque cu- | 4.1 |
| ratorem dicimus dandam de peculio actionem: nam et huius seruus peculium habere potest, | |
| non si fuerit concessum, ut habeat, sed si non fuerit prohibitum, ne habeat. Si filius | 5.1 |
| familias uel seruus pro aliquo fideiusserint uel alias interuenerint uel mandauerint, tracta- | |
| tum est, an sit de peculio actio. et est uerius in seruo causam fideiubendi uel mandand<i> | |
| spectandam, quam sententiam et Celsus libro sexto probat in seruo fideiussore. si igitur | |
| quasi intercessor seruus interuenerit, non rem peculiarem agens, non obligabitur dominus | 5 |
| de peculio. Iulianus quoque libro duodecimo digestorum scribit, si seruus mandauerit, ut | 6.1 |
| creditori meo solueretur, referre ait, quam causam mandandi habuerit: si pro creditore | |
| suo solui mandauit, esse obligatum dominum de peculio: quod si intercessoris officio | |
| functus sit, non obligari dominum de peculio. Cui congruit, quod idem Iulianus scribit, | 7.1 |
| si a filio meo fideiussorem accepero, quidquid a fideiussore accepero, id me non de in rem | |
| uerso, sed de peculio actione mandati praestaturum. idem accipias et in serui fideiussore, | |
| idemque si alius mihi pro filio meo debitore soluisset. quod si filius meus debitor non fuisset, | |
| exceptione doli fideiussorem usurum et, si soluisset, condicturum scribit. Si | 8.1 |
| seruus, cum se pro libero gereret, compromiserit, quaeritur, an de peculio actio ex poena | |
| compromissi quasi ex negotio gesto danda sit, sicuti traiecticiae pecuniae datur. sed hoc | |
| et Neruae filio et mihi uidetur uerius ex compromisso serui non dandam de peculio actio- | |
| nem, quia nec si iudicio condemnetur seruus, datur in eum actio. Sed si filius fideiussor | 9.1 |
| uel quasi interuentor acceptus sit, an de peculio patrem obligat, quaeritur. et est uera | |
| Sabini et Cassii sententia existimantium semper obligari patrem de peculio et distare in | |
| hoc a seruo. Quare et ex compromisso pater tenebitur. et ita Papinianus quoque | 10.1 |
| libro nono quaestionum scribit nec interesse ait, ex qua causa compromiserit, utrum ex ea | |
| causa, ex qua potuit cum patre de peculio agere, an uero ex ea qua non potuit, cum | |
| ex stipulatu pater conueniatur. Idem scribit iudicati quoque patrem de peculio actione | 11.1 |
| teneri, quod et Marcellus putat, etiam eius actionis nomine, ex qua non potuit pater de | |
| peculio actionem pati: nam sicut in stipulatione contrahitur cum filio, ita iudicio contrahi: | |
| proinde non originem iudicii spectandam, sed ipsam iudicati uelut obligationem. quare et | |
| si quasi defensor condemnatus sit, idem putat. Ex furtiua causa filio quidem familias | 12.1 |
| condici posse constat. an uero in patrem uel in dominum de peculio danda est, quaeritur: | |
| et est uerius, in quantum locupletior dominus factus esset ex furto facto, actionem de | |
| peculio dandam: idem Labeo probat, quia iniquissimum est ex furto serui dominum locu- | |
| pletar<i i>mpune. nam et circa rerum amotarum actionem filiae familias nomine in id quod | 5 |
| ad patrem peruenit competit actio de peculio. Si filius familias duumuir | 13.1 |
| pupillo rem saluam fore caueri non curauit, Papinianus libro nono quaestionum de peculio | |
| actionem competere ait. nec quicquam mutare arbitror, an uoluntate patris decurio factus | |
| sit, quoniam rem publicam saluam fore pater obstrictus est. | |
| Pomponius libro septimo ad Sabinum. Peculii est non id, cuius seruus | 4.pr.1 |
| seorsum a domino rationem habuerit, sed quod dominus ipse separauerit su<a>m a serui | |
| rationem discernens: nam cum serui peculium totum adimere uel augere uel minuere do- | |
| minus possit, animaduertendum est non quid seruus, sed quid dominus constituendi seruilis | |
| peculii gratia fecerit. Sed hoc ita uerum puto, si debito seruum liberare uoluit dominus, | 1.1 |
| ut, etiamsi nuda uoluntate remiserit dominus quod debuerit, desinat seruus debitor esse: | |
| si uero nomina ita fecerit dominus, ut quasi debitorem se seruo faceret, cum re uera | |
| debitor non esset, contra puto: re enim, non uerbis peculium augendum est. Ex his apparet | 2.1 |
| non quid seruus ignorante domino habuerit peculii esse, sed quid uolente: alioquin et quod | |
| subripuit seruus domino, fiet peculii, quod non est uerum. Sed saepe fit, ut ignorante | 3.1 |
| domino incipiat minui serui peculium, ueluti cum damnum domino dat seruus aut furtum | |
| facit. Si opem ferente seruo meo furtum mihi feceris, id ex peculio deducendum est, quo | 4.1 |
| minus ob rem subreptam consequi possim. Si aere alieno dominico exhauriatur peculium | 5.1 |
| serui, res tamen in causa peculiaria manent: nam si aut seruo donasset debitum dominus | |
| aut nomine serui alius domino intulisset, peculium suppletur nec est noua concessione | |
| domini opus. Non solum id in peculio uicariorum ponendum est, cuius rei a domino, sed | 6.1 |
| etiam id cuius ab eo cuius in peculio sint seorsum rationem habeant. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Depositi nomine pater uel do- | 5.pr.1 |
| minus dumtaxat de peculio conueniuntur et si quid dolo malo eorum captus sum. Sed | 1.1 |
| et si precario res filio familias uel seruo data sit, dumtaxat de peculio pater dominusue | |
| obligantur. Si filius familias iusiurandum detulerit et iuratum sit, de peculio danda est | 2.1 |
| actio, quasi contractum sit: sed in seruo diuersum est. Peculium dictum <est> quasi pusilla | 3.1 |
| pecunia siue patrimonium pusillum. Peculium autem Tubero quidem sic definit, ut Celsus | 4.1 |
| libro sexto digestorum refert, quod seruus domini permissu separatum a rationibus domi- | |
| nicis habet, deducto inde si quid domino debetur. | |
| Celsus libro sexto digestorum. Definitio peculii quam Tubero ex- | 6.pr.1 |
| posuit, ut Labeo ait, ad uicariorum peculia non pertinet, quod falsum est: nam eo ipso, | |
| quod dominus seruo peculium constituit, etiam uicario constituisse existimandus est. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Quam Tuberonis sententiam et | 7.pr.1 |
| ipse Celsus probat. Et adicit pupillum uel furiosum constituere quidem peculium seruo | 1.1 |
| non posse: uerum ante constitutum, id est ante furorem uel a patre pupilli, non adimetur | |
| ex his causis. quae sententia uera est et congruit cum eo, quod Marcellus apud Iulianum | |
| notans adicit 'posse fieri, ut <apud alterum> ex dominis seruus peculium habeat, apud alterum | |
| non, ut puta si alter ex dominis furiosus sit uel pupillus, si (ut quidam, inquit, putant) | 5 |
| peculium seruus habere non potest nisi concedente domino. ego autem puto non esse | |
| opus concedi peculium a domino seruum habere, sed non adimi, ut habeat'. alia causa | |
| est peculii liberae administrationis: nam haec specialiter concendenda est. Scire autem non | 2.1 |
| utique singulas res debet, sed παχυμερέϲτερον, et in hanc sententiam Pomponius inclinat. | |
| Pupillum autem tam filium quam seruum peculium habere posse Pedius libro quinto de- | 3.1 |
| cimo scribit, cum in hoc, inquit, totum ex domini constitutione pendeat. ergo et si furere | |
| coeperit seruus uel filius, retinebunt peculium. In peculio autem res esse possunt omnes | 4.1 |
| et mobiles et soli: uicarios quoque in peculium potest habere et uicariorum peculium: hoc | |
| amplius et nomina debitorum. Sed et si quid furti actione seruo deberetur uel alia actione, | 5.1 |
| in peculium computabitur: hereditas quoque et legatum, ut Labeo ait. Sed et id quod | 6.1 |
| dominus sibi debet in peculium habebit, si forte in domini rationem impe<n>dit et dominus | |
| ei debitor manere uoluit aut si debitorem eius dominus conuenit. quare si forte ex serui | |
| emptione euictionis nomine duplum dominus exegit, in peculium serui erit conuersum, nisi | |
| forte dominus eo proposito fuit, ut nollet hoc esse in peculium serui. Sed et si quid ei | 7.1 |
| conseruus debet, erit peculii, si modo ille habeat peculium uel prout habebit. | |
| Paulus libro quarto ad Sabinum. Non statim quod dominus uoluit ex re | 8.pr.1 |
| sua peculii esse, peculium fecit, sed si tradidit aut, cum apud eum esset, pro tradito habuit: | |
| desiderat enim res naturalem dationem. contra autem simul atque noluit, peculium serui | |
| desinit peculium esse. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Sed si damnum seruo dominus | 9.pr.1 |
| dederit, in peculium hoc non imputabitur, non magis quam si subripuerit. Plane si con- | 1.1 |
| seruus dedit damnum uel subripuit, in peculium uidetur haberi, et ita Pomponius libro | |
| undecimo scribit: nam et si quid dominus ab eo qui rem peculiarem subripuit uel conse- | |
| cutus est uel consequi potest, in peculium esse ei imputandum Neratius libro secundo | |
| responsorum scribit. Peculium autem deducto quod domino debetur computandum esse, | 2.1 |
| quia praeuenisse dominus et cum seruo suo egisse creditur. Huic defini- | 3.1 |
| tioni Seruius adiecit et si quid his debeatur qui sunt in eius potestate, quoniam hoc quoque | |
| domino deberi nemo ambigit. Praeterea id etiam deducetur, quod his personis de- | 4.1 |
| betur, quae sunt in tutela uel cura domini uel patris uel quorum negotia administran<t>, | |
| dummodo dolo careant, quoniam et si per dolum peculium uel ademerint uel minuerint, | |
| tenentur: nam si semper praeuenire dominus et agere uidetur, cur non dicatur etiam hoc | |
| nomine eum secum egisse, quo nomine uel tutelae uel negotiorum gestorum uel utili actione | 5 |
| tenebitur? nam ut eleganter Pedius ait, ideo hoc minus in peculio est, quod domino uel | |
| patri debetur, quoniam non est uerisimile dominum id concedere seruo in peculium habere, | |
| quod sibi debetur. sane cum ex ceteris causis ipsum a semet ipso exegisse dicimus qui | |
| negotia uel tutelam geret, cur non etiam in specie peculiari exegerit, quod exigi debuit? | |
| defend<end>um igitur erit quasi sibi eum soluere, cum quis agere de peculio conabitur. Sed | 5.1 |
| et creditor serui, qui heres exstitit domino eius, deducit de peculio quod sibi debetur, si | |
| conueniatur, siue libertatem seruus acceperit siue non, idemque et si legatus sit pure ser- | |
| uus: nam quasi praeuenerit et ipse secum egerit, sic deducet quod sibi debetur, licet nullo | |
| momento dominium in manumisso uel legato pure habuerit. et ita Iulianus libro duo- | 5 |
| decimo scribit. certe si sub condicione seruus libertatem acceperit, minus dubita<n>ter Iulia- | |
| nus eodem loco scribit heredem deducere: dominus enim factus est. ad defensionem sen- | |
| tentiae suae Iulianus etiam illud adfert, quod, si ei, qui post mortem serui uel filii intra | |
| annum potuit conueniri de peculio, heres exstitero, procul dubio deducam quod mihi de- | |
| betur. Siue autem ex contractu quid domino debeat siue ex rationum reliquis, deducet | 6.1 |
| dominus. sed et si ex delicto ei debeat, ut puta ob furtum quod fecit, aeque deducetur. | |
| sed est quaestionis, utrum ipsa furti aestimatio, id est id solum quod domino abest, an | |
| uero tantum, quantum, si alienus seruus commississet, id est cum furti poenis? sed prior | |
| sententia uerior est, ut ipsa furti aestimatio sola deducatur. Si ipse seruus sese | 7.1 |
| uulnerauit, non debet hoc damnum deducere, non magis quam si se occiderit uel praeci- | |
| pitauerit: licet enim etiam seruis naturaliter in suum corpus saeuire. sed si a se uulne- | |
| ratum seruum dominus curauerit, sumptuum nomine debitorem eum domino puto effectum, | |
| quamquam, si aegrum eum curasset, rem suam potius egisset. Item deducetur de peculio, | 8.1 |
| si quid dominus serui nomine obligatus est aut praestitit obligatus: ita si quid ei | |
| creditum est iussu domini: nam hoc deducendum Iulianus libro duodecimo digestorum | |
| scribit. sed hoc ita demum uerum puto, si non in rem domini uel patris quod acceptum | |
| est peruenit: alioquin secum debebit compensare. sed et si pro seruo fideiusserit, dedu- | 5 |
| cendum Iulianus libro duodecimo digestorum scribit. Marcellus autem in utroque, si non- | |
| dum quicquam domino absit, melius esse ait praestare creditori, ut caueat ille refusurum | |
| se, si quid praestiterit dominus hoc nomine conuentus, quam ab initio deduci, ut medii | |
| temporis interusurium magis creditor consequatur. sed si de peculio conuentus dominus | |
| condemnatus est, debebit de sequenti actione de peculio deduci: coepit enim dominus uel | 10 |
| pater iudicati teneri: nam et si quid serui nomine non condemnatus praestitisset creditori, | |
| etiam hoc deduceret. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Si uero adhuc in suspenso est prius | 10.pr.1 |
| iudicium de peculio et ex posteriore iudicio res iudicaretur, nullo modo debet prioris | |
| iudicii ratio haberi in posteriore condemnatione, quia in actione de | |
| peculio occupantis | |
| melior est condicio, occupare autem uidetur non qui prior litem contestatus est, sed qui | 5 |
| prior ad sententiam iudicis peruenit. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Si noxali iudicio conuentus | 11.pr.1 |
| dominus litis aestimationem obtulerit, de peculio deducendum est: quod si noxae dederit, | |
| nihil est deducendum. Sed et si quid dominus soluturum se serui nomine repromisit, | 1.1 |
| deduci oportebit, quemadmodum si quid domino seruus pro debitore expromiserat. idem | |
| est et si pro libertate quid domino expromisit, quasi debitor domino sit effectus, sed ita | |
| demum, si manumisso eo agatur. Sed si a debitore dominico seruus exegerit, an domini | 2.1 |
| debitorem se fecerit, quaeritur: et Iulianus libro duodecimo digestorum non aliter dominum | |
| deducturum ait, quam si ratum habuisset quod exactum est: eadem et in filio familias | |
| dicenda erunt. et puto ueram Iuliani sententiam: naturalia enim debita spectamus in pe- | |
| culii deductione: est autem natura aequum liberari filium uel seruum obligatione eo quod | 5 |
| indebitum uidetur exegisse. Est autem quaestionis, an id, quod dominus semel deduxit | 3.1 |
| cum conueniretur, rursus si conueniatur, de peculio eximere debeat, an uero ueluti solutum | |
| ei uideatur semel facta deductione. et Neratius et Nerua putant, item Iulianus libro duo- | |
| decimo scribit, si quidem abstulit hoc de peculio, non debere deduci, si uero eandem po- | |
| sitionem peculii reliquit, debere eum deducere. Denique scribit, si seruus uicarium quinque | 4.1 |
| ualentem in peculium habuit et domino quinque deberet, pro quibus uicarium dominus | |
| deduxisset, et mortuo postea uicario alium eiusdem pretii seruus comparauerit, non desinere | |
| domini esse debitorem, quasi uicarius ille domino decesserit, nisi forte, cum eum seruo | |
| ademisset et sibi soluisset, tunc decesserit. Idem recte ait, si, cum uicarius ualeret decem, | 5.1 |
| dominus conuentus de peculio quinque pro seruo praestitisset, quoniam quinque ipsi de- | |
| bebantur, mox uicarius decessisset, aduersus alium agentem de peculio decem dominum | |
| deducturum, quia et in eo, quod iam pro eo soluit, debitorem seruum sibi fecerit. quae | |
| sententia uera est, nisi seruo ademit uicarium, ut sibi solueret. Quod autem deduci de- | 6.1 |
| bere diximus id quod debetur ei qui de peculio conuenitur, ita accipiendum est, si non | |
| hoc aliunde consequi potuit. Denique Iulianus scribit uenditorem, qui seruum cum peculio | 7.1 |
| uendidit, si de peculio conueniatur, non debere deducere quod sibi debetur: potuit enim | |
| hoc ex ratione peculii detrahere et nunc condicere quasi indebitum (quoniam non est in | |
| peculio quod domino debetur). potest, inquit, etiam ex uendito agere. quod ita erit pro- | |
| bandum, si tantum fuit in peculio cum uenderet, ut satisfacere debito dominus possit: ce- | 5 |
| terum si postea quid accessit condicionibus debiti existentibus, quod dominus non distraxe- | |
| rat, contra erit dicendum. Idem scribit, si quis seruum, cuius nomine de pe- | 8.1 |
| culio habebat actionem, comparasset, an possit deducere quod sibi debetur, quoniam ad- | |
| uersus uenditorem habeat actionem de peculio? et recte ait posse: nam et quiuis alius | |
| potest eligere, utrum cum emptore an cum uenditore ageret: hunc igitur eligere pro | |
| actione deductionem. nec uideo quid habeant creditores quod querantur, cum possint ipsi | 5 |
| uenditorem conuenire, si quid forte putant esse in peculio. Non solum autem quod | 9.1 |
| ei debetur qui conuenitur deducendum est, uerum etiam si quid socio eius debetur, et | |
| ita Iulianus libro duodecimo digestorum scribit: nam qua ratione in solidum alter<u>ter con- | |
| uenitur, pari ratione deducere eum oportet quod alteri debetur: quae sententia recepta est: | |
| Iulianus libro duodecimo digestorum. quia hoc casu etiam cum eo agi | 12.pr.1 |
| potest, penes quem peculium non est. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Sed in emptore et | 13.pr.1 |
| uenditore uera non est, item in fructuario et proprietario et ceteris qui non sunt socii, et | |
| in domino et bonae fidei emptore: nam et Iulianus libro duodecimo scribit neutrum horum | |
| deducere id quod alteri debetur. | |
| Iulianus libro duodecimo digestorum. Item cum testamento praesenti die | 14.pr.1 |
| seruus liber esse iussus est, cum omnibus heredibus de peculio agendum est nec quis- | |
| quam eorum amplius deducet quam quod ipsi debeatur. Item cum seruus uiuo domino | 1.1 |
| mortuus est, deinde dominus intra annum plures heredes reliquit, et de peculio actio et | |
| deductionis ius scinditur. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Sed si duo sint bonae fidei | 15.pr.1 |
| possessores, adhuc dicendum erit neutrum plus deducturum quam quod sibi debetur. | |
| idemque et si duo sunt fructuarii, quia nullam inter se habent societatem. idem dicetur | |
| interdum et in sociis, si forte separata apud se peculia habeant, ut alter alterius peculii | |
| nomine non conueniatur: ceterum si commune sit peculium, et in solidum con- | 5 |
| uenientur et deducetur quod utrique debetur. | |
| Iulianus libro duodecimo digestorum. Quis ergo casus est, quo peculium | 16.pr.1 |
| serui communis ad alterum ex dominis solum pertineat? in primis si quis serui partem | |
| dimidiam uendiderit nec peculium ei concesserit: deinde si quis seruo communi pecuniam | |
| uel res aliquas ea mente dederit, ut proprietatem earum retineret, administrationem autem | |
| seruo concederet. Marcellus notat: est etiam ille casus, si alter ademerit: uel si omni | 5 |
| quidem modo concesserit dominus, sed in nominibus erit concessio. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Si seruus meus ordinarius uica- | 17.pr.1 |
| rios habeat, id quod uicarii mihi debent an deducam ex peculio serui ordinarii? et prima | |
| illa quaestio est, an haec peculia in peculio serui ordinarii computentur. et Pro- | |
| culus et Atilicinus existimant, sicut ipsi uicarii sunt in peculio, ita etiam peculia eorum: | |
| et id quidem, quod mihi dominus eorum, id est ordinarius seruus debet, etiam ex peculio | 5 |
| eorum detrahetur: id uero quod ipsi uicarii debent, dumtaxat ex ipsorum peculio: sed et | |
| si quid non mihi, sed ordinario seruo debent, deducetur de peculio eorum quasi conseruo | |
| debitum: id uero, quod ipsis debet ordinarius seruus, non deducetur de peculio ordinarii | |
| serui, quia peculium eorum in peculio ipsius est (et ita Seruius respondit), sed peculium | |
| eorum augebitur, ut opinor, quemadmodum si dominus seruo suo debeat. | 10 |
| Paulus libro quarto quaestionum. Cui consequens est, ut, si Sticho peculium | 18.pr.1 |
| suum legatum sit isque ex testamento agit, non aliter cogetur id, quod uicarius eius | |
| testatori debet, relinquere, nisi is, id est uicarius peculium habeat. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Hinc quaeritur, si ordinarii serui | 19.pr.1 |
| nomine actum sit de peculio, an agi possit et uicariorum: et puto non posse. sed si actum | |
| sit de peculio uicarii, agi poterit et de peculio ordinarii. Potest esse apud me duplicis | 1.1 |
| iuris peculium: ut puta seruus est dotalis, potest habere peculium, quod ad me respiciat, | |
| potest et quod ad mulierem. nam quod ex re mariti quaesiit uel ex operis suis, id ad | |
| maritum pertinet: et ideo, si respectu mariti heres sit institutus uel ei legatum datum, id | |
| eum non debere restituere Pomponius scribit. si igitur mecum agatur ex eo contractu qui | 5 |
| ad me respicit, utrum omne deducam quodquod debetur mihi, siue ex mea causa siue ex | |
| ea quae ad uxorem respicit? an uero separamus causas quasi in duobus peculiis, ut et | |
| causa debiti quod petitur spectetur? ut, si quidem ex eo peculio agatur, quod ad mulierem | |
| spectat, id deducam, quod ex eo contractu debeatur, si ex eo contractu, qui ad me respicit, | |
| meum deducam? quae quaestio dilucidius est in fructuario tractata, utrum ex eo demum | 10 |
| contractu potest de peculio conueniri, quod ad se pertinet, an ex omni. et | |
| Marcellus etiam fructuarium teneri scribit et ex omni contractu: eum enim qui contrahit | |
| totum serui peculium uelut patrimonium intuitum. certe illud admittendum omnimodo | |
| dicit, ut priore conuento, ad quem res respicit, in superfluum is, cui quaesitum non est, | |
| conueniatur: quae sententia probabilior est et a Papiniano probatur. quod et in duobus | 15 |
| bonae fidei emptoribus erit dicendum. sed in marito melius est dicere simpliciter eum de | |
| peculio teneri. sin autem maritus huiusmodi serui nomine aliquid praestiterit, an aduersus | |
| mulierem agentem dotis nomine deducere id possit? et ait, si id quod creditori praestitum | |
| est ad utriusque generis peculium pertinebit, pro rata utrique peculio decedere debere. ex | |
| quo intellegi potest, si ad alterum peculium contractus pertinebit, modo soli uxori detrahi, | 20 |
| modo non detrahi, si ad id peculium pertinuit contractus, quod apud maritum resedit. In- | 2.1 |
| terdum et ipsi fructuario aduersus dominum datur actio de peculio, ut puta si apud eum | |
| habeat peculium, apud ipsum uero aut nihil aut minus, quam fructuario debetur. idem | |
| etiam contra eueniet, quamuis in duobus dominis sufficiat pro socio uel communi diui- | |
| dundo actio: | 5 |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. nam inter se agere socii de peculio | 20.pr.1 |
| non possunt. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Summa cum ratione etiam hoc | 21.pr.1 |
| peculio praetor imputauit, quod dolo malo domini factum est, quo minus in peculio esset. | |
| sed dolum malum accipere debemus, si ei ademit peculium: sed et si eum intricare pecu- | |
| lium in necem creditorum passus est, Mela scribit dolo malo eius factum. sed et si quis, | |
| cum sus<pica>retur alium secum acturum, alio peculium auertat, dolo non caret. sed si alii | 5 |
| soluit, non dubito de hoc, quin non teneatur, quoniam creditori soluitur et licet creditori | |
| uigilare ad suum consequendum. Si dolo tutoris uel curatoris furiosi uel procuratoris factum | 1.1 |
| sit, an pupillus uel furiosus uel dominus de peculio conueniatur, uidendum. et puto, si | |
| soluendo tutor sit, praestare pupillum ex dolo eius, maxime si quid ad eum peruenit, et | |
| ita Pomponius libro octauo epistularum scribit. idem et in curatore et procuratore erit | |
| dicendum. Emptor autem ex dolo uenditoris non tenebitur nec heres uel | 2.1 |
| alius successor, nisi in id quod ad se peruenit. Siue autem post iudicium acceptum siue ante | |
| dolo factum sit, continetur officio iudicis. Si dominus uel pater recuset de peculio actionem, | 3.1 |
| non est audiendus, sed cogendus est quasi aliam quamuis personalem actionem suscipere. | |
| Pomponius libro septimo ad Sabinum. Si damni infecti aedium peculia- | 22.pr.1 |
| rium nomine promiserit dominus, ratio eius haberi debet et ideo ab eo qui de peculio agit | |
| domino cauendum est. | |
| Idem libro nono ad Sabinum. Aedium autem peculiarium nomine in so- | 23.pr.1 |
| lidum damni infecti promitti debet, sicut uicarii nomine noxale iudicium in solidum pati, | |
| quia pro pignore ea, si non defendantur, actor abducit uel possidet. | |
| Ulpianus libro uicensimo sexto ad Sabinum. Curator furiosi admini- | 24.pr.1 |
| strationem peculii et dare et denegare potest tam seruo furiosi quam filio. | |
| Pomponius libro uicensimo tertio ad Sabinum. Id uestimentum peculii esse | 25.pr.1 |
| incipit, quod ita dederit dominus, ut eo uestitu seruum perpetuo uti uellet eoque nomine | |
| ei traderet, en quis alius eo uteretur idque ab eo eius usus gratia custodiretur. sed quod | |
| uestimentum seruo dominus ita dedit utendum, ut non semper, sed ad certum usum certis | |
| temporibus eo uteretur, ueluti cum sequeretur eum siue cenanti ministrauit, id uestimentum | 5 |
| non esse peculii. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Si semel ex ea causa, id est quod | 26.pr.1 |
| dolo fecerit, dominus praestiterit de peculio conuentus, ceteris ex eadem causa nihil prae- | |
| stabit. sed et si tantundem seruus ei debeat quantum dolo minuit, non erit condemnandus. | |
| his consequens erit, ut manumisso quoque uel alienato seruo ex causa etiam doli intra | |
| annum teneatur. | 5 |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Et ancillarum nomine et filia- | 27.pr.1 |
| rum familias in peculio actio datur: maxime si qua sarcinatrix aut textrix erit aut aliquod | |
| artificium uulgare exerceat, datur propter eam actio. depositi quoque et commodati actio- | |
| nem dandam earum nomine Iulianus ait: sed et tributoriam actionem, si peculiari merce | |
| sciente patre dominoue negotientur, dandam esse. longe magis non dubitatur, et si in rem | 5 |
| uersum est, quod iussu patris dominiue contractum sit. Constat heredem domini id quo- | 1.1 |
| que deducere debere, quod seruus, cuius nomine cum eo de peculio ageretur, ante aditam | |
| hereditatem ex bonis hereditariis amouisset consumpsisset corrupisset. Si seruus alienatus | 2.1 |
| sit, quamuis in eum, qui alienauerit, intra annum praetor de peculio actionem polliceatur, | |
| tamen nihilo minus et in nouum dominum actio datur, et nihil interest, aliud apud eum | |
| adquisierit peculium an quod pariter cum eo emerit uel ex donatione acceperit eidem con- | |
| cesserit. Illud quoque placuit, quod et Iulianus probat, omnimodo permittendum credito- | 3.1 |
| ribus uel in partes cum singulis agere uel cum uno in solidum. Sed | 4.1 |
| ipsi, qui uendiderit seruum, non putat Iulianus de eo, quod ante uenditionem crediderit, cum | |
| emptore de peculio agere permittendum. Sed et si alieno credidero eumque redemero, | 5.1 |
| deinde alienauero, aeque non putat mihi in emptorem dari debere iudicium. In | 6.1 |
| uenditorem autem dumtaxat intra annum post redemptionem numerandum de eo, quod | |
| adhuc alieno crediderim, dandam esse mihi actionem existimat deducto eo, quod apud me | |
| peculii seruus habebit. Sicut autem de eo, quod ipse crediderim seruo meo, non | 7.1 |
| putat Iulianus in emptorem alienato eo actionem mihi dari debere, ita et de eo, quod | |
| seruus meus seruo meo crediderit, si is, cui creditum fuerit, alienatus sit, negat permitti | |
| mihi debere cum emptore experiri. Si quis cum seruo duorum pluriumue contraxerit, per- | 8.1 |
| mittendum est ei cum quo uelit dominorum in solidum experiri: est enim iniquum in plures | |
| aduersarios d<i>stringi eum, qui cum uno contraxerit: nec huius dumtaxat peculii ratio ha- | |
| beri debet, quod apud eum cum quo agitur is seruus haberet, sed et eius quod <apud> al- | |
| terum. nec tamen res damnosa futura est ei qui condemnatur, cum possit rursus ipse | 5 |
| iudicio societatis uel communi diuidundo quod amplius sua portione sol- | |
| uerit a socio sociisue <suis> consequi. quod Iulianus ita locum habere ait, si apud alterum | |
| quoque fuit peculium, quia eo casu soluendo quisque etiam socium aere alieno liberare | |
| uidetur: at si nullum sit apud alterum peculium, contra esse, quia nec liberare ullo modo | |
| aere alieno eum intellegitur. | 10 |
| Iulianus libro duodecimo digestorum. Quare et si socio neque heres neque | 28.pr.1 |
| bonorum possessor exstitisset, eatenus damnari debet is cum quo actum fuerit, quatenus | |
| peculium apud eum erit et quantum ex bonis consequi potest. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Si quis seruum testamento libe- | 29.pr.1 |
| rum esse iusserit relictis heredibus his, qui cum seruo contraxerunt, possunt inter se co- | |
| heredes uel de peculio agere, quia de eo quisque peculio, quod apud eum esset, quolibet | |
| alio agente teneatur. Etiamsi prohibuerit contrahi cum seruo dominus, erit in eum de pe- | 1.1 |
| culio actio. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Quaesitum est, an teneat actio | 30.pr.1 |
| de peculio, etiamsi nihil sit in peculio cum ageretur, si modo sit rei iudicatae tempore. | |
| Proculus et Pegasus nihilo minus teneri aiunt: intenditur enim recte, etiamsi nihil sit in | |
| peculio. idem et circa ad exhibendum et in rem actionem placuit, quae sententia et a | |
| nobis probanda est. Si cum ex parte herede domini uel patris agatur, dumtaxat de peculio | 1.1 |
| condemnandum, quod apud eum heredem sit qui conuenitur: idem et in rem uerso pro | |
| parte, nisi si quid in ipsius heredis rem uertit: nec quasi unum ex sociis esse hunc here- | |
| dem conueniendum, sed pro parte dumtaxat. Sed si ipse seruus sit heres ex parte insti- | 2.1 |
| tutus, aeque cum eo agendum erit. Sin uero filius sit quamuis ex parte institutus, | 3.1 |
| nihilo minus in solidum actionem patietur. sed si uelit pro parte nomen coheredis redimere, | |
| audiendus est: quid enim si in rem patris uersum sit? cur non consequatur filius a co- | |
| herede, quod in patris re est? Idem et si peculium locuples sit. Is, qui semel | 4.1 |
| de peculio egit, rursus aucto peculio de residuo debiti agere potest. Si annua exceptione | 5.1 |
| sit repulsus a uenditore creditor, subueniri ei aduersus emptorem debet: sed si alia ex- | |
| ceptione, hactenus subueniri, ut deducta ea quantitate, quam a uenditore consequi potuisset, | |
| ab emptore residuum consequatur. In dolo obiciendo temporis ratio habetur: fortassis enim | 6.1 |
| post tempus de dolo actionis non patietur dolum malum obici praetor, quoniam nec de | |
| dolo actio post statutum tempus datur. In heredem autem doli clausula in id quod ad | 7.1 |
| eum peruenit fieri debet, ultra non. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Sed si ipse heres dolo fecit, soli- | 31.pr.1 |
| dum praestat. | |
| Ulpianus libro secundo disputationum. Si ex duobus uel pluribus heredibus | 32.pr.1 |
| eius, qui manumisso seruo uel libero esse iusso uel alienato uel mortuo intra annum con- | |
| ueniri poterat, unus fuerit conuentus, omnes heredes liberabuntur, quamuis non in maiorem | |
| quantitatem eius peculii, quod penes se habet qui conuenitur, condemnetur, idque ita Iu- | |
| lianus scripsit. idemque est et si in alterius rem fuerit uersum. sed et si plures sint fruc- | 5 |
| tuarii uel bonae fidei possessores, unus conuentus ceteros liberat, quamuis non maioris | |
| peculii, quam penes se est, condemnari debeat. sed <licet> hoc iure contingat, tamen aequitas | |
| dictat iudicium in eos dari, qui occasione iuris liberantur, ut magis | |
| eos perceptio quam intentio liberet: nam qui cum seruo contrahit, uniuersum peculium eius | |
| quod ubicumque est ueluti patrimonium intuetur. In hoc autem iu- | 1.1 |
| dicio licet restauretur praecedens, tamen et augmenti et decessionis rationem haberi | |
| oportet, et ideo siue hodie nihil sit in peculio siue accesserit aliquid, praesens status pe- | |
| culii spectandus est. quare circa uenditorem quoque et emptorem hoc nobis uidetur uerius, | |
| quod accessit peculio posse nos ab emptore consequi, nec retrorsus uelut in uno iudicio | 5 |
| ad id tempus conuentionem reducere emptoris, quo uenditor conuentus sit. | |
| Uenditor serui si cum peculio seruum uendidit et tradiderit peculium, ne intra annum quidem | 2.1 |
| de peculio conuenietur: neque enim hoc pretium serui peculium est, ut Neratius scripsit. | |
| Iauolenus libro duodecimo ex Cassio. Sed si | 33.pr.1 |
| quis seruum ita uendidit, ut pretium pro peculio acciperet, penes eum uidetur esse pecu- | |
| lium, ad quem pretium peculii peruenit, | |
| Pomponius libro duodecimo ex uariis lectionibus. non penes quem | 34.pr.1 |
| res peculiaris sit. | |
| Iauolenus libro duodecimo ex Cassio. At cum heres iussus est peculium | 35.pr.1 |
| dare accepta certa summa, non uidetur penes heredem esse peculium. | |
| Ulpianus libro secundo disputationum. In bonae fidei contractibus quae- | 36.pr.1 |
| stionis est, an de peculio an in solidum pater uel dominus tenerentur: ut est in actione | |
| de dote agitatum, si filio dos data sit, an pater dumtaxat de peculio conueniretur. ego | |
| autem arbitror non solum de peculio, sed et si quid praeterea dolo malo patris capta frau- | |
| dataque est mulier, competere actionem: nam si habeat res nec restituere sit paratus, | 5 |
| aequum est eum quanti ea res est condemnari. nam quod in seruo, cui res pignori data | |
| est, expressum est, hoc et in ceteris bonae fidei iudiciis accipiendum esse Pomponius scripsit. | |
| namque si seruo res pignori data sit, non solum de peculio et in rem uerso competit actio, | |
| ue<r>um hanc quoque habet adiectionem 'et si quid dolo malo domini captus fraudatusque | |
| actor est.' uidetur autem dolo facere dominus, qui, cum haberet restituendi facultatem, | 10 |
| non uult restituere. | |
| Iulianus libro duodecimo digestorum. Si creditor filii tui heredem te | 37.pr.1 |
| instituerit et tu hereditatem eius uendideris, illa parte stipulationis 'quanta pecunia ex | |
| hereditate ad te peruenerit' teneberis de peculio. Si seruo tuo permiseris uicarium emere | 1.1 |
| aureis octo, ille decem emerit et tibi scripserit se octo emisse tuque ei permiseris eos octo | |
| ex tua pecunia soluere et is decem soluerit, hoc nomine duos aureos tantum uindicabis, | |
| sed hi uenditori praestabuntur dumtaxat de peculio serui. Seruum communem, quem cum | 2.1 |
| Titio <habebam, uendidi> Sempronio: quaesitum est, si de peculio cum Titio aut cum Sem- | |
| pronio <a>geretur, an eius peculii, quod apud me esset, ratio haberi deberet. dixi, si cum | |
| Sempronio ageretur, numquam rationem eius peculii, quod apud me esset, haberi debere, | |
| quia is nullam aduersus me actionem haberet, per quam id quod praestitisset consequi | 5 |
| posset. sed et si cum Titio post annum quam uendidissem ageretur, similiter non esse | |
| computandum peculium quod apud me est, quia iam mecum agi de peculio non posset. | |
| sin autem intra annum ageretur, tunc quoque habendam huius peculii rationem, postquam | |
| placuit alienato homine permittendum creditori et cum uenditore et cum emptore agere. | |
| Si actum sit de peculio cum eo qui usum fructum in seruo habet et minus consecutus | 3.1 |
| sit creditor, non est iniquum, ut ex uniuerso eius peculio, siue apud fructuarium siue apud | |
| proprietarium erit, rem consequatur. nihil interest, operas suas conduxerit seruus a | |
| fructuario an pecuniam mutuam ab eo acceperit. dari itaque debebit actio ei aduersus | |
| dominum proprietatis deducto eo, quod seruus peculii nomine apud fructuarium habet. | 5 |
| Africanus libro octauo quaestionum. Deposui apud filium familias decem | 38.pr.1 |
| et ago depositi de peculio. quamuis nihil patri filius debeat et haec decem teneat, nihilo | |
| magis tamen patrem damnandum existimauit, si nullum praeterea peculium sit: hanc enim | |
| pecuniam, cum mea maneat, non esse peculii. denique quolibet alio agente de peculio | |
| minime dubitandum ait computari non oportere. itaque ad exhibendum agere me et ex- | 5 |
| hibitam uindicare debere. Si nuptura filio familias dotis nomine certam pecuniam promi- | 1.1 |
| serit et diuortio facto agat de dote cum patre, utrumne tota promissione an deducto eo, | |
| quod patri filius debeat, liberari eam oporteret? respondit tota promissione eam liberandam | |
| esse, cum certe et si ex promissione cum ea ageretur, exceptione doli mali tueri se posset. | |
| Stichus habet in peculio Pamphilum qui est decem, idem Pamphilus debet domino quinque. | 2.1 |
| si agatur de peculio Stichi nomine, placebat aestimari debere pretium Pamphili et quidem | |
| totum non deducto eo, quod domino Pamphilus debet: neminem enim posse intellegi ipsum | |
| in suo peculio esse: hoc ergo casu damnum dominum passurum, ut pateretur, si cuilibet | |
| alii seruorum suorum peculium non habenti credidisset. idque ita se habere euidentius | 5 |
| appariturum ait, si Sticho peculium legatum esse proponatur: qui certe si ex testamento | |
| agat, cogendus non est eius, quod uicarius suus debet, aliter quam ex peculio ipsius de- | |
| ductionem pati: alioquin futurum, ut, si tantundem uicarius domino debeat, ipse nihil in | |
| peculio habere intellegatur, quod certe est absurdum. Seruo quem tibi uendideram pecu- | 3.1 |
| niam credidi: quaesitum est, an ita mihi in te actio de peculio dari debeat, ut deducatur | |
| id, quod apud me ex eo remanserit. quod quidem minime uerum est, nec interit, | |
| intra | |
| annum quam uendiderim an postea experiar: nam nec ceteris quidem, qui tunc cum eo | 5 |
| contraxerint, in me actio datur. in contrarium quoque agentibus mecum his, qui antea | |
| cum eo seruo contraxissent, non deducam id, quod postea mihi debere coeperit. ex quo | |
| apparet onus eius peculii, quod apud me remanserit, ad posterioris temporis contractus | |
| pertinere non debere. | |
| Florentinus libro undecimo institutionum. Peculium et ex eo consistit, | 39.pr.1 |
| quod parsimonia sua quis parauit uel officio meruerit a quolibet sibi donari idque uelut | |
| proprium patrimonium seruum suum habere quis uoluerit. | |
| Marcianus libro quinto regularum. Peculium nascitur crescit decrescit mo- | 40.pr.1 |
| ritur, et ideo eleganter Papirius Fronto dicebat peculium simile esse homini. Quomodo | 1.1 |
| autem peculium nascitur, quaesitum est. et ita ueteres distingu<u>nt, si id adquisiit seruus | |
| quod dominus necesse non habet praestare, id esse peculium, si uero tunicas aut aliquid | |
| simile quod ei dominus necesse habet praestare, non esse peculium. ita igitur nascitur | |
| peculium: crescit, cum auctum fuerit: decrescit, cum serui uicarii moriuntur, res interci- | 5 |
| dunt: moritur, cum ademptum sit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Nec seruus quicquam | 41.pr.1 |
| debere potest nec seruo potest deberi, sed cum eo uerbo abutimur, factum magis demon- | |
| stramus quam ad ius ciuile referimus obligationem. itaque quod seruo debetur, ab ex- | |
| traneis dominus recte petet, quod seruus ipse debet, eo nomine in peculium et si quid | |
| inde in rem domini uersum est in dominum actio datur. | 5 |
| Idem libro duodecimo ad edictum. In adrogatorem de peculio actionem | 42.pr.1 |
| dandam quidam recte putant, quamuis Sabinus et Cassius ex ante gesto de peculio actio- | |
| nem non esse dandam existimant. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Si posteaquam tecum de peculio egi, | 43.pr.1 |
| ante rem iudicatam seruum uendideris, Labeo ait etiam eius peculii nomine, quod apud | |
| emptorem quaesierit, damnari te debere nec succurrendum tibi: culpa enim tua id acci- | |
| disse, qui seruum uendidisses. | |
| Ulpianus libro sexagensimo tertio ad edictum. Si quis cum filio familias | 44.pr.1 |
| contraxerit, duos habet debitores, filium in solidum et patrem dumtaxat de peculio. | |
| Paulus libro sexagensimo primo ad edictum. Ideoque si pater filio pecu- | 45.pr.1 |
| lium ademisset, nihilo minus creditores cum filio agere possunt. | |
| Idem libro sexagensimo ad edictum. Qui peculii administrationem concedit, | 46.pr.1 |
| uidetur permittere generaliter, quod et specialiter permissurus est. | |
| Idem libro quarto ad Plautium. Quotiens in taberna ita scriptum fuisset | 47.pr.1 |
| 'cum Ianuario seruo meo geri negotium ueto', hoc solum consecutum esse dominum con- | |
| stat, ne institoria teneatur, non etiam de peculio. Sabinus respondit non alias | 1.1 |
| dandam de peculio actionem in dominum, cum seruus fideiussisset, nisi in rem domini aut | |
| ob rem peculiarem fideiussisset. Si semel actum sit de peculio, quamuis minus inueniatur | 2.1 |
| rei iudicandae tempore in peculio quam debet, tamen cautionibus locum esse non placuit | |
| de futuro incremento peculii: hoc enim in pro socio actione locum habet, quia socius | |
| uniuersum debet. Si creditor serui ab emptore esset partem consecutus, competere in | 3.1 |
| reliquum in uenditorem utile iudicium Proculus ait, sed re integra non esse permittendum | |
| actori diuidere actionem, ut simul cum emptore et cum uenditore experiatur: satis enim | |
| esse hoc solum ei tribu<i>, ut rescisso superiore iudicio in alterum detur ei actio, cum electo | |
| reo minus esset consecutus: et hoc iure utimur. Non tantum autem quiuis creditor cum | 4.1 |
| uenditore ex ante gesto agere potest, sed et ipse emptor, idque et Iuliano uidetur, quamuis | |
| et deducere ipse potest aduersus alium agentem, dum tamen id, quod apud se habet, com- | |
| putet. Si seruus deducto peculio uenditus sit, procedit, ut uenditor et deductione uti | 5.1 |
| possit, et, si post uenditionem coeperit aliquid uenditori seruus debere, non minuit peculia, | |
| quia non domino debet. Quae diximus in emptore et uenditore, eadem sunt et si alio | 6.1 |
| quouis genere dominium mutatum sit, ut legato, dotis datione, quia quasi patrimonium | |
| liberi hominis peculium serui intellegitur, ubicumque esset. | |
| Idem libro septimo decimo ad Plautium. Libera peculii administratio non | 48.pr.1 |
| permanet neque in fugitiuo neque in subrepto neque in eo, de quo nesciat quis, uiuat an | |
| mortuus sit. Cui peculi administratio data est, delegare debitorem suum potest. | 1.1 |
| Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium. Non solum id pecu- | 49.pr.1 |
| lium est, quod dominus seruo concessit, uerum id quoque, quod ignorante quidem eo | |
| adquisitum sit, tamen, si rescisset, passurus erat esse in peculio. Si ignorante me seruus | 1.1 |
| meus negotia mea administrauerit, tantidem debitor mihi intellegetur, quanti tenebatur, si | |
| liber negotia mea administrasset. Ut debitor uel seruus domino uel dominus seruo intelle- | 2.1 |
| gatur, ex causa ciuili computandum est: ideoque si dominus in rationes suas referat se | |
| debere seruo suo, cum omnino neque mutuum acceperit neque ulla causa praecesserat | |
| debendi, nuda ratio non facit eum debitorem. | |
| Papinianus libro nono quaestionum. Eo tempore, quo | 50.pr.1 |
| in peculio nihil est, pater latitat: in bonorum possessionem eius rei seruandae causa mitti | |
| non possum, qui de peculio cum eo acturus sum, quia non fraudationis causa latitat qui, | |
| si iudicium acciperet, absolui deberet. nec ad rem pertinet, quod fieri potest, ut damnatio | |
| sequatur: nam et si in diem uel sub condicione debeatur, fraudationis causa non uidetur | 5 |
| latitare, tametsi potest iudicis iniuria condemnari. sed fideiussorem datum eo tempore, | |
| quo nihil in peculio est, teneri putat Iulianus, quoniam fideiussor futurae quoque actionis | |
| accipi possit, si tamen sic acceptus est. Si creditor patrem, qui de peculio tenebatur, | 1.1 |
| heredem instituerit, quia mortis tempus in Falcidiae ratione spectatur, illius temporis pe- | |
| culium considerabitur. Etiam postquam dominus de peculio conuentus est, fideiussor pro | 2.1 |
| seruo accipi potest et ideo, qua ratione, si post actionem dictatam seruus pecuniam ex- | |
| soluerit, non magis repetere potest quam si iudicium dictatum non fuisset, eadem ratione | |
| fideiussor quoque utiliter acceptus uidebitur, quia naturalis obligatio, quam etiam seruus | |
| suscipere uidetur, in litem translata non est. Seruus alienus, cum bonae fidei | 3.1 |
| seruiret mihi, nummos a Titio mutuatos mihi dedit, ut eum manumitterem, et manumissi: | |
| creditor quaerebat, quem de peculio conueniret. dixi, quamquam creditor electionem alias | |
| haberet, tamen in proposito dominum esse conueniendum et eum ad exhibendum mecum | |
| acturum pecuniae nomine, quae ipsi esset adquisita nec in eam causam alienata, quae pro | 5 |
| capite serui facta proponeretur: neque enim admittendum esse distinctionem existimantium, | |
| si non manumittam, domini pecuniam esse, manumissione uero secuta uideri pecuniam ex | |
| re mea quaesitam mihi, quoniam magis propter rem meam, quam ex re mea pecunia | |
| mihi daretur. | |
| Scaeuola libro secundo quaestionum. Quod debetur seruo ab extraneis, | 51.pr.1 |
| agenti de peculio non omnimodo dominus ad quantitatem debiti condemnandus est, cum | |
| et sumptus in petendo et euentus exsecutionis possit esse incertus et cogitanda sit mora | |
| temporis quod datur iudicatis, aut uenditionis bonorum, si id magis faciendum erit. ergo | |
| si paratus sit actiones mandare, absoluetur. quod enim dicitur, si cum uno ex sociis | 5 |
| agatur, uniuersum peculium computandum quia sit cum socio actio, in eodem redibit, si | |
| actiones paratus sit praestare: et in omnibus, quos idcirco teneri dicimus quia habent | |
| actionem, delegatio pro iusta praestatione est. | |
| Paulus libro quarto quaestionum. Ex facto quaeritur: qui tutelam quasi | 52.pr.1 |
| liber administrabat, seruus pronuntiatus est. an si conueniatur eius dominus a pupillo, | |
| cuius quidem potiorem causam quam creditorum ceterorum serui habendam rescriptum est, | |
| an uel id deducatur ex peculio, quod domino debetur? et si putaueris posse deduci, an | |
| intersit, utrum, cum adhuc in libertate ageret, domini debitor factus est, an postea? et an | 5 |
| de peculio impuberi competat? respondi nullum priuilegium praeponi patri uel domino | |
| potest, cum ex persona filii uel serui de peculio conueniuntur. plane in ceteris creditoribus | |
| habenda est ratio priuilegiorum: quid enim si filius dotem accepit, tutelam administrauit? | |
| merito igitur et in seruo, qui pro tutore egit, id rescriptum est, et quia occupantis melior | |
| solet esse condicio, quam ceterorum inhibebitur actio. plane si ex re pupilli nomina fecit | 10 |
| uel pecuniam in arca deposuit, datur ei uindicatio nummorum et aduersus debitores utilis | |
| actio, scilicet si nummos consumpserunt: hic enim alienare eos non potuit: quod et in | |
| quouis tutore dicendum est. nec tamen interesse puto, quando domino debere coepit, | |
| utrum cum in libertatis possessione esset an postea: nam et si Titii seruo credidero eiusque | |
| dominus esse coepero, deducam quod prius credidi, si conueniri de peculio coepero. quid | 15 |
| ergo est? quia de peculio actio deficit, utilis actio in dominum quasi tutelae da<nda> erit, | |
| ut quod ille pro patrimonio habuit, peculium esse intellegatur. Si dos filio familias sit | 1.1 |
| data uel tutelam administrauerit, habenda erit ratio priuilegiorum in actione de peculio | |
| dilata interim ceterorum creditorum actione uel interposita cautione, si priores agant, qui | |
| priuilegium non habent, restitu<tum> iri quod acceperunt, si inferatur postea cum patre actio | |
| priuilegii. | 5 |
| Idem libro undecimo quaestionum. Si Sticho peculium cum manumitteretur | 53.pr.1 |
| ademptum non est, uidetur concessum: debitores autem conuenire nisi mandatis sibi actio- | |
| nibus non potest. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Filio familias uni ex here- | 54.pr.1 |
| dibus praedia praelegauit ut instructa erant cum seruis: hi serui domini debitores fuerunt: | |
| quaesitum est, an ceteris heredibus aduersus eum actio de peculio competat. respondit | |
| non competere. | |
| Neratius libro primo responsorum. Is cum quo de peculio agebam a te ui | 55.pr.1 |
| exemptus est: quod tunc cum ui eximeres in peculio fuerit, spectari. | |
| Paulus libro secundo ad Neratium. Quod seruus meus pro debitore meo | 56.pr.1 |
| mihi expromisit, ex peculio deduci debet et a debitore nihilo minus debetur. sed uideamus, | |
| ne credendum sit peculiare fieri nomen eius, pro quo expromissum est. Paulus: utique si | |
| de peculio agente aliquo deducere uelit, illud nomen peculiare facit. | |
| Tryphoninus libro octauo disputationum. Si filius uel | 57.pr.1 |
| seruus, cuius nomine dumtaxat de peculio actum est, ante finitum iudicium decesserit, id | |
| peculium respicietur, quod aliquis eorum cum moriebatur habuit. Sed eum, qui ser- | 1.1 |
| uum testamento liberum esse iubet et ei peculium legat, eius temporis peculium legare | |
| intellegi Iulianus scribit, quo libertas competit: ideoque omnia incrementa peculii quoquo | |
| modo ante aditam hereditatem adquisita ad manumissum pertinere. At si quis extraneo | 2.1 |
| peculium serui legauerit, in coniectura uoluntatis testatoris quaestionem esse, et uero- | |
| similius esse id legatum quod mortis tempore in peculio fuerit ita, ut quae ex rebus pe- | |
| culiaribus ante aditam hereditatem accesserint debeantur, ueluti partus ancillarum et fetus | |
| pecudum, quae autem seruo donata fuerint siue quid ex operis suis adquisierit, ad lega- | 5 |
| tarium non pertinere. | |
| Scaeuola libro quinto digestorum. Uni ex heredibus praedia | 58.pr.1 |
| legauit ut instructa erant cum seruis et ceteris rebus et quidquid ibi esset: hi serui do- | |
| mino debitores fuerunt tam ex aliis causis quam ex ratione kalendarii: quaesitum est, an | |
| ceteris heredibus aduersus eum pecuniae ab his debitae actio de peculio competit. respondit | |
| non competere. | 5 |