| DE COMPENSATIONIBUS | |
| Modestinus libro sexto pandectarum. Compensatio est debiti et crediti inter | 16.2.1.pr.1 |
| se contributio. | |
| Iulianus libro nonagensimo digestorum. Unusquisque creditorem suum eun- | 2.pr.1 |
| demque debitorem petentem summouet, si paratus est compensare. | |
| Pomponius libro uicensimo quinto ad Sabinum. Ideo compensatio necessaria | 3.pr.1 |
| est, quia interest nostra potius non soluere quam solutum repetere. | |
| Paulus libro tertio ad Sabinum. Uerum est, quod et Neratio placebat et | 4.pr.1 |
| Pomponius ait, ipso iure eo minus fideiussorem ex omni contractu debere, quod ex com- | |
| pensatione reus retinere potest: sicut enim, cum totum peto a reo, male peto, ita et fide- | |
| iussor non tenetur ipso iure in maiorem quantitatem quam reus condemnari potest. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Si quid a fideiussore petetur, | 5.pr.1 |
| aequissimum est eligere fideiussorem, quod ipsi an quod reo debetur, compensare malit: | |
| sed et si utrumque uelit compensare, audiendus est. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Etiam quod natura debetur, uenit | 6.pr.1 |
| in compensationem. | |
| Idem libro uicensimo octauo ad edictum. Quod in diem debetur, non com- | 7.pr.1 |
| pensabitur, antequam dies uenit, quamquam dari oporteat. Si rationem compensationis | 1.1 |
| iudex non habuerit, salua manet petitio: nec enim rei iudicatae exceptio obici potest. aliud | |
| dicam, si reprobauit pensationem quasi non existente debito: tunc enim rei iudicatae mihi | |
| nocebit exceptio. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. In compensationem etiam id de- | 8.pr.1 |
| ducitur, quo nomine cum actore lis contestata est, ne diligentior quisque deterioris condi- | |
| cionis habeatur, si compensatio ei denegetur. | |
| Paulus libro trigensimo secundo ad edictum. Si cum filio familias aut seruo | 9.pr.1 |
| contracta sit societas et agat dominus uel pater, solidum per compensationem seruamus, | |
| quamuis, si ageremus, dumtaxat de peculio praestaretur. Sed si cum filio familias agatur, | 1.1 |
| an quae patri debeantur filius compensare possit, quaeritur: et magis est admittendum, | |
| quia unus contractus est, sed cum condicione, ut caueat patrem suum ratum habiturum, | |
| id est non exacturum quod is compensauerit. | |
| Ulpianus libro sexagensimo tertio ad edictum. Si ambo socii parem negle- | 10.pr.1 |
| gentiam societati adhibuimus, dicendum est desinere nos inuicem esse obligatos ipso iure | |
| compensatione neglegentiae facta. simili modo probatur, si alter ex re communi aliquid | |
| perceperit, alter tantam neglegentiam exhibuerit, quae eadem quantitate aestimatur, com- | |
| pensationem factam uideri et ipso iure inuicem liberationem. Si quis igitur compensare | 1.1 |
| potens soluerit, condicere poterit quasi indebito soluto. Quotiens ex maleficio oritur actio, | 2.1 |
| ut puta ex causa furtiua ceterorumque maleficiorum, si de ea pecuniarie agitur, compen- | |
| satio locum habet: idem est et si condicatur ex causa furtiua. sed et qui noxali iudicio | |
| conuenitur, compensationem opponere potest. In stipulationibus quoque quae instar actio- | 3.1 |
| num habent, id est praetoriis, compensatio locum habet, et secundum Iulianum tam in | |
| ipsa stipulatione quam in ex stipulatu actione poterit obici compensatio. | |
| Idem libro trigensimo secundo ad edictum. Cum alter alteri pecuniam sine | 11.pr.1 |
| usuris, alter usurariam debet, constitutum est a diuo Seuero concurrentis apud utrumque | |
| quantitatis usuras non esse praestandas. | |
| Idem libro sexagensimo quarto ad edictum. Idem iuris est non solum in | 12.pr.1 |
| priuatis, uerum etiam in causa fisci constitutum. sed et si inuicem sit usuraria pecunia, | |
| diuersae tamen sint usurae, compensatio nihilo minus locum habet eius quod inuicem debetur. | |
| Idem libro sexagensimo sexto ad edictum. Quod Labeo ait, non est sine | 13.pr.1 |
| ratione, ut, si cui petitioni specialiter destinata est compensatio, in ceteris non obiciatur. | |
| Iauolenus libro quinto decimo ex Cassio. Quaecumque per exceptionem | 14.pr.1 |
| peremi possunt, in compensationem non ueniunt. | |
| Idem libro secundo epistularum. Pecuniam certo loco a Titio dari stipu- | 15.pr.1 |
| latus sum: is petit a me quam ei debeo pecuniam: quaero, an hoc quoque pensandum sit, | |
| quanti mea interfuit certo loco dari. respondit: si Titius petit, eam quoque pecuniam, quam | |
| certo loco promisit, in compensationem deduci oportet, sed cum sua causa, id est ut ratio | 1.1 |
| habeatur, quanti Titii interfuerit eo loco quo conuenerit pecuniam dari. | |
| Papinianus libro tertio quaestionum. Cum militi castrensium bonorum alius, | 16.pr.1 |
| ceterorum alius heres exstitit et debitor alteri heredum obligatus uult compensare quod ab | |
| alio debetur, non audietur. Cum intra diem ad iudicati exsecutionem datum iudicatus Titio | 1.1 |
| agit cum eodem Titio, qui et ipse pridem illi iudicatus est, compensatio admittetur: aliud | |
| est enim diem obligationis non uenisse, aliud humanitatis gratia tempus indulgeri solutionis. | |
| Idem libro primo responsorum. Ideo condemnatus, quod artiorem annonam | 17.pr.1 |
| aedilitatis tempore praebuit, frumentariae pecuniae debitor non uidebitur, et ideo compen- | |
| sationem habebit. | |
| Idem libro tertio responsorum. In rem suam procurator datus post litis | 18.pr.1 |
| contestationem, si uice mutua conueniatur, aequitate compensationis utetur. Creditor com- | 1.1 |
| pensare non cogitur quod alii quam debitori suo debet, quamuis creditor eius pro eo, qui | |
| conuenitur ob debitum proprium, uelit compensare. | |
| Idem libro undecimo responsorum. Debitor pecuniam publicam seruo publico | 19.pr.1 |
| citra uoluntatem eorum soluit, quibus debitum recte solui potuit: obligatio pristina ma- | |
| nebit, sed dabitur ei compensatio peculii fini, quod seruus publicus habebit. | |
| Idem libro tertio decimo responsorum. Ob negotium copiarum expeditionis | 20.pr.1 |
| tempore mandatum curatorem condemnatum pecuniam iure compensationis retinere non | |
| placuit, quoniam ea non compensantur. | |
| Paulus libro primo quaestionum. Posteaquam placuit inter omnes id quod | 21.pr.1 |
| inuicem debetur ipso iure compensari, si procurator absentis conueniatur, non debebit de | |
| rato cauere, quia nihil compensat, sed ab initio minus ab eo petitur. | |
| Scaeuola libro secundo quaestionum. Si debeas decem aut hominem, utrum | 22.pr.1 |
| aduersarius uolet, ita compensatio huius debiti admittitur, si aduersarius palam dixisset, | |
| utrum uoluisset. | |
| Paulus libro nono responsorum. Id quod pupillorum nomine debetur si | 23.pr.1 |
| tutor petat, non posse compensationem obici eius pecuniae, quam ipse tutor suo nomine | |
| aduersario de<be>t. | |
| Idem libro tertio decretorum. Iussit imperator audiri adprobantem sibi a | 24.pr.1 |
| fisco deberi, quod ipse conuenitur. |