| LIBER SEXTUS DECIMUS | |
| AD SENATUS CONSULTUM UELLEIANUM | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Uelleiano senatus consulto plenissime | 16.1.1.pr.1 |
| comprehensum est, ne pro ullo feminae intercederent. Nam sicut moribus ciuilia officia | 1.1 |
| adempta sunt feminis et pleraque ipso iure non ualent, ita multo magis adimendum eis | |
| fuit id officium, in quo non sola opera nudumque ministerium earum uersaretur, sed etiam | |
| periculum rei familiaris. Aequum autem uisum est ita mulieri succurri, ut in ueterem | 2.1 |
| debitorem aut in eum, qui pro se constituisset mulierem ream, actio daretur: magis enim | |
| ille quam creditor mulierem decepit. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Et primo quidem temporibus | 2.pr.1 |
| diui Augusti, mox deinde Claudii edictis eorum erat interdictum, ne feminae pro uiris suis | |
| intercederent. Postea factum est senatus consultum, quo plenissime feminis omnibus sub- | 1.1 |
| uentum est. cuius senatus consulti uerba haec sunt: 'Quod Marcus Silanus et Uelleus Tutor | |
| consules uerba fecerunt de obligationibus feminarum, quae pro aliis reae fierent, qui<d> de | |
| ea re fieri oportet, de ea re ita c<e>ns<u>er<e>: quod ad fideiussiones et mutui dationes pro | |
| aliis, quibus intercesserint feminae, pertin<et>, tametsi ante uidetur ita ius dictum esse, ne | 5 |
| eo nomine ab his petitio neue in eas actio detur, cum eas uirilibus officis fungi et eius | |
| generis obligationibus obstringi non sit aequum, arbitrari senatum recte atque ordine | |
| facturos ad quos de ea re in iure aditum erit, si dederint operam, ut in ea re senatus | |
| uoluntas seruetur'. Uerba itaque senatus consulti excutiamus prius prouidentia amplissimi | 2.1 |
| ordinis laudata, quia opem tulit mulieribus propter sexus inbecillitatem multis huiuscemodi | |
| casibus suppositis atque obiectis. Sed ita demum eis subuenit, si non callide sint uersatae: | 3.1 |
| hoc enim diuus Pius et Seuerus rescripserunt. nam deceptis, non decipientibus opitulatur | |
| et est et Graecum Seueri tale rescriptum: ταῖϲ ἀπατώϲαιϲ γυναιξὶν τὸ δόγμα τῆϲ ϲυγκλήτου | |
| βουλῆϲ οὐ βοηθεῖ. infirmitas enim feminarum, non calliditas auxilium demeruit. Omnis | 4.1 |
| omnino obligatio senatus consulto Uelleiano comprehenditur, siue uerbis siue re siue quo- | |
| cumque alio contractu intercesserint. Sed et si mulier defensor alicuius exstiterit, procul | 5.1 |
| dubio intercedit: suscipit enim in se alienam obligationem, quippe cum ex hac re subeat | |
| condemnationem. proinde neque maritum neque filium neque patrem permittitur mulieri | |
| defendere. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Sed si eum defendat, qui damnatus | 3.pr.1 |
| regressum ad eam habeat, ueluti cum uenditorem hereditatis sibi uenditae uel fideiussorem | |
| suum defendat, intercedere non uidetur. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Sed si ego cum muliere ab | 4.pr.1 |
| initio contraxerim, cum ignorarem cui haec factum uellet, non dubito senatus consultum | |
| cessare: et ita diuus Pius et imperator noster rescripserunt. Proinde si, dum uult Titio | 1.1 |
| donatum, accepit a me mutuam pecuniam et eam Titio donauit, cessabit senatus con- | |
| sultum. sed et si tibi donatura creditori tuo nummos numerauerit, non intercedit: senatus | |
| enim obligatae mulieri succurrere uoluit, non donanti: hoc ideo, quia facilius se mulier | |
| obligat quam alicui donat. | 5 |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Nec interest, pecuniam soluendi | 5.pr.1 |
| causa numeret an quamlibet suam rem in solutum det: nam et si uendiderit rem suam, | |
| siue pretium acceptum pro alio soluit siue emptorem delegauit creditori alieno, non puto | |
| senatus consulto locum esse. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Si fideiussores pro defensore | 6.pr.1 |
| absentis filii ex mandato matris eius intercesserint, quaeritur, an etiam his senatus con- | |
| sulto subueniatur. et ait Papinianus libro nono quaestionum exceptione eos usuros: nec | |
| multum facere, quod pro defensore fideiusserunt, cum contemplatione mandati matr<i>s inter- | |
| uenerunt. plane, inquit, si qui accepit eos fideiussores, matrem eis mandasse ignorauit, | 5 |
| exceptionem senatus consulti replicatione doli repellendam. | |
| Papinianus libro nono quaestionum. Quamquam igitur fideiussor doli repli- | 7.pr.1 |
| catione posita defensionem exceptionis amittit, nullam tamen replicationem aduersus mu- | |
| lierem habebit, quia facti non potest ignorationem praetendere. sed non erit iniquum dari | |
| negotiorum gestorum actionem in defensorem, quia mandati causa per senatus consultum | |
| constituitur irrita et pecunia fideiussoris liberatur. | 5 |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Quamuis pignoris datio intercessionem | 8.pr.1 |
| faciat, tamen Iulianus libro duodecimo digestorum scribit redditionem pignoris, si cre- | |
| ditrix mulier rem, quam pignori acceperat, debitori liberauerit, non esse intercessionem. | |
| Si mulier interuenerit apud tutores filii sui, ne hi praedia eius distraherent, et | 1.1 |
| indemnitatem eis repromiserit, Papinianus libro nono quaestionum non putat eam inter- | |
| cessisse: nullam enim obligationem alienam recepisse neque ueterem neque nouam, sed | |
| ipsam fecisse hanc obligationem. Si mulier apud Primum pro Secundo interuenerit, mox | 2.1 |
| pro Primo apud creditorem eius, duas intercessiones factas Iulianus libro duodecimo dige- | |
| storum scribit, unam pro Secundo apud Primum, aliam pro Primo apud creditorem eius, | |
| et ideo et Primo restitui obligationem et aduersus eum. Marcellus autem notat esse ali- | |
| quam differentiam, utrum hoc agatur, ut ab initio mulier in alterius locum subdatur et | 5 |
| onus debitoris, a quo obligationem transferre creditor uoluit, suscipiat, an uero quasi de- | |
| bitrix delegetur, scilicet ut, si quasi debitrix delegata est, una sit intercessio. proinde | |
| secundum hanc suam distinctionem in prima uisione, ubi quasi debitrix delegata est, ex- | |
| ceptionem ei senatus consulti Marcellus non daret: sed condemnata uel ante condemna- | |
| tionem condicere utique ei a quo delegata est poterit uel quod ei abest uel, si nondum | 10 |
| abest, liberationem. Interdum intercedenti mulieri et condictio competit, ut puta si contra | 3.1 |
| senatus consultum obligata debitorem suum delegauerit: nam hic ipsi competit condictio, | |
| quemadmodum, si pecuniam soluisset, condiceret: soluit enim et qui reum delegat. Sed | 4.1 |
| si is, qui a muliere delegatus est, debitor eius non fuit, exceptione senatus consulti poterit | |
| uti, quemadmodum mulieris fideiussor. Plane si mulier intercessura debitorem suum dele- | 5.1 |
| gauerit, senatus consultum cessat, quia et si pecuniam numerasset, cessaret senatus con- | |
| sultum: mulier enim per senatus consultum releuatur, non quae deminuit, restituitur. Sed | 6.1 |
| si eum delegauerit qui debitor eius non fuit, fraus senatus consulto facta uidebitur et | |
| ideo exceptio datur. Quotiens pro debitore intercesserit mulier, datur in eum pristina actio, | 7.1 |
| etsi ille prius acceptilatione liberatus sit quam mulier intercesserit. Si conue- | 8.1 |
| nerit cum debitore, ut expromissorem daret, et acceptum ei latum sit, deinde is dederit | |
| mulierem quae auxilio senatus consulti munita est, potest ei condici, quasi non dedisset: | |
| quid enim interest, non det an talem det? non erit igitur actio utilis necessaria, | |
| cum condictio competat. Marcellus quoque scribit, si mulieri post intercessionem accepto | 9.1 |
| tulerit creditor, nihilo minus restitutoriam actionem ei dari debere: inanem enim obliga- | |
| tionem dimisit. Si mulier post intercessionem sic soluerit, ne repetere possit, iuste prior | 10.1 |
| debitor actionem recusat. sed cum releuatur reus, si mulier sic soluit, ut repetere non | |
| possit, et cum ei mulieri, quae repetere non poterat, si soluisset, accepto tulit creditor, | |
| similiter releuatur reus. Quamquam in omnes qui liberati sunt restituitur actio, non tamen | 11.1 |
| omnibus restituitur. ut puta duo rei stipulandi fuerunt: apud alterum mulier intercessit: | |
| ei soli restituitur obligatio, <apud> quem intercessit. Si mulieri heres extiterit creditor, | 12.1 |
| uidendum, an restitutoria uti non possit. et ait Iulianus libro duodecimo restitutoria eum | |
| nihilo minus usurum, non immerito, cum non obligatae cum effectu successerit: denique | |
| in Falcidia hoc aes alienum non imputabitur. Plane si mihi proponas mulierem ueteri de- | 13.1 |
| bito<ri> successisse, dicendum erit restitutoria eam conueniri posse, sed et directa actione: | |
| nihil enim eius interest, qua actione conueniatur. Si, cum essem tibi contracturus, mulier | 14.1 |
| interuenerit, ut cum ipsa potius contraham, uidetur intercessisse: quo casu datur in te | |
| actio, quae instituit magis quam restituit obligationem, ut perinde obligeris eodem genere | |
| obligationis, quo mulier est obligata: uerbi gratia si per stipulationem mulier, et tu quasi | |
| ex stipulatu conuenieris. Illud uidendum est, si mulier pro eo interuenit, qui, si cum ipso | 15.1 |
| contractum esset, non obligaretur, an hac actione ille debeat teneri? ut puta si pro pupillo | |
| intercessit, qui sine tutoris auctoritate non obligatur. et puto non obligari pupillum, nisi | |
| locupletior factus est ex hoc contractu. item si minor uiginti quinque annis sit, pro quo | |
| mulier intercessit, in integrum restitutionem poterit implorare: uel filius contra senatus | 5 |
| consultum contracturus est. | |
| Paulus libro sexto regularum. Sed si pro alieno seruo intercedat, quem- | 9.pr.1 |
| admodum in patrem familias priorem reum restituitur actio, ita in dominum quoque resti- | |
| tuenda erit. | |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad edictum. Hae actiones, quae in eos pro | 10.pr.1 |
| quibus mulier intercessit dantur, et heredibus et in heredes et perpetuo competunt: | |
| habent enim rei persecutionem: ceteris quoque honorariis successoribus dabuntur et ad- | |
| uersus eos. | |
| Paulus libro trigensimo ad edictum. Si mulier tamquam in usus suos pe- | 11.pr.1 |
| cuniam acceperit alii creditura, non est locus senatus consulto: alioquin nemo cum feminis | |
| contrahet, quia ignorari potest, quid acturae sint. | |
| Idem libro sexto breuium. Immo tunc locus est senatus consulto, cum scit | 12.pr.1 |
| creditor eam intercedere. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Aliquando, licet alienam obliga- | 13.pr.1 |
| tionem suscipiat mulier, non adiuuatur hoc senatus consulto: quod tum accidit, cum prima | |
| facie quidem alienam, re uera autem suam obligationem suscipiat. ut ecce si ancilla ob | |
| pactionem libertatis expromissore dato post manumissionem id ipsum suscipiat quod ex- | |
| promissor debeat, aut si hereditatem emerit et aes alienum hereditarium in se transcribat, | 5 |
| aut si pro fideiussore suo intercedat. De pignoribus prioris debitoris non est creditori | 1.1 |
| noua actione opus, cum quasi Seruiana (quae et hypothecaria uocatur) in his utilis sit: | |
| quia uerum est conuenisse de pignoribus nec solutam esse pecuniam. Si sub condicione uel | 2.1 |
| in diem mulier pro alio intercesserit, etiam pendente condicione uolenti creditori cum priore | |
| <debitore experiri> actio danda est restitutoria: quo enim bonum est exspectare condicionem uel | |
| diem, cum in ea causa sit prior iste debitor, ut omnimodo ipse debeat suscipere actionem? | |
| Iulianus libro duodecimo digestorum. Si mulier contra senatus consultum | 14.pr.1 |
| intercesserit, aequum est non solum in ueterem debitorem, sed et in fideiussores eius | |
| actionem restitui: nam cum mulieris persona subtrahatur creditori propter senatus con- | |
| sultum, integra causa pristina restituenda est. | |
| Idem libro quinquagensimo primo digestorum. Si mulieri soluero id quod | 15.pr.1 |
| tibi debebam et ab ea ratam rem te habiturum stipulatus fuero et forte te ratum non habente | |
| agere ex stipulatu instituero, exceptio senatus consulti, quod de intercessionibus feminarum | |
| factum est, non proderit mulieri: non enim uideri potest alienam obligationem recusare, | |
| cum maneam debito obligatus, et ipsa de lucro agat ac potius reddere cogatur quod non | 5 |
| debitum acceperat, quam pro alio soluere. | |
| Idem libro quarto ad Urseium Ferocem. Si mulier contra senatus consul- | 16.pr.1 |
| tum Uel<leia>num pro me intercessisset Titio egoque mulieri id soluissem et ab ea Titius | |
| eam pecuniam peteret, exceptio huius senatus consulti non est profutura mulieri: neque | |
| enim eam periclitari, ne eam pecuniam perdat, cum iam eam habeat. Si ab ea muliere, | 1.1 |
| quae contra senatus consultum intercessisset, fideiussorem accepissem, Gaius Cassius re- | |
| spondit ita demum fideiussori exceptionem dandam, si a muliere rogatus fuisset. Iulianus | |
| autem recte putat fideiussori exceptionem dandam, etiamsi mandati actionem aduersus mu- | |
| lierem non habet, quia totam obligationem senatus improbat et a praetore restituitur prior | 5 |
| debitor creditori. | |
| Africanus libro quarto quaestionum. Uir uxori donationis causa rem uiliori | 17.pr.1 |
| pretio addixerat et in id pretium creditori suo delegauerat. respondit uenditionem nullius | |
| momenti esse et, si creditor pecuniam a muliere peteret, exceptionem utilem fore, quamuis | |
| creditor existimauerit mulierem debitricem mariti fuisse: nec id contrarium uideri debere | |
| ei, quod placeat, si quando in hoc mulier mutuata est, ut marito crederet, non obstaturam | 5 |
| exceptionem, si creditor ignorauerit in quam causam mulier mutuaretur, quoniam quidem | |
| plurimum intersit, utrum cum muliere quis ab initio contrahat an alienam obligationem in | |
| eam transferat: tunc enim diligentiorem esse debere. Si mulier dixisset sibi rem dotis no- | 1.1 |
| mine obligatam et creditor curasset ei pecuniam dotis solui, qui idem pignus acciperet, | |
| mulieri etiam pecunia credita deberetur: si possessor <c>reditor aduersus eam Seruiana agen- | |
| tem exciperet 'si non uoluntate eius pignus datum esset', replicationem mulieri senatus con- | |
| sulti non profuturam, nisi creditor scisset etiam aliam pecuniam ei deberi. Mulier et Titius, | 2.1 |
| cum in rem communem mutuarentur, eiusdem pecuniae rei facti sunt: non omnimodo mu- | |
| lierem pro parte socii uideri intercessisse dicebat. nam si ob eam causam mutuati fuerint, | |
| ex qua, si creditor pecuniam non dedisset, maius damnum mulier passura fuerat, ueluti | |
| quod communis insula fulta non esset uel quod fundus communis in publicum committe- | 5 |
| retur, potius esse, ut senatus consulto locus non sit. at si in aliquam emptionem mutua | |
| pecunia sit accepta, tunc pro parte intercessionem factam uideri et ideo creditorem partem | |
| dumtaxat pecuniae a muliere petere posse: quod si totum petierit, exceptione pro parte | |
| summouetur. | |
| Paulus libro octauo ad Plautium. Idem et si pro debitore meo Titius et | 18.pr.1 |
| mulier duo rei intercesserint. | |
| Africanus libro quarto quaestionum. Tutor pupilli decesserat herede insti- | 19.pr.1 |
| tuto Titio: cum de adeunda hereditate dubitaret, quoniam male gesta tutela existimaretur, | |
| persuadente matre pupilli, ut suo periculo adiret, adiit stipulatusque de ea est indemnem | |
| se eo nomine praestari. si ex ea causa Titius pupillo aliquid praestitisset isque matrem | |
| conueniret, negauit exce<p>tioni senatus consulti locum esse, quando uix sit, ut aliqua apud | 5 |
| eundem pro eo ipso intercessisse intellegi possit. Nec dissimilem huic propositioni ex facto | 1.1 |
| agitatam. cum quidam uir praetorius decessisset duobus filiis superstitibus, quorum alter | |
| impubes esset et alter legitimus tutor fratri esset et eum paterna hereditate abstinere uellet, | |
| mandatu uxoris defuncti, quae mater pupillo esset, abstento pupillo solum se hereditati | |
| miscuisse: ubi similiter se respondisse Iulianus ait, si ex ea causa agente pupillo damnum | 5 |
| eo nomine passus esset, non impediri eum senatus consulto, quo minus a muliere rem ser- | |
| uaret. In proposita specie et illud tractandum est, an is, qui mandato mulieris adierit, si | 2.1 |
| damnum ob id patiatur, quod debitores hereditarii soluendo non fuerint, senatus consulto | |
| locus sit, quasi quodammodo eorum obligationes mulier susceperit. magis autem est, ut | |
| ne ob hanc quidem causam senatus consultum locum habeat, quando non ea mente fuerit, | |
| ut pro his intercederet, sed tutoris aduersus pupillum et ceteros forte creditores indem- | 5 |
| nem heredem praestaret. Denique si ponamus mulierem in emptionem hereditatis eo nomine | 3.1 |
| damnum pati, quod debitores hereditarii soluendo non sint, nulla puto dubitatio erit, quin | |
| senatus consulto locus non sit, etiamsi maxime creditoribus aliquantum praestiterit. Quid | 4.1 |
| ergo si, cum propterea de adeunda hereditate dubitaret Titius, quod parum idonea nomina | |
| debitorum uiderentur, mulier hoc ipsum repromisit, ut, quanto minus a quoquo eorum ser- | |
| uari posset, ipsa praestaret? prope est, ut sit intercessio. Cum haberes Titium debitorem | 5.1 |
| et pro eo mulier intercedere uellet nec tu mulieris nomen propter senatus consultum seque- | |
| reris, petit a me mulier mutuam pecuniam solutura tibi et stipulanti mihi promisit ignoranti, | |
| in quam rem mutuaretur atque ita numerare me tibi iussit: deinde ego, quia ad manum | |
| nummos non habebam, stipulanti tibi promisi: quaesitum est, si eam pecuniam a muliere | 5 |
| petam, an exceptio senatus consulti ei prosit. respondit uidendum, ne non sine ratione di- | |
| catur eius loco, qui pro muliere fideiusserit, haberi me debere, ut quemadmodum illi, quam- | |
| uis ignorauerit mulierem intercedere, exceptio aduersus creditorem detur, ne in mulierem | |
| mandati actio competat, ita mihi quoque aduersus te utilis exceptio detur mihique in mu- | |
| lierem actio denegetur, quando haec actio periculo mulieris futura sit. et haec paulo ex- | 10 |
| peditius dicenda, si prius, quam ego tibi pecuniam soluerim, compererim eam intercessisse: | |
| ceterum si ante soluerim, uidendum, utrumne nihilo minus mulieri quidem exceptio ad- | |
| uersus me dari debeat et ego tibi condicere pecuniam possim, an uero perinde habendum | |
| sit, ac si initio ego pecuniam mulieri credidissem ac rursus tu mihi in creditum isses. quod | |
| quidem magis dicendum existimauit, ut sic senatus consulto locus non sit: sicuti et cum | 15 |
| debitorem suum mulier deleget, intercessioni locus non sit. quae postea non recte com- | |
| parari ait, quando delegatione debitoris facta mulier non obligetur, at in proposito alienam | |
| obligationem in se transtulerit, quod certe senatus fieri noluerit. | |
| Idem libro octauo quaestionum. Si pro uno reo intercessit mulier, aduersus | 20.pr.1 |
| utrumque restituitur actio creditori. | |
| Callistratus libro tertio institutionum. Si pro aliquo mulier intercesserit, | 21.pr.1 |
| sed in rem eius quod acceptum est uersaretur, exceptio senatus consulti locum non habet, | |
| quia non fit pauperior. Item si quid liberaliter fecerit, ueluti ne iudicatus pater eius propter | 1.1 |
| solutionem uexetur, non erit tuta senatus consulto: oneribus enim earum senatus succurrit. | |
| Paulus libro sexto regularum. Si mulieri dederim pecuniam, ut eam credi- | 22.pr.1 |
| tori meo soluat uel expromittat, si ea expromiserit, locum non esse senatus consulto Pom- | |
| ponius scribit, quia mandati actione obligata in rem suam uidetur obligari. | |
| Idem libro singulari ad senatus consultum Uelleianum. Si mulier in iure in- | 23.pr.1 |
| terrogata responderit se heredem esse, si sciens se heredem non esse responderit, minime | |
| intercessisse uideri, quia decepit: quod si existimauit se heredem et eo nomine decepta | |
| responderit, in eam actionem quidem dari plerique existimauerunt, sed exceptione senatus | |
| consulti adiuuari. | 5 |
| Idem libro singulari de intercessionibus feminarum. Debitrix mulier a credi- | 24.pr.1 |
| tore delegata pro eo cui delegata est promisit: non utetur exceptione. Sed si pecuniam | 1.1 |
| promisit, ne delegetur, intercessisse uidetur. Si senatus consulti beneficium interuenit, | 2.1 |
| utrum statim cum mulier intercesserit actio in priorem debitorem competit, an si mulier | |
| solutum condicat? puto statim, et non exspectandam solutionem. Si pro eo, qui temporali | 3.1 |
| actione teneretur, mulier intercesserit, temporalis actio restituetur, sic tamen, ut ex prae- | |
| cedenti causa continua tempora numerarentur post restitutionem, quamuis statim atque | |
| intercessit mulier competierat. | |
| Modestinus libro singulari de heurematicis. Si domina seruo suo credi ius- | 25.pr.1 |
| serit, actione honoraria tenebitur. Quod si pro eo fideiusserit, exceptione senatus consulti | 1.1 |
| Uelleiani iudicio conuenta aduersus creditorem tueri se poterit, nisi pro suo negotio hoc | |
| fecerit. | |
| Ulpianus libro trigensimo septimo ad edictum. Si mulier intercedendi animo | 26.pr.1 |
| seruum alienum suum esse responderit, quasi intercesserit auxilio senatus consulti utetur. | |
| plane si pro bona fide seruiente sibi responderit, non uidetur intercessisse. | |
| Papinianus libro tertio responsorum. Bona fide personam mulieris in contra- | 27.pr.1 |
| hendo secutus ob ea, quae inter uirum et uxorem accepta pecunia gesta sunt, exceptione | |
| senatus consulti non summouetur. Cum serui ad negotiationem praepositi cum alio con- | 1.1 |
| trahentes personam mulieris ut idoneae sequuntur, exceptione senatus consulti dominum | |
| summouet: nec uidetur deterior causa domini per seruum fieri, sed nihil esse domino quae- | |
| situm, non magis, quam si litigiosum praedium seruus aut liberum hominem emerit. Uxor | 2.1 |
| debitricem suam uiro delegauit, u<t> uir creditori eius pecuniam solueret: si fidem suam pro | |
| ea quam delegauit apud uirum obligauerit, locum exceptio senatus consulti non habebit, | |
| quia mulier suum negotium gessit. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Seia mancipia emit et mutuam pecu- | 28.pr.1 |
| niam accepit sub fideiussore marito eamque soluit uenditori: postea maritus decedens non | |
| soluendo in fraudem creditoris cauit testamento se eam pecuniam uniuersam debere: quae- | |
| ritur, an intercessisse mulier uideretur. respondi secundum ea quae proponerentur non | |
| intercessisse. Fundum uxoris suae maritus obligauit Sempronio ob conductionem: mox | 1.1 |
| mulier a Numerio sua fide mutuam pecuniam acceptam sub obligatione eiusdem fundi soluit | |
| statim Sempronio pro marito suo: quaesitum est, an aduersus senatus consultum obligata | |
| sit. respondi, si Numerius scisset eam intercedere, fore senatus consulto de quo quaere- | |
| retur locum. | 5 |
| Paulus libro sexto decimo responsorum. Quidam uoluit heredibus Lucii Titii | 29.pr.1 |
| mutuam pecuniam dare et cum eis contrahere: sed quoniam facultates eorum suspectas | |
| habuit, magis uoluit uxori testatoris dare pecuniam et ab ea pignus accipere: mulier ean- | |
| dem pecuniam dedit heredibus et ab his pignus accepit: quaero an intercessisse uideatur | |
| et an pignora, quae ipsa accepit, teneantur creditori. Paulus respondit, si creditor, cum | 5 |
| contrahere uellet cum heredibus Lucii Titii, euitatis his magis mulierem ream elegit, et in | |
| ipsius persona senatus consulto, quod de intercessionibus factum est, locum esse et pignora | |
| ab ea data non teneri. eas autem res, quas mulier ab his, pro quibus intercedebat, pignori | |
| accepit, creditori mulieris obligatas non esse. sed non sine ratione praetorem facturum, si | |
| non tantum in persona subducta muliere in principales debitores dederit actionem, sed | 10 |
| etiam in res, quae mulieri obligatae sunt. Paulus respondit ea, quae in fraudem senatus | 1.1 |
| consulti, quod de intercessione feminarum factum est, excogitata probari possunt, rata ha- | |
| beri non oportere. | |
| Idem libro secundo sententiarum. Si decipiendi animo uel cum sciret se non | 30.pr.1 |
| teneri mulier pro aliquo intercesserit, exceptio ei senatus consulti non datur: actionem | |
| enim, quae in dolum mulieris competit, amplissimus ordo non excludit. Procurator si man- | 1.1 |
| datu mulieris pro alio intercesserit, exceptione senatus consulti Uelleiani adiuuatur, ne | |
| alias actio intercidat. | |
| Idem libro primo ad Neratium. Paulus: si mulier quod ex intercessione soluit | 31.pr.1 |
| nolit repetere, sed mandati agere et cauere uelit de indemnitate reo, audienda est. | |
| Pomponius libro primo senatus consultorum. Si mulier hereditatem alicuius | 32.pr.1 |
| adeat, ut aes alienum eius suscipiat, uix est, ut succurri ei debeat, nisi si fraude credito- | |
| rum i<d> conceptum sit: nec enim loco minoris uiginti quinque annis circumscripti per omnia | |
| habenda est mulier. Si mulier rem a se pignori datam per intercessionem recipere uelit, | 1.1 |
| fructus etiam liberos recipit et, si res deterior facta fuerit, eo nomine magis aestimetur. | |
| sed si creditor, qui pignus per intercessionem acceperit, hoc alii uendidit, uera est eorum | |
| opinio, qui petitionem dandam ei putant et aduersus bonae fidei emptorem, ne melioris | |
| condicionis emptor sit, quam fuerit uenditor. Item si mulier creditori uiri fundum uendidit | 2.1 |
| et tradidit ea condicione, ut emptor acceptam pecuniam uiro referret, et hunc fundum uin- | |
| dicat, exceptio quidem opp<o>nitur ei de re empta et tradita, sed replicabitur a muliere: 'aut | |
| si ea uenditio contra senatus consultum facta sit.' et hoc procedit, siue ipse creditor emerit | |
| siue interposuerit alium, quo mulier ea ratione careat re sua. idem est et si non pro uiro, | 5 |
| sed pro alio debitore rem suam tradidit. Si mulier, ne ipsa intercederet, alii mandaret ut | 3.1 |
| id faceret, an in huius persona locus huic senatus consulto sit, qui rogatu mulieris id fa- | |
| ceret? totus enim sermo senatus consulti ad petitionem non dandam aduersus ipsam mu- | |
| lierem spectat. et puto rem ita esse distinguendam, ut, si quidem creditor, cui me obligaui | |
| mandante muliere, hoc in fraudem senatus consulti egisset, ne ipsa interueniret contra se- | 5 |
| natus consultum, daret autem alium, excludendum eum exceptione fraudis senatus consulti | |
| factae: si uero is ignorasset, ego autem scissem, tunc mandati me agentem cum muliere | |
| excludendum esse, me autem creditori teneri. Si mulier pro eo, pro quo intercesserit, iu- | 4.1 |
| dicium parata sit accipere, ut non in ueterem debitorem actio detur: quoniam senatus con- | |
| sulti exceptionem opponere potest, cauere debebit exceptione se non usuram et sic ad iudicem | |
| ire. Intercedere mulierem intellegendum est etiam pro eo, qui obligari non possit, ueluti si | 5.1 |
| pro seruo alieno intercedit: sed rescissa intercessione in dominum restituenda est actio. |