| DEPOSITI UEL CONTRA | |
| Ulpianus libro trigensimo ad edictum. Depositum est, quod | 16.3.1.pr.1 |
| custodiendum alicui datum est, dictum ex eo quod ponitur: praepositio enim de auget de- | |
| positum, ut ostendat totum fidei eius commissum, quod ad custodiam rei pertinet. Praetor | 1.1 |
| ait: 'Quod neque tumultus neque incendii neque ruinae neque naufragii causa depositum | |
| sit, in simplum, earum autem rerum, quae supra comprehensae sunt, in ipsum in duplum, | |
| in heredem eius, quod dolo malo eius factum esse dicetur qui mortuus sit, in simplum, | |
| quod ipsius, in duplum iudicium dabo.' Merito has causas deponendi separauit prae- | 2.1 |
| tor, quae continent fortuitam causam depositionis ex necessitate descendentem, non ex | |
| uoluntate proficiscentem. Eum tamen deponere tumultus uel incendii uel ceterarum causa- | 3.1 |
| rum gratia intellegendum est, qui nullam aliam causam deponendi habet quam imminens | |
| ex causis supra scriptis periculum. Haec autem separatio causarum iustam rationem habet: | 4.1 |
| quippe cum quis fidem elegit nec depositum redditur, contentus esse debet simplo, cum | |
| uero extante necessitate deponat, crescit perfidiae crimen et publica utilitas coercenda est | |
| uindicandae rei publicae causa: est enim inutile in causis huiusmodi fidem frangere. Quae | 5.1 |
| depositis rebus accedunt, non sunt deposita, ut puta si homo uestitus deponatur, uestis | |
| enim non est deposita: nec si equus cum capistro, nam solus equus depositus est. Si con- | 6.1 |
| uenit, ut in deposito et culpa praestetur, rata est conuentio: contractus enim legem ex | |
| conuentione accipiunt. Illud non probabis, dolum non esse praestandum si conuenerit: nam | 7.1 |
| haec conuentio contra bonam fidem contraque bonos mores est et ideo nec sequenda est. | |
| Si uestimenta seruanda balneatori data perierunt, si quidem nullam mercedem seruandorum | 8.1 |
| uestimentorum accepit, depositi eum teneri et dolum dumtaxat praestare debere puto: quod | |
| si accepit, ex conducto. Si quis seruum custodiendum coniecerit forte in pistrinum, si | 9.1 |
| quidem merces interuenit custodiae, puto esse actionem aduersus pistrinarium ex conducto: | |
| si uero mercedem accipiebam ego pro hoc seruo, quem in pistrinum accipiebat, ex locato | |
| me agere posse: quod si operae eius serui cum custodia pensabantur, quasi genus locati | |
| et conducti interuenit, sed quia pecunia non datur, praescriptis uerbis datur actio: si uero | 5 |
| nihil aliud quam cibaria praestabat nec de operis quicquam conuenit, depositi actio est. | |
| In conducto et locato et in negotio, ex quo diximus praescriptis uerbis dandam actionem, | 10.1 |
| et dolum et culpam praestabunt qui seruum receperunt: at si cibaria tantum, dolum dum- | |
| taxat. sequemur tamen, ut Pomponius ait, et quid habuerunt proscriptum aut quid con- | |
| uenerit, dummodo sciamus et si quid fuit proscriptum, dolum tamen eos praestaturos qui | |
| receperunt, qui solus in depositum uenit. Si te rogauero, ut rem meam perferas ad Ti- | 11.1 |
| tium, ut is eam seruet, qua actione tecum experiri possum, apud Pomponium quaeritur. | |
| et putat tecum mandati, cum eo uero, qui eas res receperit, depositi: si uero tuo nomine | |
| receperit, tu quidem mihi mandati teneris, ille tibi depositi, quam actionem mihi praestabis | |
| mandati iudicio conuentus. Quod si rem tibi dedi, ut, si Titius rem non recepisset, tu | 12.1 |
| custodires, nec eam recepit, uidendum est, utrum depositi tantum an et mandati actio sit. | |
| et Pomponius dubitat: puto tamen mandati esse actionem, quia plenius fuit mandatum ha- | |
| bens et custodiae legem. Idem Pomponius quaerit, si tibi mandauero, ut rem ab aliquo | 13.1 |
| meo nomine receptam custodias, idque feceris, mandati an depositi tenearis. et magis pro- | |
| bat mandati esse actionem, quia hic est primus contractus. Idem Pomponius quaerit, si | 14.1 |
| apud te uolentem me deponere iusseris apud libertum tuum deponere, an possim tecum | |
| depositi experiri. et ait, si tuo nomine, hoc est quasi te custodituro, deposuissem, mihi | |
| tecum depositi esse actionem: si uero suaseris mihi, ut magis apud eum deponam, tecum | |
| nullam esse actionem, cum illo depositi actio est: nec mandati teneris, quia rem meam | 5 |
| gessi. sed si mandasti mihi, ut periculo tuo apud eum deponam, cur non sit mandati actio, | |
| non uideo. plane si fideiussisti pro eo, Labeo omnimodo fideiussorem teneri ait, | |
| non tantum si dolo fecit is qui depositum suscepit, sed et si non fecit, est tamen res apud | |
| eum. quid enim si fureret is, apud quem depositum sit, uel pupillus sit, uel neque | |
| heres neque bonorum possessor neque successor eius exstaret? tenebitur ergo, ut id prae- | 10 |
| stet, quod depositi actione praestari solet. An in pupillum, apud quem sine tutoris aucto- | 15.1 |
| ritate depositum est, depositi actio detur, quaeritur. sed probari oportet, si apud doli mali | |
| iam capacem deposueris, agi posse, si dolum commisit: nam et in quantum locupletior | |
| factus est, datur actio in eum et si dolus non interuenit. Si res deposita deterior reddatur, | 16.1 |
| quasi non reddita agi depositi potest: cum enim deterior redditur, potest dici dolo malo | |
| redditam non esse. | |
| Si seruus meus deposuerit, nihilo minus depositi habebo actionem. | 17.1 |
| Si | 18.1 |
| apud seruum deposuero et cum manumisso agam, Marcellus ait nec tenere actionem, quam- | |
| uis solemus dicere doli etiam in seruitute commissi teneri quem debere, quia et delicta et | |
| noxae caput sequuntur: erit igitur ad alias actiones competentes decurrendum. Haec actio | 19.1 |
| bonorum possessoribus ceterisque successoribus et ei, cui ex Trebelliano senatus consulto | |
| restituta est hereditas, competit. Non tantum praeteritus dolus in depositi actione ueniet, | 20.1 |
| sed etiam futurus, id est post litem contestatam. Inde scribit Neratius, si res deposita sine | 21.1 |
| dolo malo amissa sit et post iudicium acceptum reciperaretur, nihilo minus recte ad resti- | |
| tutionem reum compelli nec debere absolui, nisi restituat. idem Neratius ait, quamuis tunc | |
| tecum depositi actum sit, cum restituendi facultatem non habeas horreis forte clusis, ta- | |
| men si ante condemnationem restituendi facultatem habeas, condemnandum te nisi restituas, | 5 |
| quia res apud te est: tunc enim quaerendum, an dolo malo feceris, cum rem non habes. | |
| Est autem et apud Iulianum libro tertio decimo digestorum scriptum eum qui | 22.1 |
| rem deposuit statim posse depositi actione agere: hoc enim ipso dolo facere eum qui | |
| suscepit, quod reposcenti rem non reddat. Marcellus autem ait non semper uideri posse | |
| dolo facere eum, qui reposcenti non reddat: quid enim si in prouincia res sit uel in hor- | |
| reis, quorum aperiendorum condemnationis tempore non sit facultas? uel condicio deposi- | 5 |
| tionis non exstitit? | |
| Hanc actionem bonae fidei esse dubitari non oportet. | 23.1 |
| Et ideo et | 24.1 |
| fructus in hanc actionem uenire et omnem causam et partum, dicendum est, ne nuda res | |
| ueniat. Si rem depositam uendidisti eamque postea redemisti in causam depositi, etiamsi | 25.1 |
| sine dolo malo postea perierit, teneri te depositi, quia semel dolo fecisti, cum uenderes. | |
| In depositi quoque actione in litem iuratur. | 26.1 |
| Non solum si seruus meus, sed et | 27.1 |
| si is qui bona fide mihi seruiat rem deposuerit, aequissimum erit dari mihi actionem, si | |
| rem ad me pertinentem deposuit. Simili modo et si usum fructum in seruo habeam, | 28.1 |
| si id quod deposuit ex eo peculio fuit quod ad me pertinebat uel res mea fuit, eadem | |
| actione agere potero. Item si seruus hereditarius deposuerit, heredi postea adeunti com- | 29.1 |
| petit actio. Si seruus deposuit, siue uiuat siue decesserit, utiliter dominus hac | 30.1 |
| actione experietur. ipse autem seruus manumissus non poterit agere: sed et si fuerit alie- | |
| natus, adhuc ei competit actio cuius fuit seruus cum deponeret: initium enim contractus | |
| spectandum est. Si duorum seruus sit qui deposuit, unicuique dominorum in partem | 31.1 |
| competit depositi. Si rem a seruo depositam Titio, quem dominum eius putasti cum non | 32.1 |
| esset, restituisses, depositi actione te non teneri Celsus ait, quia nullus dolus intercessit: | |
| cum Titio autem, cui res restituta est, dominus serui aget: sed si exhibuerit, uindicabitur, | |
| si uero, cum sciret esse alienum, consumpserit, condemnabitur, quia dolo fecit quo minus | |
| possideret. Eleganter apud Iulianum quaeritur, si pecuniam seruus apud me de- | 33.1 |
| posuit ita, ut domino pro libertate eius dem, egoque dedero, an tenear depositi. et libro | |
| tertio decimo digestorum scribit, si quidem sic dedero quasi ad hoc penes me depositam | |
| teque certiorauero, non competere tibi depositi actionem, quia sciens recepisti, careo igitur | |
| dolo: si uero quasi meam pro libertate eius numerauero, tenebor. quae sent<ent>ia | 5 |
| uera mihi uidetur: hic enim non tantum sine dolo malo non reddidit, sed nec reddidit: | |
| aliud est enim reddere, aliud quasi de suo dare. Si pecunia apud te ab initio hac lege | 34.1 |
| deposita sit, ut si uoluisses utereris, prius quam utaris depositi teneberis. Saepe euenit, ut | 35.1 |
| res deposita uel nummi periculo sint eius, apud quem deponuntur: ut puta si hoc nomi- | |
| natim conuenit. sed et si se quis deposito obtulit, idem Iulianus scribit periculo se depositi | |
| illigasse, ita tamen, ut non solum dolum, sed etiam culpam et custodiam praestet, non | |
| tamen casus fortuitos. Si pecunia in sacculo signato deposita sit et unus ex heredibus eius | 36.1 |
| qui deposuit ueniat repetens, quemadmodum ei satisfiat, uidendum est. promenda pecunia | |
| est uel coram praetore uel interuenientibus honestis personis et exsoluenda pro parte he- | |
| reditaria: sed et si resignetur, non contra legem depositi fiet, cum uel praetore auctore | |
| uel honestis personis interuenientibus hoc eueniet: residuo uel apud eum remanente, si hoc | 5 |
| uoluerit (sigillis uidelicet prius ei impressis uel a praetore uel ab his, quibus coram signa- | |
| cula remota sunt) uel, si hoc recusauerit, in aede deponendo. sed si res sunt, quae diuidi | |
| non possunt, omnes debebit tradere satisdatione idonea a petitore ei praestanda in hoc, | |
| quod supra eius partem est: satisdatione autem non interueniente rem in aedem deponi et | |
| omni actione depositarium liberari. Apud Iulianum libro tertio decimo digestorum talis | 37.1 |
| species relata est: ait enim, si depositor decesserit et duo existant, qui inter se contendant | |
| unusquisque solum se heredem dicens, si tradendam rem, qui paratus est aduersus alterum | |
| reum defendere, hoc est eum qui depositum suscepit: quod si neuter hoc onus suscipiat, | |
| commodissime dici ait non esse cogendum a praetore iudicium suscipere: oportere igitur | 5 |
| rem deponi in aede aliqua, donec de hereditate iudicetur. Si quis tabulas testamenti apud | 38.1 |
| se depositas pluribus praesentibus legit, ait Labeo depositi actione recte de tabulis agi posse. | |
| ego arbitror et iniuriarum agi posse, si hoc animo recitatum testamentum est quibusdam | |
| praesentibus, ut iudicia secreta eius qui testatus est diuulgarentur. Si praedo uel | 39.1 |
| fur deposuerint, et hos Marcellus libro sexto digestorum putat recte depositi acturos: | |
| nam interest eorum eo, quod teneantur. Si quis argentum uel aurum depositum petat, | 40.1 |
| utrum speciem an et pondus complecti debeat? et magis est, ut utrumque complectatur, | |
| scyphum forte uel lancem uel pateram dicendo et materiam et pondus addendo. sed et si | |
| purpura sit infecta uel lana, pondus similiter adiciendum saluo eo, ut, si de quantitate pon- | |
| deris incertum est, iuranti succurratur. Si cista signata deposita sit, utrum cista tantum | 41.1 |
| petatur an et species comprehendendae sint? et ait Trebatius cistam repetendam, non | |
| singularum rerum depositi agendum: quod et si res ostensae sunt et sic depositae, adi- | |
| ciendae sunt et species uestis. Labeo autem ait eum qui cistam deponit singulas quoque | |
| res uideri deponere: ergo et de rebus agere eum oportet. quid ergo si ignorauerit is, qui | 5 |
| depositum suscipiebat, res ibi esse? non multum facere, cum suscepit depositum. ergo et | |
| rerum depositi agi posse existimo, quamuis signata cista deposita sit. Filium familias te- | 42.1 |
| neri depositi constat, quia et ceteris actionibus tenetur: sed et cum patre eius agi potest | |
| dumtaxat de peculio. idem et in seruo: nam cum domino agetur. plane et Iulianus scripsit | |
| et nobis uidetur, si eorum nomine qui sunt in potestate agatur, ueniat in iudicium et si | |
| quid per eum in cuius iure sunt captus fraudatusue est, ut et dolus eorum ueniat, non | 5 |
| tantum ipsorum cum quibus contractum est. Si apud duos sit deposita res, aduersus unum- | 43.1 |
| quemque eorum agi poterit nec liberabitur alter, si cum altero agatur: non enim electione, | |
| sed solutione liberantur. proinde si ambo dolo fecerunt et alter quod interest praestiterit, | |
| alter non conuenietur exemplo duorum tutorum: quod si alter uel nihil uel minus facere | |
| possit, ad alium peruenietur: idemque et si alter dolo non fecerit et idcirco sit absolutus, | 5 |
| nam ad alium peruenietur. Sed si duo deposuerint et ambo agant, si quidem sic depo- | 44.1 |
| suerunt, ut uel unus tollat totum, poterit in solidum agere: sin uero pro parte, pro qua | |
| eorum interest, tunc dicendum est in partem condemnationem faciendam. Si deposuero | 45.1 |
| apud te, ut post mortem tuam reddas, et tecum et cum herede tuo possum depositi agere: | |
| possum enim mutare uoluntatem et ante mortem tuam depositum repetere. Proinde et si | 46.1 |
| sic deposuero, ut post mortem meam reddatur, potero et ego et heres meus agere depo- | |
| siti, ego mutata uoluntate. Quia autem dolus dumtaxat in hanc actionem uenit, quaesitum | 47.1 |
| est, si heres rem apud testatorem depositam uel commodatam distraxit ignarus depositam | |
| uel commodatam, an teneatur. et quia dolo non fecit, non tenebitur de re: an tamen uel | |
| de pretio teneatur, quod ad eum peruenit? et uerius est teneri eum: hoc enim ipso dolo | |
| facit, quod id quod ad se peruenit non reddit. | 5 |
| Paulus libro trigensimo primo ad edictum. Quid ergo, si pretium nondum | 2.pr.1 |
| exegit aut minoris quam debuit uendidit? actiones suas tantummodo praestabit. | |
| Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum. Plane si possit rem redimere | 3.pr.1 |
| et praestare nec uelit, non caret culpa, quemadmodum si redemptam uel alia ratione suam | |
| factam noluit praestare causatus, quod semel ignarus uendiderit. | |
| Paulus libro quinto ad Plautium. Sed et si non sit heres, sed putauit se he- | 4.pr.1 |
| redem et uendidit, simili modo lucrum ei extorquebitur. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad edictum. Ei, apud quem depositum esse dice- | 5.pr.1 |
| tur, contrarium iudicium depositi datur, in quo iudicio merito in litem non iuratur: non | |
| enim de fide rupta agitur, sed de indemnitate eius qui depositum suscepit. In sequestrem | 1.1 |
| depositi actio competit. si tamen cum sequestre conuenit, ut certo loco rem depositam | |
| exhiberet, nec ibi exhibeat, teneri eum palam est: quod si de pluribus locis conuenit, in | |
| arbitrio eius est, quo loci exhibeat: sed si nihil conuenit, denuntiandum est ei, ut apud | |
| praetorem exhibeat. Si uelit sequester officium deponere, quid ei faciendum sit? et ait | 2.1 |
| Pomponius adire eum praetorem oportere et ex eius auctoritate denuntiatione facta his | |
| qui eum elegerant, ei rem restituendam qui praesens fuerit. sed hoc non semper uerum | |
| puto: nam plerumque non est permittendum officium, quod semel suscepit, contra legem | |
| depositionis deponere, nisi iustissima causa interueniente: et cum permittitur, raro ei res | 5 |
| restituenda est qui uenit, sed oportet eam arbitratu iudicis apud aedem aliquam deponi. | |
| Paulus libro secundo ad edictum. Proprie autem in sequestre est depositum, | 6.pr.1 |
| quod a pluribus in solidum certa condicione custodiendum reddendumque traditur. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad edictum. Si hominem apud <s>e depositum, ut | 7.pr.1 |
| quaestio de eo haberetur, ac propterea uinctum uel ad malam mansionem extensum se- | |
| quester soluerit misericordia ductus, dolo proximum esse quod factum est arbitror, quia | |
| cum sciret, cui rei pararetur, intempestiue misericordiam exercuit, cum posset non susci- | |
| pere talem causam quam decipere. Datur actio depositi in heredem ex dolo defuncti in | 1.1 |
| solidum: quamquam enim alias ex dolo defuncti non solemus teneri nisi pro ea parte quae | |
| ad nos peruenit, tamen hic dolus ex contractu reique persecutione descendit ideoque in | |
| solidum unus heres tenetur, plures uero pro ea parte qua quisque heres est. Quotiens foro | 2.1 |
| cedunt nummularii, solet primo loco ratio haberi depositariorum, hoc est eorum qui de- | |
| positas pecunias habuerunt, non quas faenore apud nummularios uel cum nummulariis uel | |
| per ipsos exercebant. et ante priuilegia igitur, si bona uenierint, depositariorum ratio ha- | |
| betur, dummodo eorum qui uel postea usuras acceperunt ratio non habeatur, quasi re- | 5 |
| nuntiauerint deposito. Item quaeritur, utrum ordo spectetur eorum qui deposuerunt an | 3.1 |
| uero simul omnium depositariorum ratio habeatur. et constat simul admittendos: hoc enim | |
| rescripto principali significatur. | |
| Papinianus libro nono quaestionum. Quod priuilegium exercetur non in ea | 8.pr.1 |
| tantum quantitate, quae in bonis argentarii ex pecunia deposita reperta est, sed in omnibus | |
| fraudatoris facultatibus: idque propter necessarium usum argentariorum ex utilitate publica | |
| receptum est. plane sumptus causa, qui necessarie factus est, semper praecedit: nam de- | |
| ducto eo bonorum calculus subduci solet. | 5 |
| Paulus libro septimo decimo ad edictum. In depositi actione si ex facto de- | 9.pr.1 |
| functi agatur aduersus unum ex pluribus heredibus, pro parte hereditaria agere debeo: si | |
| uero ex suo delicto, pro parte non ago: merito, quia aestimatio refertur ad dolum, quem | |
| in solidum ipse heres admisit. | |
| Iulianus libro secundo ex Minicio. Nec aduersus coheredes eius, qui dolo | 10.pr.1 |
| carent, depositi actio competit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Quod seruus deposuit, is | 11.pr.1 |
| apud quem depositum est seruo rectissime reddet ex bona fide: nec enim conuenit bonae | |
| fidei abnegare id quod quis accepit, sed debebit reddere ei a quo accepit, sic tamen, si | |
| sine dolo omni reddat, hoc est, ut nec culpae quidem suspicio sit. denique Sabinus hoc | |
| explicuit addendo: 'nec ulla causa interuenit, quare putare possit dominum reddi nolle'. hoc | 5 |
| ita est, si potuit suspicari, iusta scilicet ratione motus: ceterum sufficit bonam fidem ad- | |
| esse. sed et si ante eius rei furtum fecerat seruus, si tamen ignorauit is apud quem de- | |
| posuit uel credidit dominum non inuitum fore huius solutionis, liberari potest: bona enim | |
| fides exigitur. non tantum autem si remanenti in seruitute fuerit solutum, sed etiam si | |
| manumisso uel alienato, ex iustis causis liberatio contingit, scilicet si quis ignorans manu- | 10 |
| missum uel alienatum soluit. idemque et in omnibus debitoribus seruandum Pomponius | |
| scribit. | |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. Si in Asia depositum fuerit, | 12.pr.1 |
| ut Romae reddatur, uidetur id actum, ut non inpensa eius id fiat apud quem depositum | |
| sit, sed eius qui deposuit. Depositum eo loco restitui debet, in quo sine dolo malo eius | 1.1 |
| est, apud quem depositum est: ubi uero depositum est, nihil interest. eadem dicenda sunt | |
| communiter et in omnibus bonae fidei iudiciis. sed dicendum est, si uelit actor suis in- | |
| pensis suoque periculo perferri rem Romam, ut audiendus sit, quoniam et in ad exhiben- | |
| dum actione i<d> seruatur. Cum sequestre recte agetur depositi sequestraria actione, quam | 2.1 |
| et in heredem eius reddi oportet. Quemadmodum quod ex stipulatu uel ex testamento dari | 3.1 |
| oporteat, post iudicium acceptum cum detrimento rei periret, sic depositum quoque eo | |
| die, quo depositi actum sit, periculo eius apud quem depositum fuerit est, si iudicii acci- | |
| piendi tempore potuit id reddere reus nec reddidit. | |
| Paulus libro trigensimo primo ad edictum. Si quis infitiatus sit non ad- | 13.pr.1 |
| uersus dominum, sed quod eum qui rem depositam petebat uerum procuratorem non pu- | |
| taret aut eius qui deposuisset heredem, nihil dolo malo fecit: postea autem si cognouerit, | |
| cum eo agi poterit, quoniam nunc incipit dolo malo facere, si reddere eam non uult. | |
| Competit etiam condictio depositae rei nomine, sed non antequam id dolo admissum sit: | 1.1 |
| non enim quemquam hoc ipso, quod depositum accipiat, condictione obligari, uerum quod | |
| dolum malum admiserit. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Si plures heredes exstiterint ei | 14.pr.1 |
| qui deposuerit, dicitur, si maior pars adierit, restituendam rem praesentibus: maiorem | |
| autem partem non ex numero utique personarum, sed ex magnitudine portionum heredita- | |
| riarum intellegendam: cautela idonea reddenda. Siue autem cum ipso apud | 1.1 |
| quem deposita est actum fuerit siue cum herede eius et sua natura res ante rem iudicatam | |
| interciderit, ueluti si homo mortuus fuerit, Sabinus et Cassius absolui debere eum cum quo | |
| actum est dixerunt, quia aequum esset naturalem interitum ad actorem pertinere, utique | |
| cum interitura esset ea res et si restituta esset actori. | 5 |
| Iulianus libro tertio decimo digestorum. Qui rem suam deponi apud se pa- | 15.pr.1 |
| titur uel utendam rogat, nec depositi nec commodati actione tenetur: sicuti qui rem suam | |
| conducit aut precario rogat, nec precario tenetur nec ex locato. | |
| Africanus libro septimo quaestionum. Si is, apud quem rem deposueris, | 16.pr.1 |
| apud alium eam deponat et ille dolo quid admiserit, ob dolum eius, apud quem postea | |
| sit depositum, eatenus eum teneri apud quem tu deposueris, ut actiones suas tibi praestet. | |
| Florentinus libro septimo institutionum. Licet deponere tam plures quam | 17.pr.1 |
| unus possunt, attamen apud sequestrem non nisi plures deponere possunt: nam tum id fit, | |
| cum aliqua res in controuersiam deducitur. itaque hoc casu in solidum unusquisque ui- | |
| detur deposuisse: quod aliter est, cum rem communem plures deponunt. Rei depositae | 1.1 |
| proprietas apud deponentem manet: sed et possessio, nisi apud sequestrem deposita est: | |
| nam tum demum sequester possidet: id enim agitur ea depositione, ut neutrius possessioni | |
| id tempus procedat. | |
| Neratius libro secundo membranarum. De eo, quod tumultus | 18.pr.1 |
| incendii ruinae naufragii causa depositum est, in heredem de dolo mortui actio est pro | |
| hereditaria portione et in simplum et intra annum quoque: in ipsum et in solidum et in | |
| duplum et in perpetuum datur. | |
| Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Iulianus et Marcellus putant | 19.pr.1 |
| filium familias depositi recte agere posse. | |
| Paulus libro octauo decimo ad edictum. Si sine dolo malo rem depositam | 20.pr.1 |
| tibi amiseris, nec depositi teneris nec cauere debes, si deprehenderis eam reddi: si tamen | |
| ad te iterum peruenerit, depositi teneris. | |
| Idem libro sexagensimo ad edictum. Si apud filium familias res deposita | 21.pr.1 |
| sit et emancipatus rem teneat, pater nec intra annum de peculio debet conueniri, sed ipse | |
| filius. Plus Trebatius existimat, etiamsi apud seruum depositum sit et manumissus rem | 1.1 |
| teneat, in ipsum dandam actionem, non in dominum, licet ex ceteris causis in manumissum | |
| actio non datur. | |
| Marcellus libro quinto digestorum. Si duo heredes rem apud defunctum | 22.pr.1 |
| depositam dolo interuerterint, quodam utique casu in partes tenebuntur: nam si diuiserint | |
| decem milia, quae apud defunctum deposita fuerant, et quina milia abstulerint et uterque | |
| soluendo est, in partes obstricti erunt: nec enim amplius actoris interest. quod si lancem | |
| conflauerint aut conflari ab aliquo passi fuerint aliaue quae species dolo eorum interuersa | 5 |
| fuerit, in solidum conueniri poterunt, ac si ipsi seruandam suscepissent: nam certe uerum | |
| est in solidum quemque dolo fecisse et nisi pro solido res non potest restitui. nec tamen | |
| absurde sentiet, qui hoc putauerit plane nisi integrae rei restitutione eum, cum quo actum | |
| fuerit, liberari non posse, condemnandum tamen, si res non restituetur, pro qua parte he- | |
| res exstitit. | 10 |
| Modestinus libro secundo differentiarum. Actione depositi con- | 23.pr.1 |
| uentus seruo constituto cibariorum nomine apud eundem iudicem utiliter experitur. | |
| Papinianus libro nono quaestionum. 'Lucius Titius Sempronio salutem. | 24.pr.1 |
| Centum nummos, quos hac die commendasti mihi adnumerante seruo Sticho actore, | |
| esse apud me ut notum haberes, hac epistula manu mea scripta tibi notum facio: quae | |
| quando uoles et ubi uoles confestim tibi numerabo.' quaeritur propter usurarum incre- | |
| mentum. respondi depositi actionem locum habere: quid est enim aliud commendare quam | 5 |
| deponere? quod ita uerum est, si id actum est, ut corpora nummorum eadem redderentur: | |
| nam si ut tantundem solueretur conuenit, egreditur ea res depositi notissimos terminos. in | |
| qua quaestione si depositi actio non teneat, cum conuenit tantundem, non idem reddi, ra- | |
| tionem usurarum haberi non facile dicendum est. et est quidem constitutum in bonae fidei | |
| iudiciis, quod ad usuras attinet ut tantundem possit officium arbitri quantum stipulatio: | 10 |
| sed contra bonam fidem et depositi naturam est usuras ab eo desiderare tem- | |
| poris ante moram, qui beneficium in suscipienda pecunia dedit. si tamen ab initio de usuris | |
| praestandis conuenit, lex contractus seruabitur. | |
| Idem libro tertio responsorum. Die sponsaliorum aut postea res oblatas puel- | 25.pr.1 |
| lae, quae sui iuris fuit, pater suscepit: heres eius ut exhibeat recte conuenietur etiam | |
| actione depositi. Qui pecuniam apud se non obsignatam, ut tantundem redderet, deposi- | 1.1 |
| tam ad usus proprios conuertit, post moram in usuras quoque iudicio depositi condem- | |
| nandus est. | |
| Paulus libro quarto responsorum. Publia Maeuia cum proficisceretur ad ma- | 26.pr.1 |
| ritum suum, arcam clusam cum ueste et instrumentis commendauit Gaiae Seiae et dixit | |
| ei: 'cum sana saluaue uen<e>ro, restitues mihi: certe, si aliquid mihi humanum contigerit, | |
| filio meo, quem ex alio marito suscepi.' defuncta ea intestata desidero res commendatae | |
| cui restitui debeant, filio an marito. Paulus respondit filio. Lucius Titius ita cauit: 'Ἔλαβον | 1.1 |
| καὶ ἔχω εἰϲ λόγον παρακαταθήκηϲ τὰ προγεγραμμένα τοῦ ἀργυρίου δηνάρια μύρια, καὶ πάντα | |
| ποιήϲω καὶ ϲυμφωνῶ καὶ ὡμολόγηϲα, ὡϲ προγέγραπται· καὶ ϲυνεθέμην χορηγῆϲαί ϲοι τόκον | |
| ἑκάϲτηϲ μνᾶϲ ἑκάϲτου μηνὸϲ ὀβόλουϲ τέϲϲαραϲ μέχρι τῆϲ ἀποδόϲεωϲ παντὸϲ τοῦ ἀργυρίου.' quaero, | |
| an usurae peti possunt. Paulus respondit eum contractum de quo quaeritur depositae pe- | 5 |
| cuniae modum excedere, et ideo secundum conuentionem usurae quoque actione depositi | |
| peti possunt. 'Titius Semproniis salutem. Habere me a uobis auri pondo plus minus decem | 2.1 |
| et discos duos, saccum signatum: ex quibus debetis mihi decem, quos apud Titium depo- | |
| suistis: item quos Trophimati decem: item ex ratione patris uestri decem et quod excurrit.' | |
| quaero, an ex huiusmodi scriptura aliqua obligatio nata sit, scilicet quod ad solam pecuniae | |
| causam attinet. respondit ex epistula, de qua quaeritur, obligationem quidem nullam natam | 5 |
| uideri, sed probationem depositarum rerum impleri posse: an autem is quoque, qui deberi | |
| sibi cauit in eadem epistula decem, probare possit hoc quod scripsit, iudicem aestimaturum. | |
| Idem libro septimo responsorum. Lucius Titius cum haberet filiam in po- | 27.pr.1 |
| testate Seiam, Pamphilo seruo alieno in matrimonium collocauit, cui etiam dotem dedit, | |
| quam sub titulo depositi in cautionem contulit, et postea nulla denuntiatione a domino | |
| facta pater decessit, mox et Pamphilus seruus: quaero, qua actione Seia pecuniam petere | |
| possit, cum ipsa patri heres extiterit. Paulus respondit, quoniam dos constitui non potuit, | 5 |
| ex causa depositi actione de peculio pecuniam repetendam. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Quintus Caecilius Candidus ad Pac- | 28.pr.1 |
| cium Rogatianum epistulam scripsit in uerba infra scripta: 'Caecilius Candidus Paccio Ro- | |
| gatiano suo salutem. Uiginti quinque nummorum quos apud me esse uoluisti, notum tibi | |
| <i>sta hac epistula facio ad ratiunculam meam ea peruenisse: quibus ut primum prospiciam, | |
| ne uacua tibi sint: id est ut usuras eorum accipias, curae habebo'. quaesitum est, an ex | 5 |
| ea epistula etiam usurae peti possint. respondi deberi ex bonae fidei iudicio usuras, siue | |
| percepit siue pecunia in re sua usus est. | |
| Paulus libro secundo sententiarum. Si sacculum uel argentum signatum | 29.pr.1 |
| deposuero et is penes quem depositum fuit me inuito contrectauerit, et depositi et furti | |
| actio mihi in eum competit. Si ex permissu meo deposita pecunia is penes quem deposita | 1.1 |
| est utatur, ut in ceteris bonae fidei iudiciis usuras eius nomine praestare mihi cogitur. | |
| Neratius libro primo responsorum. Si fideiussor pro te apud quem depo- | 30.pr.1 |
| situm est litis aestimatione damnatus sit, rem tuam fieri. | |
| Tryphoninus libro nono disputationum. Bona fides quae in contractibus | 31.pr.1 |
| exigitur aequitatem summam desiderat: sed eam utrum aestimamus ad merum ius gen- | |
| tium an uero cum praeceptis ciuilibus et praetoriis? ueluti reus capitalis iudicii deposuit | |
| apud te centum: is deportatus est, bona eius publicata sunt: utrumne ipsi haec reddenda | |
| an in publicum deferenda sint? si tantum naturale et gentium ius intuemur, ei qui dedit | 5 |
| restituenda sunt: si ciuile ius et legum ordinem, magis in publicum deferenda sunt: nam | |
| male meritus publice, ut exemplo aliis ad deterrenda maleficia sit, etiam egestate laborare | |
| debet. Incurrit hic et alia inspectio. bonam fidem inter eos tantum, quos contractum | 1.1 |
| est, nullo extrinsecus adsumpto aestimare debemus an respectu etiam aliarum personarum, | |
| ad quas id quod geritur pertinet? exempli loco latro spolia quae mihi abstulit posuit apud | |
| Seium inscium de malitia deponentis: utrum latroni an mihi restituere Seius debeat? si | |
| per se dantem accipientemque intuemur, haec est bona fides, ut commissam rem recipiat | 5 |
| is qui dedit: si totius rei aequitatem, quae ex omnibus personis quae negotio isto contin- | |
| guntur impletur, mihi reddenda sunt, quo facto scelestissimo adempta sunt. et probo | |
| hanc esse iustitiam, quae suum cuique ita tribuit, ut non distrahatur ab ullius personae | |
| iustiore repetitione. quod si ego ad petenda ea non ueniam, nihilo minus ei restituenda | |
| sunt qui deposuit, quamuis male quaesita deposuit. quod et Marcellus in praedone et fure | 10 |
| scribit. si tamen ignorans latro cuius filio uel seruo rem abstulisset apud patrem domi- | |
| numue eius deposuit ignorantem, nec ex iure gentium consistet depositum, cuius haec | |
| est potestas, ut alii, non domino sua ipsius res quasi aliena, seruanda detur. et si rem | |
| meam fur, quam me ignorante subripuit, apud me etiamnunc delictum eius ignorantem | |
| deposuerit, recte dicetur non contrahi depositum, quia non est ex fide bona rem suam | 15 |
| dominum praedoni restituere compelli. sed et si etiamnunc ab ignorante domino tradita | |
| sit quasi ex causa depositi, tamen indebiti dati condictio competet. | |
| Celsus libro undecimo digestorum. Quod Nerua diceret latiorem culpam | 32.pr.1 |
| dolum esse, Proculo displicebat, mihi uerissimum uidetur. nam et si quis non ad eum | |
| modum quem hominum natura desiderat diligens est, nisi tamen ad suum modum curam | |
| in deposito praestat, fraude non caret: nec enim salua fide minorem is quam suis rebus | |
| diligentiam praestabit. | 5 |
| Labeo libro sexto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Seruus tuus pe- | 33.pr.1 |
| cuniam cum Attio in sequestre deposuit apud Maeuium ea condicione, ut ea tibi redde | |
| retur, si tuam esse probasses, si minus, ut Attio redderetur. posse dixi cum eo, apud | |
| quem deposita esset, incerti agere, id est ad exhibendum, et exhibitam uindicare, quia | |
| seruus in deponendo tuum ius deterius facere non potuisset. | 5 |
| Idem libro secundo pithanon. Potes agere depositi cum eo, qui tibi non | 34.pr.1 |
| aliter quam nummis a te acceptis depositum reddere uoluerit, quamuis sine mora et in- | |
| corruptum reddiderit. |