| QUOD IUSSU | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Merito ex iussu domini in so- | 15.4.1.pr.1 |
| lidum aduersus eum iudicium datur, nam quodammodo cum eo contrahitur qui iubet. | |
| Iussum autem accipiendum est, siue testato quis siue per epistulam siue uerbis aut per | 1.1 |
| nuntium siue specialiter in uno contractu iusserit siue generaliter: et ideo et si sic con- | |
| testatus sit: 'Quod uoles cum Sticho seruo meo negotium ge<re> periculo meo', uidetur ad | |
| omnia iussisse, nisi certa lex aliquid prohibet. Sed ego quaero, an reuocare hoc iussum | 2.1 |
| antequam credatur possit: et puto posse, quemadmodum si mandasset et postea ante con- | |
| tractum contraria uoluntate mandatum reuocasset et me certiorasset. Sed et si mandauerit | 3.1 |
| pater dominusue, uidetur iussisse. Sed et si serui chirographo subscripserit dominus, te- | 4.1 |
| netur quod iussu. Quid ergo si fideiusserit pro seruo? ait Marcellus non teneri quod | 5.1 |
| iussu: quasi extraneus enim interuenit: neque hoc dicit ideo, quod tenetur ex causa fide- | |
| iussionis, sed quia aliud est iubere, <aliud fideiubere>: denique idem scribit, etsi inutiliter | |
| fideiusserit, tamen eum non obligari quasi iusserit, quae sententia uerior est. Si ratum | 6.1 |
| habuerit quis quod seruus eius gesserit uel filius, quod iussu actio in eos datur. Si pu- | 7.1 |
| pillus dominus iusserit, utique non tenetur, nisi tutore auctore iussit. Si iussu fructuarii | 8.1 |
| erit cum seruo contractum, item eius cui bona fid<e> seruit, Marcellus putat quod iussu dan- | |
| dam in eos actionem: quam sententiam et ego probo. Si curatore adulescentis uel furiosi | 9.1 |
| uel prodigi iubente cum seruo contractum sit, putat Labeo dandam quod iussu actionem | |
| in eos quorum seruus fuerit: idem et in uero procuratore. sed si procurator uerus non | |
| sit, in ipsum potius dandam actionem idem Labeo ait. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Si tutoris iussu seruo pupilli creditum | 2.pr.1 |
| sit, puto, si ex utilitate pupilli fuerit creditum, in pupillum esse dandam actionem 'quod | |
| iussit tutor'. Si iussu domini ancillae uel iussu patris filiae creditum sit, danda est in eos | 1.1 |
| quod iussu actio. Si iussu meo cum alieno seruo contractum fuerit eumque postea rede- | 2.1 |
| mero, quod iussu non tenebor, ne actio, quae ab initio inutilis fuerit, euentu confirmetur. | |
| Ulpianus libro secundo responsorum. Dominum, qui iussit semissibus usuris | 3.pr.1 |
| seruo suo pecuniam mutuam credi, hactenus teneri quatenus iussit: nec pignoris obliga- | |
| tionem locum habere in his praediis, quae seruus non ex uoluntate domini obligauit. | |
| Idem libro decimo ad edictum. Si iussu eius, qui administrationi rerum | 4.pr.1 |
| ciuitatis praepositus est, cum seruo ciuitatis negotium contractum sit, Pomponius scribit | |
| quod iussu cum eo agi posse. | |
| Paulus libro quarto ad Plautium. Si dominus uel pater pecuniam mutuam | 5.pr.1 |
| accepturus iusserit seruo filioue numerari, nulla quaestio est, quin ipsi condici possit: | |
| immo hoc casu de iussu actio non competit. Si unus ex serui dominis iussit contrahi | 1.1 |
| cum eo, is solus tenebitur: sed si duo iusserunt, cum quouis in solidum agi potest, quia | |
| similes sunt duobus mandantibus. |