| QUANDO DE PECULIO ACTIO ANNALIS EST | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Praetor ait: 'Post | 15.2.1.pr.1 |
| mortem eius qui in alterius potestate fuerit. posteaue quam is emancipatus manumissus | |
| alienatusue fuerit, dumtaxat de peculio et si quid dolo malo eius in cuius potestate est | |
| factum erit, quo minus peculii esset, in anno, quo primum de ea re experiundi potestas | |
| erit, iudicium dabo'. Quamdiu seruus uel filius in potestate est, de peculio actio perpetua | 1.1 |
| est: post mortem autem eius uel postquam emancipatus manumissus alienatusue fuerit, | |
| temporaria esse incipit, id est annalis. Annus autem utilis computabitur: et ideo et si | 2.1 |
| condicionalis sit obligatio, Iulianus scripsit ex eo computandum annum, non ex quo eman- | |
| cipatus est, sed ex quo peti potuit condicione exsistente. Merito autem temporariam in | 3.1 |
| hoc casu fecit praetor actionem: nam cum morte uel alienatione extinguitur peculium, | |
| sufficiebat usque ad annum produci obligationem. Alienatio autem et manumissio ad seruos | 4.1 |
| pertinet, non ad filios, mors autem tam ad seruos quam ad filios refertur, emancipatio | |
| uero ad solum filium. sed et si alio modo sine emancipatione desierit esse in potestate, | |
| annalis erit actio. sed et si morte patris uel deportatione sui iuris fuerit effectus filius, de | |
| peculio intra annum heres patris uel fiscus tenebuntur. In alienatione accipitur | 5.1 |
| utique uenditor, qui actione de peculio intra annum tenetur: sed et si donauit seruum | 6.1 |
| uel permutauit uel in dotem dedit, in eadem causa est: item heres eius, qui seruum legauit | 7.1 |
| non cum peculio. nam si cum peculio uel legauit uel liberum esse iussit, quaestionis fuit: | |
| et mihi uerius uidetur non dandam neque in manumissum neque in eum, cui legatum sit | |
| peculium, de peculio actionem. an ergo teneatur heres? et ait Caecilius teneri, quia pe- | |
| culium penes eum sit, qui tradendo id legatario se liberauit. Pegasus autem caueri heredi | 5 |
| debere ait ab eo, cui peculium legatum sit, quia ad eum ueniunt creditores: ergo si tra- | |
| diderit sine cautione, erit conueniendus. Si praecepto seruo et peculio rogatus sit heres | 8.1 |
| restituere hereditatem, si de peculio conueniatur, Trebelliani exceptione non utetur, ut Mar- | |
| cellus tractans admittit: is autem cui restituta est hereditas non tenetur, ut Scaeuola ait, | |
| cum peculium non habeat nec dolo fecerit quo minus haberet. Usu fructu quoque exstincto | 9.1 |
| intra annum actionem dandam in usufructuarium Pomponius libro sexagensimo primo | |
| scripsit. Quaesitum est apud Labeonem, si, cum filius uiueret, tu credens eum mortuum | 10.1 |
| annali actione egeris et, quia annus praeterierat, exceptione sis repulsus, an rursus experiri | |
| tibi comperto errore permittendum est. et ait permitti debere dumtaxat de peculio, non | |
| etiam de in rem uerso: nam priore iudicio de in rem uerso recte actum est, quia annua | |
| exceptio ad peculium, non ad in rem uersum pertinet. | 5 |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Cum post mortem filii fa- | 2.pr.1 |
| milias annua aduersus patrem actio est, quemadmodum aduersus eum esset perpetua uiuo | |
| filio, ideo si ex causa redhibitionis erat de peculio actio, sex mensum erit post mortem | |
| filii: idemque dicendum in omnibus temporalibus actionibus. Si seruus cui cre- | 1.1 |
| ditum est apud hostes sit, de peculio actio in dominum non anno finienda est, quamdiu | |
| postliminio reuerti potest. | |
| Pomponius libro quarto ad Quintum Mucium. Definitione peculii interdum | 3.pr.1 |
| utendum est etiam, si seruus in rerum natura esse desiit et actionem praetor de peculio | |
| intra annum dat: nam et tunc et accessionem et decessionem quasi peculii recipiendam | |
| (quamquam iam desiit morte serui uel manumissione esse peculium), ut possit ei accedere | |
| ut peculio fructibus uel pecorum fetu ancillarumque partubus et decedere, ueluti si mor- | 5 |
| tuum sit animal uel alio quolibet modo perierit. |