| DE IN REM UERSO | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Si hi qui in potestate aliena | 15.3.1.pr.1 |
| sunt nihil in peculio habent, uel habeant, non in solidum tamen, tenentur qui eos habent | |
| in potestate, si in rem eorum quod acceptum est conuersum sit, quasi cum ipsis potius | |
| contractum uideatur. Nec uidetur frustra de in rem uerso actio promissa, quasi sufficeret | 1.1 |
| de peculio: rectissime enim Labeo dicit fieri posse, ut et in rem uersum sit et cesset de | |
| peculio actio. quid enim si dominus peculium ademit sine dolo malo? qui<d> si morte serui | |
| exstinctum est peculium et annus utilis praeteriit? de in rem uerso namque actio perpetua | |
| est et locum habet, siue ademit sine dolo malo siue actio de peculio anno finita est. Item | 2.1 |
| si plures agant de peculio, proficere hoc ei, cuius pecunia in rem uersa est, debet, ut ipse | |
| uberiorem actionem habeat. certe si praeuentum sit ab aliquo et actum de peculio, de | |
| in rem uerso actio an cesset, uidendum. et refert Pomponius Iulianum existimare de pe- | |
| culio actione peremi de in rem uerso actionem (quia in peculium conuersum est quod in | 5 |
| domini rem erat uersum et pro seruo solutum est, quemadmodum si ipsi seruo a domino | |
| fuisset solutum), sed ita demum, si praestiterit ex actione de peculio dominus quod seruus | |
| in rem eius uerterat: ceterum si non praestiterit, manet actio de in rem uerso. | |
| Iauolenus libro duodecimo ex Cassio. Qui nummis acceptis seruum manu- | 2.pr.1 |
| missit, agi cum eo de in rem uerso non potest, quia dando libertatem locupletior ex | |
| nummis non fit. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Quod si seruus domino quanti- | 3.pr.1 |
| tatem dederit, ut manumittatur, quam a me mutuam accepit, in peculium quidem hanc | |
| quantitatem non computari, in rem autem uideri uersum, si quid plus sit in eo quod seruus | |
| dedit quam est in serui pretio. In rem autem uersum uidetur, siue id ipsum quod seruus | 1.1 |
| accepit in rem domini conuertit (ueluti si triticum acceperit et id ipsum in familiam domini | |
| cibariorum nomine consumpserit) aut si pecuniam a creditore acceptam dominico creditori | |
| soluerit (sed et si errauit in soluendo et putauit creditorem eum qui non erat, aeque in | |
| rem uersum esse Pomponius libro sexagensimo primo ait, quatenus indebiti repetitionem | 5 |
| dominus haberet) siue cum seruus domini negotii gerendi administrandiue causa quid gessit | |
| (ueluti si mut<u>atus sit pecuniam, ut frumentum compararet ad familiam alendam uel si | |
| ad uestiendam) siue peculiariter mutuatus postea in rem domini uertit: hoc enim iure uti- | |
| mur, ut, etiamsi prius in peculium uertit pecuniam, mox in rem domini, esse de in rem | |
| uerso actio possit. Et regulariter dicimus totiens de in rem uerso esse actionem, quibus | 2.1 |
| casibus procurator mandati uel qui negotia gessit negotiorum gestorum haberet actionem | |
| quotiensque aliquid consumpsit seruus, ut aut meliorem rem dominus habuerit aut non de- | |
| teriorem. Proinde si seruus sumpsit pecuniam, ut se aleret et uestiret secundum consuetu- | 3.1 |
| dinem domini, id est usque ad eum modum, quem dominus ei praestare consueuerat, in | |
| rem uideri domini uertisse Labeo scribit. ergo idem erit et in filio. Sed si mutua pecunia | 4.1 |
| accepta domum dominicam exornauit tectoriis et quibusdam aliis, quae magis ad uoluptatem | |
| pertinent quam ad utilitatem, non uidetur uersum, quia nec procurator haec imputaret, nisi | |
| forte mandatum domini aut uoluntatem habuit: nec debere ex eo onerari dominum, quod | |
| ipse facturus non esset. quid ergo est? pati debet dominus creditorem haec auferre, sine | 5 |
| domu<s ui>delicet iniuria, ne cogendus sit dominus uendere domum, ut quanti <pretio>sior facta | |
| est, id praestet. Idem Labeo ait, si seruus mutuatus nummos a me alii eos crediderit, de | 5.1 |
| in rem uerso dominum teneri, quod nomen ei adquisitum est: quam sententiam Pomponius | |
| ita probat, si non peculiare nomen fecit, sed quasi dominicae rationis. ex qua causa hac- | |
| tenus erit dominus obligatus, ut, si non putat sibi expedire nomen debitoris habere, cedat | |
| creditori actionibus procuratoremque eum faciat. Nec non illud quoque in rem domini | 6.1 |
| uersum Labeo ait, quod mutuatus seruus domino emit uolenti ad luxuriae materiam, un- | |
| guenta forte, uel si quid ad delicias uel si quid ad turpes sumptus sumministrauit: neque | |
| enim spectamus, an bono domini cesserit quod consumptum est, sed an in negotium do- | |
| mini. Unde recte dicitur et si frumentum comparauit seruus ad alendam domini familiam | 7.1 |
| et in horreo dominico reposuit et hoc periit uel corruptum est uel arsit, uideri uersum. | |
| Sed et si seruum domino necessarium emisset isque decessisset uel insulam fulsisset eaque | 8.1 |
| ruisset, dicerem esse actionem de in rem uerso. Sed si sic accepit quasi in rem domini | 9.1 |
| uerteret nec uertit et decepit creditorem, non uidetur uersum nec tenetur dominus, ne cre- | |
| dulitas creditoris domino obesset uel calliditas serui noceret. quid tamen, si is fuit seruus, | |
| qui solitus erat accipiens uertere? adhuc non puto nocere domino, si alia mente seruus | |
| accepit aut si, cum hac mente accepisset, postea alio uertit: curiosus igitur debet esse cre- | 5 |
| ditor, quo uertatur. Si mutuatus sit pecuniam seruus ad uestem comparandam et nummi | 10.1 |
| perierint, quis de in rem uerso agere possit, utrum creditor an uenditor? puto autem, si | |
| quidem pretium numeratum sit, creditorem de in rem uerso acturum et si uestis perierit: | |
| si autem non fuit pretium solutum, ad hoc tamen data pecunia, ut uestis emeretur et pe- | |
| cunia perierit, uestis tamen familiae diuisa est, utique creditorem de in rem uerso habere | 5 |
| actionem. an et uenditor habeat, quia res eius peruenerunt in rem domini? ratio hoc facit, | |
| ut teneatur: unde incipit dominus teneri ex una causa duobus. proinde et si tam pecunia | |
| quam uestis periit, dicendum erit utrique dominum teneri, quoniam ambo in rem domini | |
| uertere uoluerunt. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Sed dicendum est occupantis me- | 4.pr.1 |
| liorem condicionem esse debere: nam utrisque condemnari dominum de in rem uerso ini- | |
| quum est. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Si res domino non necessarias | 5.pr.1 |
| emerit seruus quasi domino necessaria<s>, ueluti seruos, hactenus uideri in rem eius uersum | |
| Pomponius scribit, quatenus seruorum uerum pretium facit, cum, si necessarias emisset, in | |
| solidum quanto uenissent teneretur. Idem ait, siue ratum habeat serui contractum dominus | 1.1 |
| siue non, de in rem uerso esse actionem. Quod seruus domino emit, si quidem uoluntate | 2.1 |
| eius emit, potest quod iussu agi: sin uero non ex uoluntate, si quidem dominus ratum ha- | |
| buerit uel alioquin rem necessariam uel utilem domino emit, de in rem uerso actio erit: | |
| si uero nihil eorum est, de peculio erit actio. Placet non solum, eam pecuniam in rem | 3.1 |
| uerti, quae statim a creditore ad dominum peruenerit, sed et quae prius fuerit in peculio. | |
| hoc autem totiens uerum est, quotiens seruus rem domini gerens locupletiorem eum facit | |
| nummis peculiaribus. alioquin si seruo peculium dominus adimat uel si uendat eum cum | |
| peculio uel rem eius peculiarem et pretium exigat, non uidetur in rem uersum. | 5 |
| Tryphoninus libro primo disputationum. Nam si hoc uerum esset, etiam | 6.pr.1 |
| antequam uenderet rem peculiarem <de in rem> uerso teneretur, quia hoc ipso, quod seruus | |
| rem in peculio haberet, locupletior fieret, quod aperte falsum est. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Et ideo et si donauerit seruus | 7.pr.1 |
| domino rem peculiarem, actio de in rem uerso cessabit, et sunt ista uera. Plane si mutuum | 1.1 |
| seruus accepit et donandi animo soluit, dum non uult eum debitorem facere peculiarem, | |
| de in rem uerso actio est. Illud uerum non est, quod Mela scribit, si seruo meo argentum | 2.1 |
| dederis, ut pocula tibi faceret ex quolibet argento, mox factis poculis seruus decesserit, | |
| esse tibi aduersus me de in rem uerso actionem, quoniam possum pocula uindicare. Illud | 3.1 |
| plane uerum est, quod Labeo scribit, si odores et unguenta seruus emerit et ad funus | |
| erogauerit quod ad dominum suum pertinebat, uideri in rem domini uersum. Idem ait et | 4.1 |
| si hereditatem a seruo tuo emero quae ad te pertinebat et creditoribus pecuniam soluer<o>, | |
| deinde hanc hereditatem abstuleris mihi, ex empto actione me id ipsum consecuturum: | |
| uideri enim in rem tuam uersum: nam et si hereditatem a seruo emero, ut quod mihi ab | |
| ipso seruo debebatur compensarem, licet nihil solui, tamen consequi me ex empto quod | 5 |
| ad dominum peruenit. ego autem non puto de in rem uerso esse actionem emptori, nisi | |
| hoc animo gesserit seruus, ut in rem domini uerteret. Si filius familias pecuniam mutuatus | 5.1 |
| pro filia sua dotem dederit, in rem uersum patris uidetur, quatenus auus pro nepte daturus | |
| fuit. quae sententia ita demum mihi uera uidetur, si hoc animo dedit ut patris nego- | |
| tium gerens. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Et nihil interesse Pomponius ait, filiae | 8.pr.1 |
| suae nomine an sororis uel neptis ex altero filio natae dederit. idem ergo dicemus et si | |
| seruus mutuatus fuerit et domini sui filiae nomine in dotem dederit. | |
| Iauolenus libro duodecimo ex Cassio. Si uero pater dotem daturus non fuit, | 9.pr.1 |
| in rem patris uersum esse non uidetur. | |
| Ulpianus libro uicesimo nono ad edictum. Si pro patre filius fideiusserit et | 10.pr.1 |
| creditori soluerit, in rem patris uidetur uersum, quia patrem liberauit. Cui simile est, quod | 1.1 |
| Papinianus libro nono quaestionum scribit, si filius quasi defensor patris iudicium susceperit | |
| et sit condemnatus, de in rem uerso teneri patrem: namque filius eum iudicio suscepto | |
| liberauit. Idem tractat Papinianus et si, quod patrem dare oporteret, a filio sim stipulatus | 2.1 |
| et ita conuenerim filium, nam et hic de in rem uerso fore actionem: nisi si donare patri | |
| filius uoluit, dum se obligat. Quare potest dici et si de peculio actionem quasi defensor | 3.1 |
| patris susceperit, teneri patrem de in rem uerso usque ad peculii quantitatem: cuius sen- | |
| tentiae id erit emolumentum, ut, si finita sit actio de peculio, de in rem uerso conueniatur. | |
| ego et ante condemnationem post iudicium patris nomine acceptum de in rem uerso patrem | |
| teneri puto. In rem autem uersum uidetur, prout aliquid uersum est: proinde si pars | 4.1 |
| uersa est, de parte erit actio. Sed utrum in sortem dumtaxat tenebitur dominus an et in | 5.1 |
| usuras? et si quidem promisit usuras, Marcellus libro quinto digestorum scribit dominum | |
| praestaturum: sed si non sint promissae, utique non debebuntur, quia in stipulatum de- | |
| ductae non sunt. plane si contemplatione domini pecuniam ded<i> non gerenti seruo negotia | |
| domini, sed ipse gerens, negotiorum gestorum actione potero etiam de usuris experiri. | 5 |
| Uersum autem sic accipimus, ut duret uersum: et ita demum de in rem uerso competit | 6.1 |
| actio, si non sit a domino seruo solutum uel filio. si tamen in necem creditoris, id est | |
| perdituro seruo uel filio solutum sit, quamuis solutum sit, desinit quidem uersum, aequis- | |
| simum autem est de dolo malo aduersus patrem uel dominum competere actionem: nam | |
| et peculiaris debitor, si fraudulenter seruo soluerit quod ei debebat, non liberatur. Si | 7.1 |
| domini debitor sit seruus et ab alio mutuatus ei soluerit, hactenus non uertit, quatenus | |
| domino debet: quod excedit, uertit. proinde si, cum domino deberet triginta, mutuatus | |
| quadraginta creditori eius soluerit uel familiam exhibuerit, dicendum erit de in rem uerso | |
| in decem competere actionem: aut si tantundem debeat, nihil uidetur uersum. nam, ut | 5 |
| Pomponius scribit, aduersus lucrum domini uidetur subuentum: et ideo, siue debitor fuit | |
| domino, cum in rem uerteret, nihil uideri uersum, siue postea debitor esse domino coeperit, | |
| desinere uersum: idemque et si soluerit ei. plus dicit et si tantundem ei donauit dominus, | |
| quantum creditori soluit pro se, si quidem remunerandi animo, non uideri uersum, si uero | |
| alias donauit, durare uersum. Idem quaerit, si decem in rem domini uertit et postea tan- | 8.1 |
| tandem summam a domino mutuatus sit, habeat praeterea et peculium decem, uidendum | |
| ait, utrum desiit esse uersum? an uero, quoniam est peculium, unde trahatur debitum, | |
| de in rem uerso non tollimus actionem? an potius ex utroque pro rata detrahimus? ego | |
| autem puto sublatam de in rem uerso actionem, cum debitor domini sit constitutus. Idem | 9.1 |
| quaerit, si in rem tuam uerterit et debitor tuus factus sit, mox creditor eiusdem summae | |
| quam tibi debuit, an renascatur de in rem uerso actio an uero ex postfacto non conua- | |
| lescat? quod uerum est. Idem tractat, an ex euentu possit in rem patris filius uertere, | 10.1 |
| ueluti si duo rei pater et filius fuerint et filius mutuatus suo nomine soluat, uel si filio | |
| iussu patris credidisti et filius creditum tibi soluisset. mihi uidetur, si quidem pecunia ad | |
| patrem peruenerat, uideri in rem uersum: quod si non fuit et suum negotium gerens filius | |
| soluit, non esse de in rem uerso actionem. | 5 |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Quod seruus in hoc mutuatus fuerit, | 11.pr.1 |
| ut creditori suo solueret, non erit in rem uersum, quamuis actione de peculio liberatus sit | |
| dominus. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Si fundum patri dominoue emit | 12.pr.1 |
| seruus uel filius familias, uersum quidem esse uidetur, ita tamen, ut, siue minoris sit, quam | |
| est emptus, tantum uideatur in rem uersum quanti dignus sit, siue pluris sit, non plus | |
| uideatur in rem uersum quam emptus est. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Si in re<m> alterius ex dominis | 13.pr.1 |
| uersum sit, utrum is solus in cuius rem uersum est an et socius possit conueniri, quae- | |
| ritur. et Iulianus scribit eum solum conueniri in cuius rem uersum est, sicuti cum solus | |
| iussit: quam sententiam puto ueram. | |
| Iulianus libro undecimo digestorum. Marcellus notat: interdum et propter | 14.pr.1 |
| hoc quod in rem alterius socii uersum est de in rem uerso cum altero agi potest, qui | |
| conuentus a socio petere potest id in quo damnatus fuerit. quid enim dicemus, si pecu- | |
| lium seruo ab altero ademptum fuerit? Paulus: ergo haec quaestio ita procedit, si de | |
| peculio agi non potest. | 5 |
| Ulpianus libro secundo disputationum. Si filius familias constituerit | 15.pr.1 |
| quod pater debuit, uidendum est, an de in rem uerso actio dari debeat. atquin non libe- | |
| rauit patrem: nam qui constituit, se quidem obligat, patrem uero non liberat. plane si | |
| soluat post constitutum, licet pro se uideatur soluisse, hoc est ob id quod constituit, in | |
| rem tamen uertisse patris merito dicetur. | 5 |
| Alfenus libro secundo digestorum. Quidam fundum colendum seruo | 16.pr.1 |
| suo locauit et boues ei dederat: cum hi boues non essent idonei, iusserat eos uenire et | |
| his nummis qui recepti essent alios reparari: seruus boues uendiderat, alios redemerat, | |
| nummos uenditori non soluerat, postea conturbauerat: qui boues uendiderat nummos a | |
| domino petebat actione de peculio aut quod in rem domini uersum esset, cum boues pro | 5 |
| quibus pecunia peteretur penes dominum essent. respondit non uideri peculii quicquam | |
| esse, nisi si quid deducto eo, quod seruus domino debuisset, reliquum fieret: illud sibi ui- | |
| deri boues quidem in rem domini uersos esse, sed pro ea re soluisse tantum, quanti prio- | |
| res boues uenissent: si quo amplioris pecuniae posteriores boues essent, eius oportere do- | |
| minum condemnari. | 10 |
| Africanus libro octauo quaestionum. Seruus in rem domini pecuniam | 17.pr.1 |
| mutuatus sine culpa eam perdidit: nihilo minus posse cum domino de in rem uerso agi | |
| existimauit. nam et si procurator meus in negotia mea impensurus pecuniam mutuatus | |
| sine culpa eam perdiderit, recte eum hoc nomine mandati uel negotiorum gestorum actu- | |
| rum. Cum Sticho uicario serui tui Pamphili contraxi: actio de peculio et in rem uerso | 1.1 |
| ita dari debet, ut, quod uel in tuam ipsius rem uel in peculium Pamphili uersum sit, com- | |
| prehendatur, scilicet etiamsi mortuo uel alienato Sticho agatur. quod si Pamphilo mortuo | |
| agam, magis est, ut, quamuis Stichus uiuat, tamen de eo, quod in peculio Pamphili uersum | |
| est, non nisi intra annum quam is decessit actio dari debeat: etenim quodammodo de | 5 |
| peculio Pamphili tum experiri uidebor, sicuti si, quod iussu eius credidissem, experirer: | |
| nec nos mouere debet, quod Stichus de cuius peculio agitur uiuat, quando non aliter ea | |
| res in peculio eius esse potest, quam si Pamphili peculium maneat. eadem ratio efficiet, | |
| ut id, quod in peculio Pamphili uersum sit, ita praestari debere dicamus, ut prius eius, | |
| quod tibi Pamphilus debuerit, deductio fiat, quod uero in tuam rem uersum fuerit, prae- | 10 |
| stetur etiam non deducto eo quod Pamphilus tibi debet. | |
| Neratius libro septimo membranarum. Quamuis in eam rem pro seruo | 18.pr.1 |
| meo fideiusseris, quae ita contracta est, ut in rem meam uersaretur (ueluti si, cum seruus | |
| frumentum emisset quo familia aleretur, uenditori frumenti fideiusseris), propius est | |
| tamen, ut de peculio eo nomine, non de in rem uerso agere possis, ut unius dumtaxat in | |
| quoquo contractu de in rem uerso sit actio, qui id ipsum credidit quod in rem domini | 5 |
| uersum est. | |
| Paulus libro quarto quaestionum. Filius familias togam emit: mortuo | 19.pr.1 |
| deinde eo pater ignorans et putans suam esse dedicauit eam in funus eius. Neratius | |
| libro responsorum ait in rem patris uersum uideri: in actione autem de peculio quod in | |
| rerum natura non esset uno modo aestimari debere, si dolo malo eius quocum agatur | |
| factum esse<t>. atquin si filio pater togam emere debuit, in rem patris res uersa est non | 5 |
| nunc quo funerabitur, sed quo tempore emit (funus enim filii aes alienum patris est: et | |
| hoc Neratius quoque, qui de in rem uerso patrem teneri putauit, ostendit negotium hoc, | |
| id est sepulturam et funus filii patris esse aes alienum, non filii): factus est ergo debitor | |
| peculii, quamuis res non exstet, ut etiam de peculio possit conueniri, in quam actionem | |
| uenit et quod in rem uersum est: quae tamen adiectio tunc necessaria est, cum annus post | 10 |
| mortem filii excessit. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Pater pro filia dotem pro- | 20.pr.1 |
| misit et conuenit, ut ipse filiam aleret: non praestante patre filia a uiro mutuam pecuniam | |
| accepit et mortua est in matrimonio. respondi, si a<d> ea id quod creditum est erogatum | |
| esset, sine quibus aut se tueri aut seruos paternos exhibere non posset, dandam de in rem | |
| uerso utilem actionem. Seruus absentis rei publicae causa pupilli seruis pecuniam credidit | 1.1 |
| subscribente tutore stipulatione in personam tutoris translata: quaesitum est, an aduersus | |
| pupillum competat actio. respondi, si, cum in rem pupilli daretur, id in rem eius uersum | |
| est et, quo magis actu<s> seruorum confirmaretur, tutor spopondit, posse nihilo minus dici | |
| de in rem uerso cum pupillo actionem fore. | 5 |
| Idem libro quinto digestorum. Filiam familias duxit uxorem | 21.pr.1 |
| patre dotem promittente et conuenit inter omnes personas, uti eam pater aut ipsa se tue- | |
| retur: maritus ei mutuos nummos dedit, cum iuste putaret patrem eius ministraturum tan- | |
| tum salarium, quantum dare filiae suae instituerat: eos nummos illa in usus necessarios | |
| sibi et in seruos quos secum habebat consumpsit, aliquantum et (cum ei res familiares | 5 |
| creditae essent) ex pecunia mariti in easdem causas conuertit: deinde priusquam pater sa- | |
| larium expleret, moritur filia: pater impensam recusat: maritus res mulieris retinet: quaero, | |
| an de in rem uerso aduersus patrem actio competat. respondit, si ad ea id quod creditum | |
| est erogatum esset, sine quibus aut se tueri aut seruos paternos exhibere non posset, | |
| dandam de in rem uerso utilem actionem. | 10 |