| LIBER SEPTIMUS DECIMUS | |
| MANDATI UEL CONTRA | |
| Paulus libro trigensimo secundo ad edictum. Obligatio mandati consensu | 17.1.1.pr.1 |
| contrahentium consistit. Ideo per nuntium quoque uel per epistulam mandatum suscipi | 1.1 |
| potest. Item siue 'rogo' siue 'uolo' siue 'mando' siue alio quocumque uerbo scripserit, | 2.1 |
| mandati actio est. Item mandatum et in diem differri et sub condicione contrahi potest. | 3.1 |
| Mandatum nisi gratuitum nullum est: nam originem ex officio atque amicitia trahit, con- | 4.1 |
| trarium ergo est officio merces: interueniente enim pecunia res ad locationem et con- | |
| ductionem potius respicit. | |
| Gaius libro secundo cottidianarum. Mandatum inter nos con- | 2.pr.1 |
| trahitur, siue mea tantum gratia tibi mandem siue aliena tantum siue mea et aliena siue | |
| mea et tua siue tua et aliena. quod si tua tantum gratia tibi mandem, superuacuum est | |
| mandatum et ob id nulla ex eo obligatio nascitur. Mea tantum gratia interuenit man- | 1.1 |
| datum, ueluti si tibi mandem, ut negotia mea geras uel ut fundum mihi emeres uel ut pro | |
| me fideiubeas. Aliena tantum, ueluti si tibi mandem, ut Titii negotia gereres uel ut fun- | 2.1 |
| dum ei emeres uel ut pro eo fideiubeas. Mea et aliena, ueluti si tibi mandem, ut mea et | 3.1 |
| Titii negotia gereres uel ut mihi et Titio fundum emeres uel ut pro me et Titio fideiubeas. | |
| Tua et mea, ueluti si mandem tibi, ut sub usuris crederes ei, qui in rem meam mutua- | 4.1 |
| retur. Tua et aliena, ueluti si tibi mandem, ut Titio sub usuris crederes: quod si, ut sine | 5.1 |
| usuris crederes, aliena tantum gratia interuenit mandatum. Tua autem gratia interuenit | 6.1 |
| mandatum, ueluti si mandem tibi, ut pecunias tuas potius in emptiones praediorum colloces | |
| quam faeneres, uel ex diuerso ut faeneres potius quam in emptiones praediorum colloces: | |
| cuius generis mandatum magis consilium est quam mandatum et ob id non est obligato- | |
| rium, quia nemo ex consilio obligatur, etiamsi non expediat ei cui dabatur, quia liberum | 5 |
| est cuique apud se explorare, an expediat sibi consilium. | |
| Paulus libro trigensimo secundo ad edictum. Praeterea in causa mandati | 3.pr.1 |
| etiam illud uertitur, ut interim nec melior causa mandantis fieri possit, interdum melior, | |
| deterior uero numquam. Et quidem si mandaui tibi, ut aliquam rem mihi emeres, nec | 1.1 |
| de pretio quicquam statui tuque emisti, utrimque actio nascitur. Quod si pretium statui | 2.1 |
| tuque pluris emisti, quidam negauerunt te mandati habere actionem, etiamsi paratus esses | |
| id quod excedit remittere: namque iniquum est non esse mihi cum illo actionem, si nolit, | |
| illi uero, si uelit, mecum esse. | |
| Gaius libro secundo rerum cottidianarum. Sed Proculus recte eum usque | 4.pr.1 |
| ad pretium statutum acturum existimat, quae sententia sane benignior est. | |
| Paulus libro trigensimo secundo ad edictum. Diligenter igitur fines mandati | 5.pr.1 |
| custodiendi sunt: nam qui excessit, aliud quid facere uidetur et, si susceptum non imple- | 1.1 |
| uerit, tenetur. Itaque si mandauero tibi, ut domum Seianam centum emeres tuque Titia- | 2.1 |
| nam emeris longe maioris pretii, centum tamen aut etiam minoris, non uideris implesse | |
| mandatum. Item si mandauero tibi, ut fundum meum centum uenderes tuque | 3.1 |
| eum nonaginta uendideris et petam fundum, non obstabit mihi exceptio, nisi et reliquum | |
| mihi, quod deest mandatu meo, praestes et indemnem me per omnia conserues. | |
| Seruo quoque dominus si praeceperit certa summa rem uendere, ille minoris uendiderit, | 4.1 |
| similiter uindicare eam dominus potest nec ulla exceptione summoueri, nisi indemnitas | |
| ei praestetur. Melior autem causa mandantis fieri potest, si, cum tibi mandassem, ut | 5.1 |
| Stichum decem emeres, tu eum minoris emeris uel tantidem, ut aliud quicquam seruo ac- | |
| cederet: utroque enim casu aut non ultra pretium aut intra pretium fecisti. | |
| Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum. Si remunerandi gratia honor | 6.pr.1 |
| interuenit, erit mandati actio. Si cui fuerit mandatum, ut negotia administraret, hac | 1.1 |
| actione erit conueniendus nec recte negotiorum gestorum cum eo agetur: nec enim ideo | |
| est obligatus quod negotia gessit, uerum idcirco quod mandatum susceperit: denique tene- | |
| tur et si non gessisset. Si passus sim aliquem pro me fideiubere uel alias interuenire, | 2.1 |
| mandati teneor et, nisi pro inuito quis intercesserit aut donandi animo aut negotium | |
| gerens, erit mandati actio. Rei turpis nullum mandatum est et ideo hac actione non | 3.1 |
| agetur. Si tibi mandauero quod mea non intererat, ueluti ut pro Seio interuenias uel ut | 4.1 |
| Titio credas, erit mihi tecum mandati actio, ut Celsus libro septimo digestorum scribit, | |
| et ego tibi sum obligatus. Plane si tibi mandauero quod tua intererat, nulla erit mandati | 5.1 |
| actio, nisi mea quoque interfuit: aut, si non esses facturus, nisi ego mandassem, etsi mea | |
| non interfuit, tamen erit mandati actio. Apud Iulianum libro tertio decimo digestorum | 6.1 |
| quaeritur: si dominus iusserit procuratorem suum certam pecuniam sumere et faenerare | |
| periculo suo ita, ut certas usuras domino penderet dumtaxat, si pluris faenerare potuisset, | |
| ipse lucraretur, in creditam pecuniam uidetur, inquit, accepisse. plane si omnium nego- | |
| tiorum erat ei administratio mandata, mandati quoque eum teneri, quemadmodum solet | 5 |
| mandati teneri debitor, qui creditoris sui negotia gessit. Marius Paulus quidam fideiusserat | 7.1 |
| pro Daphnide mercedem pactus ob suam fideiussionem et sub nomine alterius ex euentu | |
| litis cauerat sibi certam quantitatem dari: hic a Claudio Saturnino praetore maiores fructus | |
| inferre iussus erat et aduocationibus ei idem Saturninus interdixerat. uidebatur autem | |
| mihi iudicatum solui fideiussisse et quasi redemptor litis extitisse et uelle a Daphnide man- | 5 |
| dati iudicio consequi, quod erat condemnatus. sed rectissime diui fratres rescripserunt | |
| nullam actionem eum propter suam calliditatem habere, quia mercede pacta accesserat ad | |
| talem redemptionem. Marcellus autem sic loquitur de eo qui pecunia accepta spopondit, | |
| ut, si quidem hoc actum est, ut suo pericul<o> sponderet, nulla actione agat, sin uero non | |
| hoc actum est, utilis ei potius actio competat: quae sententia utilitati rerum consentanea est. | 10 |
| Papinianus libro tertio responsorum. Salarium procuratori constitutum si | 7.pr.1 |
| extra ordinem peti coeperit, considerandum erit, laborem dominus remunerare uoluerit | |
| atque ideo fidem adhiberi placitis oporteat an euentum litium maioris pecuniae praemio | |
| contra bonos mores procurator redemerit. | |
| Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum. Si procuratorem dedero nec | 8.pr.1 |
| instrumenta mihi causae reddat, qua actione mihi teneatur? et Labeo putat mandati eum | |
| teneri nec esse probabilem sententiam existimantium ex hac causa agi posse depositi: | |
| uniuscuiusque enim contractus initium spectandum et causam. Sed et si per collusionem | 1.1 |
| procuratoris absolutus sit aduersarius, mandati eum teneri: sed si soluendo non sit, tunc | |
| de dolo actionem aduersus reum, qui per collusionem absolutus sit, dandam ait. Sed et | 2.1 |
| de lite quam suscepit exsequend<a> mandati eum teneri constat. Si quis mandauerit alicui | 3.1 |
| gerenda negotia eius, qui ipse sibi mandauerat, habebit mandati actionem, quia et ipse | |
| tenetur (tenetur autem, quia agere potest): quamquam enim uolgo di<c>atur procuratorem | |
| ante litem contestatam facere procuratorem non posse, tamen mandati actio est: ad agen- | |
| dum enim dumtaxat hoc facere non potest. Si tutores mandauerint contutori suo manci- | 4.1 |
| pium emendum pupillo et ille non emerit, an sit mandati actio, et utrum tantum mandati | |
| an uero et tutelae? et Iulianus distinguit: referre enim ait, cuius generis seruum tutores | |
| uni tutorum mandauerint ut emeret. nam si superuacuum seruum uel etiam onerosum, | |
| mandati actione tantum eum teneri, tutelae non teneri: si uero necessarium seruum, tunc | 5 |
| et tutelae eum teneri non solum, sed et ceteros: nam et si mandassent, tenerentur tutelae, | |
| cur seruum pupillo necessarium non comparauerunt: non sunt igitur excusati, quod con- | |
| tutori mandauerunt, quia emere debuerunt. plane habebunt nihilo minus mandati actionem, | |
| quia mandato non est obtemperatum. contra quoque Iulianus ait tutorem qui emit man- | |
| dati actionem habere aduersus contutores suos. Si liber homo, cum bona fide seruiret, | 5.1 |
| mandauerit Titio ut redimeretur et nummos ex eo peculio dederit, quod ipsum sequi, non | |
| apud bonae fidei emptorem relinqui debuit, Titiusque pretio soluto liberum illum manu- | |
| miserit, mox ingenuus pronuntiatus est, habere eum mandati actionem Iulianus ait ad- | |
| uersus eum cui se redimendum mandauit, sed hoc tantum inesse mandati iudicio, ut sibi | 5 |
| actiones mandet, quas habet aduersus eum a quo comparauit. plane si eam pecuniam | |
| dederit, quae erat ex peculio ad bonae fidei emptorem pertinente, nullae ei, inquit Iulianus, | |
| mandari actiones possunt, quia nullas habet, cum ei suos nummos emptor dederit: quin- | |
| immo, inquit, ex uendito manebit obligatus, sed et haec actio inutilis est, quia quantum | |
| fuerit consecutus, tantum empti iudicio necesse habebit praestare. Mandati actio tunc | 6.1 |
| competit, cum coepit interesse eius qui mandauit: ceterum si nihil interest, cessat mandati | |
| actio, et eatenus competit, quatenus interest. ut puta mandaui tibi, ut fundum emeres: si | |
| intererat mea emi, teneberis: ceterum si eundem hunc fundum ego ipse emi uel alius mihi | |
| neque interest aliquid, cessat mandati actio. mandaui, ut negotia gereres: si nihil depe- | 5 |
| rierit, quamuis nemo gesserit, nulla actio est, aut si alius idonee gesserit, cessat mandati | |
| actio. et in similibus hoc idem erit probandum. Si ignorantes fideiussores debitorem sol- | 7.1 |
| uisse uel etiam acceptilatione siue pacto liberatum ex substantia debitoris soluerunt, non | |
| tenebuntur mandati. Quod et ad actionem fideiussoris pertinet. et hoc ex rescripto diuo- | 8.1 |
| rum fratrum intellegere licet, cuius uerba haec sunt: 'Catullo Iuliano. Si hi, qui pro te | |
| fideiusserant, in maiorem quantitatem damnati, quam debiti ratio exigebat, scientes et pru- | |
| dentes auxilium appellationis omiserunt, poteris mandati agentibus his aequitate iudicis | |
| tueri te'. igitur si ignorauerunt, excusata ignorantia est: si scierunt, incumbebat eis ne- | 5 |
| cessitas prouocandi, ceterum dolo uersati sunt, si non prouocauerunt. quid tamen, si pau- | |
| pertas eis non permisit? excusata est eorum inopia. sed et si testato conuen<e>runt debito- | |
| rem, ut si ipse putaret appellaret, puto rationem eis constare. Dolo autem facere uidetur, | 9.1 |
| qui id quod potest restituere non restituit: proinde si tibi mandaui, ut hominem emeres, | 10.1 |
| tuque emisti, teneberis mihi, ut restituas. sed et si dolo emere neglexisti (forte enim pe- | |
| cunia accepta alii cessisti ut emeret) aut si lata culpa (forte si gratia ductus passus es | |
| alium emere), teneberis. sed et si seruus quem emisti fugit, si quidem dolo tuo, teneberis, | |
| si dolus non interuenit nec culpa, non teneberis nisi ad hoc, ut caueas, si in potestatem | 5 |
| tuam peruenerit, te restituturum. sed et si restituas, et tradere debes. et si cautum est de | |
| euictione uel potes desiderare, ut tibi caueatur, puto sufficere, si mihi hac actione cedas, | |
| ut procuratorem me in rem meam facias, nec amplius praestes quam consecuturus sis. | |
| Paulus libro trigensimo secundo ad edictum. De tuo etiam facto cauere | 9.pr.1 |
| debes. | |
| Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum. Idemque et in fundo, si fun- | 10.pr.1 |
| dum emit procurator: nihil enim amplius quam bonam fidem praestare eum oportet qui | |
| procurat. Sed et si de sanitate serui procuratori cautum est aut caueri potest aut de ce- | 1.1 |
| teris uitiis, idem erit dicendum. aut si culpa caueri non curauerit, condemnabitur. Si ex | 2.1 |
| fundo quem mihi emit procurator fructus consecutus est, hos quoque officio iudicis prae- | |
| stare eum oportet. Si procurator meus pecuniam meam habeat, ex mora utique usuras | 3.1 |
| mihi pendet. sed et si pecuniam meam faenori dedit usurasque consecutus est, consequenter | |
| dicemus debere eum praestare quantumcumque emolumentum sensit, siue ei mandaui siue | |
| non, quia bonae fidei hoc congruit, ne de alieno lucrum sentiat: quod si non exercuit pe- | |
| cuniam, sed ad usus suos conuertit, in usuras conuenietur, quae legitimo modo in regio- | 5 |
| nibus frequentantur. denique Papinianus ait etiam si usuras exegerit procurator et in usus | |
| suos conuertit, usuras eum praestare debere. Si quis Titio mandauerit, ut ab actoribus suis | 4.1 |
| mutuam pecuniam acciperet, mandati eum non acturum Papinianus libro tertio responsorum | |
| scribit, quia de mutua pecunia eum habet obligatum: et ideo usuras eum petere non posse | |
| quasi ex causa mandati, si in stipulationem deductae non sunt. Idem Papinianus libro | 5.1 |
| eodem refert fideiussori condemnato, qui ideo fideiussit, quia dominus procuratori manda- | |
| uerat ut pecuniam mutuam acciperet, utilem actionem dandam quasi institoriam, quia et | |
| hic quasi praeposuisse eum mutuae pecuniae accipiendae uideatur. Si cui mandauero, ut | 6.1 |
| a Titio stipuletur, potero cum eo cui mandaui agere mandati, ut eum accepto liberet, si | |
| hoc uelim: uel, si malim, in hoc agam, ut eum deleget mihi uel si cui alii uoluero. et | |
| Papinianus libro eodem scribit, si mater pro filia dotem dederit eamque mandante filia uel | |
| ilico stipulata sit uel etiam postea, mandati eam teneri, quamuis ipsa sit, quae dotem dederit. | 5 |
| Si quis ea, quae procurator suus et serui gerebant, ita demum rata esse mandauit, si inter- | 7.1 |
| uentu Sempronii gesta essent, et male pecunia credita sit, Sempronium, qui nihil dolo | |
| fecit, non teneri. et est uerum eum, qui non animo procuratoris interuenit, sed affectionem | |
| amicalem promisit in monendis procuratoribus et actoribus et in regendis consilio, mandati | |
| non teneri, sed si quid dolo fecerit, non mandati, sed magis de dolo teneri. Si manda- | 8.1 |
| uero procuratori meo, ut Titio pecuniam meam credat sine usuris, isque non sine usuris | |
| crediderit, an etiam usuras mihi restituere debeat, uideamus. et Labeo scribit restituere | |
| eum oportere, etiamsi hoc mandauerim, ut gratuitam pecuniam daret, quamuis, si periculo | |
| suo credidisset, cessaret, inquit Labeo, in usuris actio mandati. Idem Labeo ait et uerum | 9.1 |
| est reputationes quoque hoc iudicium admittere et, sicuti fructus cogitur restituere is qui | |
| procurat, ita sumptum, quem in fructus percipiendos fecit, deducere eum oportet: sed et | |
| si ad uecturas suas, dum excurrit in praedia, sumptum fecit, puto hos quoque sumptus | |
| reputare eum oportere, nisi si salariarius fuit et hoc conuenit, ut sumptus de suo faceret | 5 |
| ad haec itinera, hoc est de salario. Idem ait, si quid procurator citra mandatum in uo- | 10.1 |
| luptatem fecit, permittendum ei auferre, quod sine damno domini fiat, nisi rationem sumptus | |
| istius dominus admittit. Fideiussores et mandatores et si sine iudicio soluerint, habent | 11.1 |
| actionem mandati. Generaliter Iulianus ait, si fideiussor ex sua persona omiserit exceptio- | 12.1 |
| nem, qua reus uti non potuit, si quidem minus honestam, habere eum mandati actionem: | |
| quod si eam, qua reus uti potuit, si sciens id fecit, non habiturum mandati actionem, si | |
| modo habuit facultatem rei conueniendi desiderandique, ut ipse susciperet potius iudicium | |
| uel suo uel procuratorio nomine. Si fideiussori donationis causa acceptum factum sit a | 13.1 |
| creditore, puto, si fideiussorem remunerari uoluit creditor, habere eum mandati actionem: | |
| multo magis, si mortis causa accepto tulisset creditor uel si eam liberationem legauit. | |
| Pomponius libro tertio ex Plautio. Si ei, cui damnatus ex causa fideiussoria | 11.pr.1 |
| fueram, heres postea extitero, habebo mandati actionem. | |
| Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum. Si uero non remunerandi causa, | 12.pr.1 |
| sed principaliter donando fideiussori remisit actionem, mandati eum non acturum. Mar- | 1.1 |
| cellus autem fatetur, si quis donaturus fideiussori pro eo soluerit creditori, habere fide- | |
| iussorem mandati actionem. Plane, inquit, si filius familias uel seruus fuit fideiussor et | 2.1 |
| pro his soluero donaturus eis, mandati patrem uel dominum non acturos, hoc ideo, quia | |
| non patri donatum uoluit. Plane si seruus fideiussor soluerit, dominum mandati acturum | 3.1 |
| idem Marcellus ibidem ait. Si filius familias non iussu patris fideiusserit, cessat mandati | 4.1 |
| actio, si nihil sit in peculio: quod si iussu, uel ex peculio solutum est, multo magis habet | |
| pater mandati. Si filio familias mandaui, ut pro me solueret, patrem, siue ipse soluerit | 5.1 |
| siue filius ex peculio, mandati acturum Neratius ait, quod habet rationem: nihil enim mea | |
| interest, quis soluat. Si filio familias mandauero, ut pro me solueret, et emancipatus soluat, | 6.1 |
| uerum est in factum actionem filio dandam, patrem autem post emancipationem soluentem | |
| negotiorum gestorum actionem habere. Contrario iudicio experiuntur qui mandatum susce- | 7.1 |
| perunt, ut puta qui rerum uel rei unius procurationem susceperunt. Inde Papinianus quaerit, | 8.1 |
| si patronus praedium quod emerat, pro quo pretii bessem exsoluerat, iusserit liberto suo | |
| tradi, ut ille residuum pretii redderet, deinde reddito pretio uendenti fundum patrono libertus | |
| consenserit, trientis pretium an libertus possit repetere. et ait, si mandatum suscepit initio | |
| libertus, non donatum accepit, contrario iudicio posse eum pretium repetere, quod deductis | 5 |
| mercedibus, quas medio tempore percepit, superest: quod si donationem patronus in liber- | |
| tum contulit, uideri et postea libertum patrono donasse. Si mihi mandaueris, ut rem tibi | 9.1 |
| aliquam emam, egoque emero meo pretio, habebo mandati actionem de pretio reciperando: | |
| sed et si tuo pretio, impendero tamen aliquid bona fide ad emptionem rei, erit contraria | |
| mandati actio: aut si rem emptam nolis recipere: simili modo et si quid aliud mandaueris | |
| et in id sumptum fecero. nec tantum id quod impendi, uerum usuras quoque consequar. | 5 |
| usuras autem non tantum ex mora esse admittendas, uerum iudicem aestimare debere, si | |
| exegit a debitore suo quis et soluit, cum uberrimas usuras consequeretur, aequissimum | |
| enim erit rationem eius rei haberi: aut si ipse mutuatus grauibus usuris soluit. sed et si | |
| reum usuris non releuauit, ipsi autem et usurae absunt, uel si minoribus releuauit, ipse | |
| autem maioribus faenus accepit, ut fidem suam liberaret, non dubito debere eum mandati | 10 |
| iudicio et usuras consequi. et (ut est constitutum) totum hoc ex aequo et bono iudex ar- | |
| bitrabitur. Dedi tibi pecuniam, ut creditori meo exsoluas: non fecisti: praestabis mihi | 10.1 |
| usuras, quo casu et a me creditor pecuniam debitam cum usuris recepturus sit: et ita im- | |
| perator Seuerus Hadriano Demonstrati rescribsit. Si adulescens luxuriosus mandet tibi, | 11.1 |
| ut pro meretrice fideiubeas, idque tu sciens mandatum susceperis, non habebis mandati | |
| actionem, quia simile est, quasi perdituro pecuniam sciens credideris. sed et si ulterius | |
| directo mandauerit tibi, ut meretrici pecuniam credas, non obligabitur mandati, quasi ad- | |
| uersus bonam fidem mandatum sit. Cum quidam talem epistulam scripsisset amico suo: | 12.1 |
| 'rogo te, commendatum habeas Sextilium Crescentem amicum meum', non obligabitur man- | |
| dati, quia commendandi magis hominis quam mandandi causa scripta est. Si quis manda- | 13.1 |
| uerit filio familias credendam pecuniam non contra senatus consultum accipienti, sed ex ea | |
| causa, ex qua de peculio uel de in rem uerso uel quod iussu pater teneretur, erit licitum | |
| mandatum. hoc amplius dico, si, cum dubitarem, utrum contra senatus consultum acciperet | |
| an non nec essem daturus contra senatus consultum accipienti, intercesserit qui diceret | 5 |
| non accipere contra senatus consultum, et 'periculo meo crede', dicat, 'bene credis': arbi- | |
| tror locum esse mandato et mandati eum teneri. Si post creditam pecuniam mandauero | 14.1 |
| creditori credendam, nullum esse mandatum rectissime Papinianus ait. plane si, ut ex- | |
| spectares nec urgueres debitorem ad solutionem, mandauero tibi, ut ei des interuallum, | |
| periculoque meo pecuniam fore dicam, uerum puto omne nominis periculum debere ad | |
| mandatorem pertinere. Idem ait, si tutor mandet suscipi uel probari nomen quod fecerat, | 15.1 |
| teneri eum mandati, scilicet quondam pupillo suo uel curatori eius. Si mandauero exigen- | 16.1 |
| dam pecuniam, deinde uoluntatem mutauero, an sit mandati actio uel mihi uel heredi meo? | |
| et ait Marcellus cessare mandati actionem, quia extinctum est mandatum finita uoluntate. | |
| quod si mandaueris exigendam, deinde prohibuisti, exactamque recepisti, debitor liberabitur. | |
| Idem Marcellus scribit, si, ut post mortem sibi monumentum fieret, quis mandauit, heres | 17.1 |
| eius poterit mandati agere. illum uero qui mandatum suscepit, si sua pecunia fecit, puto | |
| agere mandati, si non ita ei mandatum est, ut sua pecunia faceret monumentum. potuit | |
| enim agere etiam cum eo qui mandauit, ut sibi pecuniam daret ad faciendum, maxime si | |
| iam quaedam ad faciendum parauit. | 5 |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Idem est et si mandaui tibi, ut | 13.pr.1 |
| post mortem meam heredibus meis emeres fundum. | |
| Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum. Heredem fideiussoris, si sol- | 14.pr.1 |
| uerit, habere mandati actionem dubium non est. sed si uendiderit hereditatem et emptor | |
| soluerit, an habeat mandati actionem, quaeritur. et Iulianus libro tertio decimo scribit id- | |
| circo heredem habere mandati actionem, quia tenetur iudicio ex empto, ut praestet actiones | |
| suas, idcircoque competere ex empto actionem, quia potest praestare. Si fideiussori | 1.1 |
| duo heredes extiterint et alter eorum a coherede emerit hereditatem, deinde omne quod | |
| defunctus fideiusserat stipulatori soluerit, habebit aut ex stipulatu aut ex empto obligatum | |
| coheredem suum: idcirco is mandati actionem habebit. | |
| Paulus libro secundo ad Sabinum. Si mandassem tibi, ut fundum emeres, | 15.pr.1 |
| postea scripsissem, ne emeres, tu, antequam scias me uetuisse, emisses, mandati tibi obli- | |
| gatus ero, ne damno adficiatur is qui suscipit mandatum. | |
| Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum. Si quis mihi mandauerit in | 16.pr.1 |
| meo aliquid facere et fecero, quaesitum est, an sit mandati actio. et ait Celsus libro septimo | |
| digestorum hoc respondisse se, cum Aurelius Quietus hospiti suo medico mandasse dice- | |
| retur, ut in hortis eius quos Rauennae habebat, in quos omnibus annis secedere solebat, | |
| sphaeristerium et hypocausta et quaedam ipsius ualetudini apta sua inpensa faceret: de- | 5 |
| ducto igitur, quanto sua aedificia pretiosiora fecisset, quod amplius impendisset posse eum | |
| mandati iudicio persequi. | |
| Paulus libro septimo ad Sabinum. Si mandauero tibi, ut a Titio decem exi- | 17.pr.1 |
| geres, et ante exacta ea mandati tecum egero, si ante rem iudicatam exegeris, condem- | |
| nandum te esse constat. | |
| Ulpianus libro quadragensimo ad Sabinum. Qui patitur ab alio mandari, ut | 18.pr.1 |
| sibi credatur mandare intellegitur | |
| Idem libro quadragensimo tertio ad Sabinum. si seruus meus de semet | 19.pr.1 |
| emendo mandaret, ut redimatur, Pomponius eleganter tractat, an is, qui seruum redemerit, | |
| ultro conuenire possit uenditorem, ut seruum recipiat, quoniam mandati actio ultro citroque | |
| est. sed esse iniquissimum Pomponius ait ex facto serui mei cogi me seruum recipere, | |
| quem in perpetuum alienari uolueram, nec magis in hunc casum debeo mandati teneri, | 5 |
| quam ut eum tibi uenderem. | |
| Paulus libro undecimo ad Sabinum. Ex mandato apud eum qui mandatum | 20.pr.1 |
| suscepit nihil remanere oportet, sicuti nec damnum pati debet, si exigere faeneratam pe- | |
| cuniam non potuit. Fideiussori negotiorum gestorum est actio, si pro absente fideiusserit: | 1.1 |
| nam mandati actio non potest competere, cum non antecesserit mandatum. | |
| Ulpianus libro quadragensimo septimo ad Sabinum. Cum mandatu alieno | 21.pr.1 |
| pro te fideiusserim, non possum aduersus te habere actionem mandati, quemadmodum qui | |
| alienum mandatum intuitus spopondit. sed si non utique unius, sed utriusque mandatum | |
| intuitus id fecerim, habebo mandati actionem etiam aduersus te, quemadmodum, si duo | |
| mihi mandassent ut tibi crederem, utrumque haberem obligatum. | 5 |
| Paulus libro trigensimo secundo ad edictum. Si mandauero tibi, ut pro me | 22.pr.1 |
| in diem fideiubeas tuque pure fideiusseris et solueris, utilius respondebitur interim non | |
| esse tibi mandati actionem, sed cum dies uenerit. Item tractatum est, si, cum in diem | 1.1 |
| deberem, mandatu meo in diem fideiusseris et ante diem solueris, an statim habeas man- | |
| dati actionem. et quidam putant praesentem quidem esse mandati actionem, sed tanti mi- | |
| norem, quanti mea intersit superueniente die solutum fuisse. sed melius est dici interim | |
| nec huius summae mandati agi posse, quando nonnullum adhuc commodum meum sit, ut | 5 |
| nec hoc ante diem soluam. Interdum euenit, ut meum negotium geram et tamen utilem | 2.1 |
| habeam mandati actionem: ueluti cum debitor meus periculo suo debitorem suum mihi | |
| delegat aut cum rogatu fideiussoris cum reo experior: nam quamuis debitum meum per- | |
| sequar, nihilo minus et illius negotium gero: igitur quod minus seruauero, consequar man- | |
| dati actione. Si hi, quorum res ueneunt quas pignori dederunt, supposuerunt emptores et | 3.1 |
| eis emendas res mandent, mandatum intellegitur, licet quantum ad meram rationem man- | |
| datum non constitit: nam cum rem tuam emas, nulla emptio est in tua persona rei tuae. | |
| Iulianus scripsit mandati obligationem consistere etiam in rem eius qui mandatum suscipit | 4.1 |
| ex eo maxime probari, quod, si pluribus heredibus uendentibus uni mandauero, ut rem | |
| hereditariam emeret, etiam pro ea parte, qua heres sit, obligatur mandati actione et obligat: | |
| et sane si ille propter hoc extraneo rem non addixerit, quod mandatum susceperat, ex bona | |
| fide esse praestare ei pretium, quanti uendere poterat: et contra si emptor ad emptionem | 5 |
| rei sibi necessariae idcirco non accesserat, quod heredi praecepisset se ei empturum, | |
| aequissimum esse mandati iudicio praestari, quanti eius interfuit emptam rem habere. Is | 5.1 |
| cuius bona publicata sunt mandare alicui potest, ut ea emat, et, si emerit, utilis erit man- | |
| dati actio, si non praestet fidem: quod ideo receptum est, quia publicatis bonis quidquid | |
| postea adquiritur, non sequitur fiscum. Qui aedem sacram spoliandam, hominem uulneran- | 6.1 |
| dum, occidendum mandatum suscipiat, nihil mandati iudicio consequi potest propter tur- | |
| pitudinem mandati. Si tibi centum dedero, ut ea Titio dares, tuque non dederis, sed con- | 7.1 |
| sumpseris, et mandati et furti teneri te Proculus ait: aut, si ita dederim, ut quae uelles | |
| dares, mandati tantummodo. Si mandauerim seruo tuo, ut quod tibi debeam solueret meo | 8.1 |
| nomine, Neratius scribit, quamuis mutuatus seruus pecuniam rationibus tuis quasi a me | |
| receptam intulerit, tamen, si nummos a creditore non ita acceperit, ut meo nomine daret, | |
| nec liberari me nec te mandati mecum acturum: quod si sic mutuatus sit, ut pecuniam | |
| meo nomine daret, utrumque contra esse: nec referre, alius quis an idem ipse seruus no- | 5 |
| mine tuo quod pro me soluebatur acceperit. et hoc uerius est, quoniam quotiens suos | |
| nummos accipit creditor, non contingit liberatio debitori. Fugitiuus meus cum apud furem | 9.1 |
| esset, pecuniam adquisiit et ex ea seruos parauit eosque Titius per traditionem a uenditore | |
| accepit. Mela ait mandati actione me consecuturum, ut restituat mihi Titius, quia seruus | |
| meus mandasse Titio uidebatur, ut per traditionem acciperet, si modo rogatu serui hoc | |
| fecerit: quod si sine uoluntate eius uenditor Titio tradiderit, tunc posse me ex empto | 5 |
| agere, ut mihi eos uenditor traderet, uenditoremque per condictionem a Titio repetiturum, | |
| si seruos tradiderit Titio quos non debuerit, cum debere se existimaret. Si curator bono- | 10.1 |
| rum uenditionem quidem fecerit, pecuniam autem creditoribus non soluerit, Trebatius Ofilius | |
| Labeo responderunt his qui praesentes fuerunt competere aduersus eum mandati actionem, | |
| his autem qui absentes fuerunt negotiorum gestorum actionem esse. atquin si praesentium | |
| mandatum exsecutus id egit, negotiorum gestorum actio absentibus non est nisi forte ad- | 5 |
| uersus eos qui mandauerunt curatori, tamquam si negotia absentium gesserint: quod si, | |
| cum soli creditores se esse existimarent, id mandauerint, in factum actio absentibus danda | |
| est in eos qui mandauerint. Sicut autem liberum est mandatum non suscipere, ita susceptum | 11.1 |
| consummari oportet, nisi renuntiatum sit (renuntiari autem ita potest, ut integrum ius | |
| mandatori reseruetur uel per se uel per alium eandem rem commode explicandi) aut si | |
| redundet in eum captio qui suscepit mandatum. et quidem si is cui mandatum est ut ali- | |
| quid mercaretur mercatus non sit neque renuntiauerit se non empturum idque sua, non | 5 |
| alterius culpa fecerit, mandati actione teneri eum conuenit: hoc amplius tenebitur, sicuti | |
| Mela quoque scripsit, si eo tempore per fraudem renuntiauerit, cum iam recte emere non | |
| posset. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Sane si ualetudinis ad- | 23.pr.1 |
| uersae uel capitalium inimicitiarum | |
| Paulus libro secundo sententiarum. seu ob inanes rei actiones | 24.pr.1 |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. seu ob aliam iustam cau- | 25.1.1 |
| sam excusationes alleget, audiendus est. | |
| Paulus libro trigensimo secundo ad edictum. Inter causas omittendi man- | 26.1.1 |
| dati etiam mors mandatoris est: nam mandatum soluitur morte. si tamen per ignorantiam | |
| impletum est, competere actionem utilitatis causa dicitur. Iulianus quoque scripsit manda- | |
| toris morte solui mandatum, sed obligationem aliquando durare. Si quis debitori suo man- | 1 |
| dauerit, ut Titio solueret, et debitor mortuo eo, cum id ignoraret, soluerit, liberari eum | |
| oportet. Abesse intellegitur pecunia fideiussori etiam si debitor ab eo delegatus sit credi- | 2.1 |
| tori, licet is soluendo non fuerit, quia bonum nomen facit creditor, qui admittit debitorem | |
| delegatum. Si is, qui fideiussori donare uult, creditorem eius habeat debitorem suum eum- | 3.1 |
| que liberauerit, continuo aget fideiussor mandati, quatenus nihil intersit, utrum nummos | |
| soluerit creditori an eum liberauerit. Praeterea sciendum est non plus fideiussorem con- | 4.1 |
| sequi debere mandati iudicio, quam quod soluerit. Mandatu tuo fideiussi decem et procu- | 5.1 |
| ratori creditoris solui: si uerus procurator fuit, statim mandati agam: quod si procurator | |
| non est, repetam ab eo. Non omnia, quae inpensurus non fuit mandator, im- | 6.1 |
| putabit, ueluti quod spoliatus sit a latronibus aut naufragio res amiserit uel languore suo | |
| suorumque adpraehensus quaedam erogauerit: nam haec magis casibus quam mandato im- | |
| putari oportet. Sed cum seruus, quem mandatu meo emeras, furtum tibi fecisset, Neratius | 7.1 |
| ait mandati actione te consecuturum, ut seruus tibi noxae dedatur, si tamen sine culpa tua | |
| id acciderit: quod si ego scissem talem esse seruum nec praedixissem, ut possis praecauere, | |
| tunc quanti tua intersit, tantum tibi praestari oportet. Faber mandatu amici sui emit ser- | 8.1 |
| uum decem et fabricam docuit, deinde uendidit eum uiginti, quos mandati iudicio coactus | |
| est soluere: mox quasi homo non erat sanus, emptori damnatus est: Mela ait non prae- | |
| staturum id ei mandatorem, nisi posteaquam emisset, sine dolo malo eius hoc uitium ha- | |
| bere coeperit seruus. sed si iussu mandatoris eum docuerit, contra fore: tunc enim et | 5 |
| mercedem et cibaria consecuturum, nisi si ut gratis doceret rogatus sit. | |
| Gaius libro nono ad edictum prouinciale. Si quis alicui scripserit, ut debi- | 27.pr.1 |
| torem suum liber<et,> seque eam pecuniam, quam is debuerit, soluturum, mandati actione | |
| tenetur. Si seruum ea lege tibi tradidero, ut eum post mortem meam manumitteres, con- | 1.1 |
| stitit obligatio: potest autem et in mea quoque persona agendi causa interuenire, ueluti si | |
| paenitentia act<a> seruum reciperare uelim. Qui mandatum suscepit, si potest id explere, | 2.1 |
| deserere promissum officium non debet, alioquin quanti mandatoris intersit damnabitur: si | |
| uero intellegit explere se id officium non posse, id ipsum cum primum poterit debet man- | |
| datori nuntiare, ut is si uelit alterius opera utatur: quod si, c<um> possit nuntiare, cessauerit, | |
| quanti mandatoris intersit tenebitur: si aliqua ex causa non poterit nuntiare, securus erit. | 5 |
| Morte quoque eius cui mandatum e<s>t, si is integro adhuc mandato decesserit, soluitur man- | 3.1 |
| datum et ob id heres eius, licet exsecutus fuerit mandatum, non habet mandati actionem. | |
| Impendia mandati exsequendi gratia facta si bona fide facta sunt, restitui omnimodo de- | 4.1 |
| bent, nec ad rem pertinet, quod is qui mandasset potuisset, si ipse negotium gereret, mi- | |
| nus impendere. Si mandatu meo Titio credideris et mecum mandati egeris, non aliter con- | 5.1 |
| demnari de<be>o, quam si actiones <t>uas, quas aduersus Titium habes, mihi praestiteris. sed | |
| si cum Titio egeris, ego quidem non liberabor, sed in id dumtaxat tibi obligatus ero, quod | |
| a Titio seruare non potueris. | |
| Ulpianus libro quarto decimo ad edictum. Papinianus libro tertio quaestio- | 28.pr.1 |
| num ait mandatorem debitoris soluentem ipso iure reum non liberare (propter mandatum | |
| enim suum soluit et suo nomine) ideoque mandatori actiones putat aduersus reum cedi | |
| debere. | |
| Idem libro septimo disputationum. Si fideiussor conuentus, cum ignoraret | 29.pr.1 |
| non fuisse debitori numeratam pecuniam, soluerit ex causa fideiussionis, an mandati iudicio | |
| persequi possit id quod soluerit, quaeritur. et si quidem sciens praetermiserit exceptionem | |
| uel doli uel non numeratae pecuniae, uidetur dolo uersari (dissoluta enim neglegentia prope | |
| dolum est): ubi uero ignorauit, nihil <est> quod ei imputetur. pari ratione et si aliqua ex- | 5 |
| ceptio debitori competebat, pacti forte conuenti uel cuius alterius rei, et ignarus hanc ex- | |
| ceptionem non exercebit, dici oportet <ma>ndati ei actionem competere: potuit enim atque | |
| debuit reus promittendi certiorare fideiussorem suum, ne forte ignarus soluat indebitum. | |
| Non male tractabitur, si, cum ignoraret fideiussor inutiliter se obligatum, soluerit, an man- | 1.1 |
| dati actionem habeat. et si quidem factum ignorauit, recipi ignorantia eius potest, si uero | |
| ius, aliud dici debet. Si, cum debitor soluisset, ignarus fideiussor soluerit, puto eum man- | 2.1 |
| dati habere actionem: ignoscendum est enim ei, si non diuinauit debitorem soluisse: de- | |
| bitor enim debuit notum facere fideiussori iam se soluisse, ne forte creditor obrepat et | |
| ignorantiam eius circumueniat et excutiat ei summam, in quam fideiussit. Hoc idem tractari | 3.1 |
| et in fideiussore potest, si, cum soluisset, non certiorauit reum, sic deinde reus soluit quod | |
| soluere eum non oportebat. et credo, si, cum posset eum certiorare, non fecit, oportere | |
| mandati agentem fideiussorem repelli: dolo enim proximum est, si post solutionem non | |
| nuntiauerit debitori: cedere autem reus indebiti actione fideiussori debet, ne duplum cre- | 5 |
| ditor consequatur. Quaedam tamen etsi sciens omittat fideiussor, caret fraude, ut puta si | 4.1 |
| exceptionem procuratoriam omisit siue sciens siue ignarus: de bona fide enim agitur, cui | |
| non congruit de apicibus iuris disputare, sed de hoc tantum, debitor fuerit nec ne. In | 5.1 |
| omnibus autem uisionibus, quae p<rae>positae s<u>nt, ubi creditor uel non numeratam pecuniam | |
| accipit uel numeratam iterum accepit, repetitio contra eum competit, nisi ex condemnatione | |
| fuerit ei pecunia soluta: tunc enim propter auctoritatem rei iudicatae repetitio quidem ces- | |
| sat, ipse autem stellionatus crimine propter suam calli<di>tatem plectetur. Fideiussor, si | 6.1 |
| solus tempore liberatus tamen soluerit creditori, recte mandati habebit actionem aduersus | |
| reum: quamquam enim iam liberatus soluit, tamen fidem impleuit et debitorem liberauit: | |
| si igitur paratus sit defendere reum aduersus creditorem, aequissimum est mandati iudici<o> | |
| eum quod soluit reciperare. et ita Iuliano uidetur. | 5 |
| Iulianus libro tertio decimo digestorum. Si hominem tibi dedero, ut eum | 30.pr.1 |
| manumitteres, et postea procurator meus prohibuerit, ne manumitteres, an mandati agere | |
| possim, si tu eum manumiseris? respondi, si procurator iustam causam habuit interpellandi | |
| manumissionem serui, quem in hoc solum acceperam, ut manumitterem, ueluti si compererit | |
| eum postea falsas rationes confecisse, insidias uitae prioris domini struxisse, tenebor, nisi | 5 |
| denuntiationi procuratoris paruero: si uero nulla iusta causa procuratori fuit denuntiandi, | |
| ne seruus manumitteretur, non poterit mecum agi, quamuis ad libertatem eum perduxerim. | |
| Idem libro quarto decimo digestorum. Si negotia mea mandauero gerenda | 31.pr.1 |
| ei, qui mihi actione in quadruplum tenebatur, post annum uero in simplum, etsi post | |
| annum cum eo mandati agam, praestare mihi quadruplum debebit: nam qui alterius ne- | |
| gotia administranda suscipit, id praestare debet in sua persona, quod in aliorum. | |
| Idem libro tertio ad Urseium Ferocem. Si hereditatem aliter aditurus non | 32.pr.1 |
| esse<m> quam cautum mihi fuisset damnum praestari et hoc mandatum intercessisset, fore | |
| mandati actionem existimo. si quis autem mandauerit alicui, ne legatum a se repell<a>t, | |
| longe ei dissimile esse: nam legatum adquisitum numquam illi damno esse potuit: here- | |
| ditas interdum damnosa est. <et> in summa quicumque contractus tales sunt, ut quicumque | 5 |
| eorum nomine fideiussor obligari posset, et mandati obligationem consistere puto: neque | |
| enim multo referre, praesens quis interrogatus fideiubeat an absens <uel> <praesens> mandet. | |
| praeterea uolgo animaduertere licet mandatu creditorum hered<itat>es suspectas adiri, quo<s> | |
| mandati iudicio teneri procul dubio est. | |
| <Idem> libro quarto ex Minicio. Rogatus ut fideiuberet si in minorem sum- | 33.pr.1 |
| mam se obligauit, recte tenetur: si in maiorem, Iulianus uerius putat quod a plerisque | |
| responsum est eum, qui maiorem summam quam rogatus erat fideiussisset, hactenus | |
| mandati actionem habere, quatenus rogatus esset, quia id fecisset, quod mandatum ei est: | |
| nam usque ad eam summam, in quam rogatus erat, fidem eius spectasse uidetur qui rogauit. | 5 |
| <Africanus> libro octauo quaestionum. Qui negotia Lucii Titii procurabat, | 34.pr.1 |
| is, cum a debitoribus eius pecuniam exegisset, epistulam ad eum emisit, qua significaret | |
| certam summam ex administratione apud se esse eamque creditam sibi se debiturum cum | |
| usuris semissibus: quaesitum est, an ex ea causa credita pecunia peti possit et an usurae | |
| peti possint. respondit non esse creditam: alioquin dicendum ex omni contractu nuda | 5 |
| pactione pecuniam creditam fieri posse. nec huic simile esse, quod, si pecuniam apud te | |
| depositam conuenerit ut creditam habeas, credita fiat, quia tunc nummi, qui mei erant, | |
| tui fiunt: item quod, si a debitore meo iussero te accipere pecuniam, credita fiat, id enim | |
| benigne receptum est. his argumentum esse eum, qui, cum mutuam pecunia<m> dare uellet, | |
| argentum uendendum dedisset, nihilo magis pecuniam creditam recte petiturum: et | 10 |
| tamen pecuniam ex argento redactam periculo eius fore, qui accepisset argentum. et in | |
| proposito igitur dicendum actione mandati obligatum fore procuratorem, ut, quamuis ipsius | |
| periculo nummi f<i>er<e>nt tamen usuras, de quibus conuenerit, praestare debeat. Cum heres | 1.1 |
| ex parte esses, mandaui tibi, ut praedium hereditarium mihi <em>eres certo pretio: emisti. | |
| pro coheredum quidem partibus non dubie mandati actio est inter nos. pro tua autem | |
| parte posse dubitari ait, utrumne ex empto a<n> mandati agi oporteat: neque enim sine | |
| ratione que<m> existimaturum pro hac parte sub condicione contractam emptionem. quod | 5 |
| quidem maxime quaeri pertinere ait, ut, si forte prius quam emptio fieret decesserim et | |
| tu, cum scires me decessisse, propter mandatum meum alii uendere nolueris, an heres | |
| meus eo nomine tibi sit obligatus, et retro, si alii uendideris, an heredi meo tenearis. nam | |
| si quidem sub condicione emptio facta uidetur, potest agi, quemadmodum si qua<e>uis alia | |
| condicio post mortem exstitisset: sin uero perinde mandati agendum sit, ac si alienum fun- | 10 |
| dum emi mandassem, morte insecuta, cum id scieris, resoluto mandato nullam tibi actio- | |
| nem cum herede meo fore. sed et si mandati agendum esset, eadem praestanda, quae | |
| praestarentur, si ex empto ageretur. | |
| <Neratius> libro quinto membranarum. Si fundum, qui ex parte tuus est, | 35.pr.1 |
| manda<ui> tibi ut emeres mihi, uerum est mandatum posse ita consistere, ut mihi ceteris | |
| partibus redemptis etiam tuam partem praestare debeas. sed si quidem certo pretio emen- | |
| das eas mandauerim, quanticumque aliorum parte<s> redemeris, sic et tua pars coartabitur, | |
| ut non abundet mandati quantitatem, in quam tibi emendum totum mandaui: sin autem | 5 |
| nullo certo pretio constituto emere tibi mandauerim tuque ex diuersis pretiis partes cete- | |
| rorum redemeris, et tuam partem uiri boni arbitratu aestimato pretio dari oportet, | |
| Iauolenus libro septimo ex Cassio. ita ut omnes summas maiores et mino- | 36.pr.1 |
| res coaceruet et ita portionem ei qui mandatum suscepit praestet. quod et plerique pro- | |
| bant. Simili modo et in illa specie, ubi certo pretio tibi emere mandaui et aliarum par- | 1.1 |
| tium nomine commode negotium gessisti et uilius emeris, pro tu<a> parte tantum tibi prae- | |
| statur, quanti interes<t> tua, dummodo intra id pretium, quod mandato continetur. quid enim | |
| fiet, si exiguo pretio hi, cum quibus tibi communis fundus erat, rem abicere uel necessitate | |
| rei familiaris uel alia causa cogerentur? non etiam tu ad ide<m> dispendium deduceris. sed | 5 |
| nec lucrum tibi ex hac causa adquirere debes, cum mandatum gratuitum esse debet: neque | |
| enim tibi concedendum est propter hoc uenditionem imp<e>dire, quod animosiorem eius rei | |
| emptorem esse quam tibi mandatum est cognoueris. Quod si fundum, qui per partes uenit, | 2.1 |
| emendum tibi mandassem, sed ita, ut non aliter mandato tenear, quam si totum fundum | |
| emeres: si totum emere non potueri<s,> in partibus emendis tibi negotium gesseris (siue | |
| <h>a<b>ueris in eo fundo partem siue non) et eueniet, ut is cui tale mandatum datum est peri- | |
| culo suo interim partes emat et, nisi totum emerit, ingrat<i>s eas retineat. <nam> pro<p>ius est, | 5 |
| ut cum huiusmodi incommodis mandatum suscipi possit praestarique officium et in partibus | |
| emendis perinde atque in toto debe<a>t ab eo, qui tale mandatum sua sponte suscepit. Quod | 3.1 |
| si mandassem tibi, ut fundum mihi emeres, non addito eo, ut non aliter mandato tenear, | |
| quam si totum emeres, et tu partem uel quasdam partes eius emeris, tum habebimus sine | |
| dubio inuicem mandati actionem, quamuis reliquas partes emere non potuisses. | |
| Africanus libro octauo quaestionum. Hominem certum pro te dari fideiussi | 37.pr.1 |
| et solui: cum mandati a<g>atur, aestimatio eius ad id potius tempus, quo solutus sit, non | |
| quo agatur, referri debet, et ideo etiamsi mortuus fuerit, nihilo minus utilis ea actio est. | |
| aliter in stipulatione seruatur: nam tunc id tempus spectatur quo agitur, nisi forte aut per | |
| promissorem steterit, quo minus sua die solueret, aut per creditorem, quo minus acciperet: | 5 |
| etenim neutri eorum frustratio sua prodesse debet. | |
| Marcellus libro singulari responsorum. Lucius Titius Publio Maeuio filio | 38.pr.1 |
| naturali domum communem permisit non donationis causa creditori filii obligare: postea | |
| Maeuio defuncto relicta pupilla tutores eius iudicem aduersus Titium acceperunt et Titius | |
| de mutuis petitionibus: <quaero, an domus pars, quam Titius> obligandam filio suo accommo- | |
| dauit, arbitratu iudicis liberari debeat. Marcellus respondit, an et quando debeat liberari, | 5 |
| ex persona debitoris itemque ex eo quod inter contrahentes actum esset ac tempore, quo | |
| res de qua quaereretur obligata fuisset, <iudi>cem aestimaturum: est enim earum specierum | |
| iudicialis quaestio, per qua<m> res expediatur, non absimilis illa, quae frequentissime agitari | 1.1 |
| solet, fideiussor an et prius quam soluat agere possit, ut liberetur. nec tamen semper ex- | |
| spectandum est, ut soluat aut iudicio accepto condemnetur, si diu in solutione reus cessabit | |
| aut certe bona sua dissipabit, praesertim si domi pecuniam fideiussor non habebit, qua | |
| numerata creditori mandati actione <reum> conueniat. | 5 |
| Neratius libro septimo membranarum. Et Aristoni et Celso patri placuit | 39.pr.1 |
| posse rem hac condicione deponi mandatumque suscipi, ut res periculo eius sit qui depo- | |
| situm uel mandatum suscepit: quod et mihi uerum esse uidetur. | |
| Paulus libro nono ad edictum. Si pro te praesente et uetante fideiusserim, | 40.pr.1 |
| nec mandati actio nec negotiorum gestorum est: sed quidam utilem putant dari oportere: | |
| quibus non consentio, secundum quod et Pomponio uidetur. | |
| Gaius libro tertio ad edictum prouinciale. Potest et ab una dumtaxat parte | 41.pr.1 |
| mandati iudicium dari: nam si is qui mandatum suscepit egressus fuerit mandatum, ipsi | |
| quidem mandati iudicium non competit, at ei qui mandauerit aduersus eum competit. | |
| Ulpianus libro undecimo ad edictum. Si mandauero tibi, ut excuteres uires | 42.pr.1 |
| hereditatis, et tu, quasi minor sit, eam a me emeris, <et> mandati mihi teneberis. tantundem | |
| et si tibi mandaui, ut uires excuteres eius cui eram crediturus et renuntiaueris eum ido- | |
| neum esse. | |
| Idem libro uicesimo tertio ad edictum. Qui mandatum sus<c>epit, ut pecunias | 43.pr.1 |
| in diem collocaret, isque hoc fecerit, mandati conueniendus est, ut cum dilatione temporis | |
| actionibus cedat. | |
| Idem libro sexagesimo secundo ad edictum. Dolus est, si quis nolit persequi | 44.pr.1 |
| quod persequi potest, aut si quis no<lit> quod ex<egerit> soluere. | |
| Paulus libro quinto ad Plautium. Si mandatu meo fundum emeris, utrum | 45.pr.1 |
| cum dederis pretium ageres mecum mandati an et antequam des, ne necesse habeas res | |
| tuas uendere? et recte dicitur in hoc esse mandati actionem, ut suscipiam obligationem, | |
| quae aduersus te uenditori competit: nam et ego tecum agere possum, ut praestes mihi | |
| aduersus uenditorem empti actiones. Sed si mandatu meo iudicium suscepisti, manente | 1.1 |
| iudicio sine iusta causa non debes mecum agere, ut transferatur iudicium in me: nondum | |
| enim perfecisti mandatum. Item si, dum negotia mea geris, alicui de creditoribus <m>eis | 2.1 |
| promiseris, et antequam soluas dicendum est te agere posse, ut obligationem suscipiam: | |
| aut si nolit creditor obligationem mutare, cauere tibi debeo defensurum te. Si iudicio te | 3.1 |
| sisti promisero nec exhib<u>ero, et antequam praestem, mandati agere possum, ut me liberes: | |
| uel si pro te reus promittendi factus sim. Sed si mandauero tibi, ut creditori meo soluas, | 4.1 |
| tuque expromiseris et ex ea causa damnatus sis, humanius est et in hoc casu mandati | |
| actionem tibi competere. Quotiens autem ante solutam pecuniam mandati agi posse dixi- | 5.1 |
| mus, faciendi causa, non dandi tenebitur reus: et est aequum, sicut mandante aliquo | |
| actionem nacti cogimur eam praestare iudicio mandati, ita ex eadem causa obligatos ha- | |
| bere mandati actionem, ut liberemur. Si fideiussor multiplicauerit summam, in quam fide- | 6.1 |
| iussit, sumptibus ex iusta ratione factis, totam eam praestabit is pro quo fideiussit. Quod | 7.1 |
| mihi debebas a debitore <tuo> stipulatus sum periculo tuo: posse me agere tecum mandati | |
| in id, quod minus ab illo seruare potero, Nerua Atilicinus aiunt, quamuis id mandatum ad | |
| tuam rem pertineat, et merito: tunc enim liberatur is qui debitorem delegat, si nomen eius | |
| creditor secutus est, non cum periculo debitoris ab eo stipulatur. Idem iuris est, si man- | 8.1 |
| datu fideiussoris cum reo egissem, quia sequenti mandato liberaretur ex priore causa. | |
| Idem libro septuagensimo quarto ad edictum. Si quis pro eo spoponderit, | 46.pr.1 |
| qui ita promisit: 'si Stichum non dederis, centum milia dabis'? et Stichum redemerit uilius | |
| et soluerit, ne centum milium stipulatio committatur, constat posse eum mandati agere. | |
| igitur commodissime illa forma in mandatis seruanda est, ut, quotiens certum mandatum | |
| sit, recedi a forma non debeat: at quotiens incertum uel plurium causarum, tunc, licet aliis | 5 |
| praestationibus ex<s>olu<t>a sit causa mandati quam quae ipso mandato inerant, si tamen hoc | |
| mandatori expedierit, mandati erit actio. | |
| Pomponius libro tertio ex Plautio. Iulianus ait, si fideiussori uxor doti pro- | 47.pr.1 |
| miserit, quod ei ex causa fideiussoria debeat, nuptiis secutis confestim mandati aduersus | |
| debitorem agere eum posse, quia intellegitur abesse ei pecunia eo, quod onera matrimonii | |
| sustineret. Si is, qui pro te hominem dare fideiussit, alienum hominem stipulatori dederit, | 1.1 |
| nec ipse liberatur nec te liberat et ideo mandati actionem tecum non habet. sed si stipu- | |
| lator eum hominem usuceperit, dicendum esse Iulianus ait liberationem contingere: eo ergo | |
| casu mandati actio post usucapionem demum tecum erit. | |
| Celsus libro septimo digestorum. Quintus Mucius Scaeuola ait, si quis sub | 48.pr.1 |
| usuris creditam pecuniam fideiussisset et reus in iudicio conuentus cum recusare uellet sub | |
| usuris creditam esse pecuniam et fideiussor soluendo usuras potestatem recusandi eas reo | |
| sustulisset, eam pecuniam a reo non petiturum. sed si reus fideiussori denuntiasset, ut re- | |
| cusaret sub usuris debitam esse nec is propter suam existimationem recusare uoluisset, quod | 5 |
| ita soluerit, a reo petiturum. hoc bene censuit Scaeuola: parum enim fideliter facit fide- | |
| iussor in superiore casu, quod potestatem eximere reo uidetur suo iure uti: ceterum in | |
| posteriore casu non oportet esse noxiae fideiussori, si <pe>percisset pudori suo. Cum mando | 1.1 |
| tibi, ut credendo pecuniam negotium mihi geras mihique id nomen praeste<s,> me<um> in eo | |
| periculum, meum emolumentum sit, puto mandatum posse consistere. Ceterum ut tibi ne- | 2.1 |
| gotium geras, tui arbitrii sit nomen, id est ut cuiu<i>s credas, tu recipias usuras, periculum | |
| dumtaxat ad me pertineat, iam extra mandati formam est, quemadmodum si mandem, ut | |
| mihi quemuis fundum emas. | |
| Marcellus libro sexto digestorum. Seruum Titii emi ab alio bona fide et | 49.pr.1 |
| possideo: mandatu meo eum Titius uendidit, cum ignoraret suum esse, uel contra ego uen- | |
| didi illius mandatu, cum forte is, cui heres exstiterit, eum emisset: de iure euictionis et | |
| <de mandatu> quaesitum est. et puto Titium, quamuis quasi procurator uendidisset, obstrictum | |
| emptori neque, si rem tradidisset, uindicationem ei concedendam, et idcirco mandati <eum | 5 |
| non teneri, sed contra mandati> agere posse, si quid eius interfuisset, quia forte uenditurus | |
| non fuerit. contra mandator, si rem ab eo uindicare uelit, exceptione doli summouetur et | |
| aduersus uenditorem testatoris sui habet ex empto iure hereditario actionem. | |
| Celsus libro trigesimo octauo digestorum. Si is qui negotia fideiussoris | 50.pr.1 |
| gerebat ita soluit stipulatori, ut reum fideiussoremque liberaret, idque utiliter fecit, nego- | |
| tiorum gestorum actione fideiussor<e>m habet obligatum, nec refert, ratum habuit nec ne fide- | |
| iussor. <sed fideiussor> etiam antequam solueret procuratori pecuniam, simul ac ratum ha- | |
| buisset, haberet tamen mandati actionem. Siue, cum frumentum deberetur, fideiussor Afri- | 1.1 |
| cum dedit, siue quid ex necessitate soluendi plus impendit quam est pretium solutae rei, | |
| siue Stichum soluit isqu<e> decessit aut debilitat<e> flagitioue ad nullum pretium sui redactus | |
| est, id mandati iudicio consequeretur. | |
| Iauolenus libro nono ex Cassio. Fideiussor quamuis <per> errorem ante diem | 51.pr.1 |
| pecuniam soluerit, <re>petere tamen ab eo non potest ac ne mandati quidem actionem, ante- | |
| quam dies soluendi ueniat, cum reo habebit. | |
| Idem libro primo epistularum. Fideiussorem, si sine adiectione bonitatis tri- | 52.pr.1 |
| tici pro altero triticum spopondit, quodlibet triticum dando reum liberare posse existimo: | |
| a reo autem non aliud triticum repetere poterit, quam quo pessimo tritico liberare se a | |
| stipulatore licuit. itaque si paratus fuerit reus, quod dando ipse creditori liberari potuit, | |
| fideiussori dare et fideiussor id quod dederit, id est melius triticum condicet, exceptione | 5 |
| eum doli mali summoueri existimo. | |
| Papinianus libro nono quaestionum. Qui fide alterius pro alio fideiussit | 53.pr.1 |
| praesente et non recusante, utrosque obligat<o>s habet iure mandati: quod si pro inuito uel | |
| ignorante alterutrius mandatum secutus fideiussit, eum solum conuenire potest qui man- | |
| dauit, non etiam reum promittendi: nec me mouet, quod pecunia fideiussoris reus liberetur: | |
| id enim contingit et si meo mandato pro alio soluas. | 5 |
| Idem libro uicesimo septimo quaestionum. Cum seruus extero se mandat | 54.pr.1 |
| emendum, nullum mandatum est. sed si in hoc mandatum intercessit ut seruus manumit- | |
| teretur nec manumiserit, et pretium consequetur dominus ut uenditor et affectus ratione | |
| mandati agetur: finge filium naturalem uel fratrem esse (placuit enim prudentioribus af- | |
| fectus rationem in bonae fidei iudiciis habendam). quod si de suis nummis emptor pretium | 5 |
| dederit (neque enim aliter iudicio u<e>nditi liberari potest), quaeri solet, an utiliter de peculio | |
| agere possit. et uerius et utilius uidetur praetorem de huiusmodi contractibus seruorum | |
| non cogitasse, quo se ipsi mala ratione dominis aufer<ren>t. Si liber homo bona fide seruiens | 1.1 |
| redi<mi> se mandauerit idque nummis emptoris factum sit, contraria mandati actione agi | |
| posse constat, ut tamen actiones praestentur, quas habet emptor aduersus uenditorem: | |
| finge non manumississe liberam personam emptorem. | |
| Idem libro primo responsorum. Procurator, qui non res inclusas subtraxit, | 55.pr.1 |
| sed traditas non reddidit, iudicio mandati, non furti tenetur. | |
| Idem libro tertio responsorum. Qui mutuam pecuniam dari mandauit, omisso | 56.pr.1 |
| reo promittendi et pignoribus non distractis eligi potest: quod uti liceat si litteris exprimatur, | |
| distractis quoque pignoribus ad eum creditor redire poterit: etenim quae du- | |
| bitationis tollendae causa contractibus inseruntur, ius commune non laedunt. Fideiussor | 1.1 |
| qui pecuniam in iure optulit et propter aetatem eius qui petebat obsignauit ac publice de- | |
| posuit, confestim agere mandati potest. Non ideo minus omnis temporis bonam fidem ex- | 2.1 |
| plorari oportet, quod dominus post annos quinque <de> prouincia reuersus, mox rei publicae | |
| causa profecturus non acceptis rationibus mandatum instaurauerit. cum igitur ad officium | |
| procuratoris pertinuerit quidquid ex prima negotiorum gestorum administration<e> debuit ad | |
| secundam rationem transferre, secundi temporis causa priorem litem suscipiet. Salarium | 3.1 |
| incertae pollicitationis neque extra ordinem recte petitur neque iudicio mandati, ut salarium | |
| tibi constituat. Sumptus bona fide necessario factos, etsi negotio finem adhibere procurator | 4.1 |
| non potuit, iudicio mandati restitui necesse est. | |
| Idem libro decimo responsorum. Mandatum distrahendorum seruorum de- | 57.pr.1 |
| functo qui mandatum suscepit interc<i>disse constitit. quoniam tamen heredes eius errore | |
| lapsi non animo furandi, sed exsequendi, quod defunctus suae curae fecerat, seruos uendi- | |
| derant, eos a<b> emptoribus usucaptos uideri placuit. sed uenaliciar<i>um ex prouincia reuer- | |
| sum Publiciana actione non <in>utiliter acturum, cum exceptio iusti dominii causa cognita | 5 |
| detur neque oporteat eum, qui certi hominis fidem elegit, ob errorem aut imperitiam he- | |
| redum adfici damno. | |
| Paulus libro quarto quaestionum. Si praecedente mandato Titium defen- | 58.pr.1 |
| deras quamuis mortuo eo, cum hoc ignorares, ego puto mandati actionem aduersus heredem | |
| Titii competere, quia mandat<um> morte mandatoris, non etiam mandati actio soluitur. quod | |
| si sine mandatu defensionem suscepisti, negotiu<m> quodammodo defuncti gerere institueras | |
| et quemadmodum, si illum liberasses, competeret tibi negotiorum gestorum actio, ita potest | 5 |
| dici et heredem eius eadem actione tener<i.> Lucius Titius creditori suo mandatorem dedit: | 1.1 |
| deinde defuncto debitore maiore parte creditorum consentiente a praetore decretum est, | |
| ut portionem creditores ab heredibus ferant, absente eo creditore apud quem mandator | |
| exstiterat: quaero, si mandator conueniatur, an eandem habeat exceptionem quam heres | |
| debitoris. respondi: si praesens apud praetorem ipse quoque consensisset, pactus uidetur | 5 |
| iusta ex causa eaque exceptio et fideiussori danda esset et mandatori. sed cum proponas | |
| eum afuisse, iniquum est auferri ei electionem (sicut pignus aut priuilegium), qui potuit | |
| praesens id ipsum proclamare nec desiderare decretum praetoris. nec enim si quis dixerit | |
| summouendum creditorem, heredi consulitur, sed mandatori uel fideiussori, quibus mandati | |
| iudicio eandem partem praestaturus est. plane si ab hered<e> partem accepisset, an in reli- | 10 |
| quum permittendum esset creditori fideiussorem conuenire, dubitatum est: sed uidebitur | |
| consentire decreto conueniendo heredem. | |
| Idem libro quarto responsorum. <s>i mandatu Titii Calpurnius pecuniam quam | 59.pr.1 |
| Titius credebat stipulatus esset non donandi animo, mandati iudicio eum ab herede Titii | |
| posse conueniri, ut actiones suas praestet: idem est et si exacta est a Calpurnio pecunia. | |
| Paulus respondit fideiussorem, qui rem pignoris iure obligatam a creditore emit, mandati | 1.1 |
| iudicio conuentum ab herede debitoris <o>blato omni debito restituere cum fructibus coge<n- | |
| dum> neque habendum similem extraneo emptori, cum in omni contractu bonam fidem prae- | |
| star<e> debeat. Paulus respondit die adiecto in mandato, intra quem praestaturum se Lucius | 2.1 |
| Titius scripsit, non esse impedimento, quo minus etiam post eum diem conueniri mandati | |
| iudicio possit. Paulus respondit unum ex mandatoribus in solidum eligi posse, etiamsi non | 3.1 |
| sit concessum in mandato: post condemnationem autem in duorum personam collatam ne- | |
| cessario ex causa iudicati singulos pro parte dimidia conueniri posse et debere. Creditor | 4.1 |
| pignus uendidit: quaero, an, si euicta sit possessio emptori, regressum creditor ad manda- | |
| torem habere possit et an intersit, creditoris iure uendideri<t> an communi iure promiserit. | |
| Paulus respondit, si creditor ex pretio pignorum debitum consecutus non sit, mandatorem | |
| liberum non uideri. ex hoc responso apparet, si euictionis nomine non teneatur, proficere | 5 |
| eam rem ad liberationem. 'Ille illi salutem. Mando tibi, ut Blaesio Seuero adfini meo octo- | 5.1 |
| ginta credas sub pignore illo et illo: in quam pecuniam et quidquid usurarum nomine ac- | |
| cesserit indemnem rationem tuam me esse ex causa mandati in eum diem, quoad uixerit | |
| Blaesius Seuerus, praestaturum.' postea saepe conuentus mandator non respondit: quaero, | |
| an morte debitoris liberatus sit. Paulus respondit mandati obligationem perpetuam esse, | 5 |
| licet in mandato adiectum uideatur indemnem rationem tuam <me> esse ex causa mandati | |
| in eum diem, quoad uixerit Blaesius Seuerus, praestaturum. Paulus respondit non uideri | 6.1 |
| mandati condicion<i> paritum, cum in mandato adiectum sit, ut idonea cautio a debitore | |
| exigeretur, si neque fideiussor neque pignora accepta sint. | |
| Scaeuola libro primo responsorum. Creditor mandatorem conuenit: is con- | 60.pr.1 |
| demnatus prouocauit: quaerendum est, an manente appellatione debitor a creditore con- | |
| ueniri potest. respondi posse. Ad eum qui uxorem ducturus erat litteras fecit tales: 'Titius | 1.1 |
| Seio salutem. Semproniam pertinere ad animum meum cognouisti: ideoque cum ex uoto | |
| meo nuptura tibi sit, uelim certus sis secundum dignitatem tuam contrahere te matrimo- | |
| nium. et quamuis idonee repromissuram tibi Titiam matrem puellae dotem sciam, tamen | |
| et ipse quo magis conciliem animum tuum domu<i> meae, fidem meam interponere non du- | 5 |
| bito: quare scias, quodcumque ab ea ex hac causa stipulatus fueris, id me mea fide esse | |
| iussisse saluum te habiturum.' atque ita Titia, quae neque Ti<ti>o mandauerat neque ratum | |
| habuerat quod scripserat, dotem Seio promisit. quaero, si heres Titii ex causa mandati | |
| praestiterit, an actione mandati heredem Titiae conuenire potest. respondi secundum ea, | |
| quae proponuntur, non <po>sse. item quaesitum est, an nec negotiorum gestorum. respondi | 10 |
| nec hoc nomine iure agere posse: palam enim facere Titium non tam Titiae nomine, quam | |
| quod consultum uellet, mandasse. item si maritus aduersus mandatorem ageret, an aliqua | |
| exceptione summoueatur? respondi nihil proponi, cur summouendus sit. Duobus quis man- | 2.1 |
| dauit negotiorum administrationem: quaesitum est, an unusquisque mandati iudicio in so- | |
| lidum teneatur. respondi unumquemqu<e> pro solido conueniri debere, dummodo ab utroque | |
| non amplius debito exigatur. Si inter maritum et socerum id actum esset uel tacito intel- | 3.1 |
| lectu, ut onus exhibendae uxoris ad maritum rediret praestante patre dotis usuras, nullam | |
| actionem superfore ad recipiendum quod negetur consumptum: quod si pater puellae ex- | |
| hibitionem mandasse se doceat, actionem mandati competere. Lucius Titius fratris filio | 4.1 |
| commisit rerum suarum administrationem ita: Ϲεΐῳ τέκνῳ χαίρειν. ἐγὼ μὲν κατὰ φύϲιν εἶναι | |
| νομίζω τὸ ὑπὲρ πατρὸϲ καὶ τῶν τοῦ πατρὸϲ υἱῶν πραγματεύεϲθαι δίχα τοῦ τινὰ ἐπιτροπικὸν αἰτεῖν. | |
| εἰ δὲ δεῖ καὶ τοιούτου τινόϲ, ἐπιτρέπω ϲοι περὶ πάντων τῶν ἐμῶν ὡϲ θέλειϲ πραγματεύεϲθαι, | |
| εἴτε πωλεῖν θέλειϲ εἴτε ὑποτίθεϲθαι εἴτε ἀγοράζειν εἴτε ὁτιοῦν πράττειν, ὡϲ κυρίῳ ὄντι τῶν | 5 |
| ἐμῶν· ἐμοῦ πάντα κύρια τὰ ὑπὸ ϲοῦ γινόμενα ἡγουμένου καὶ μηδὲν ἀντιλέγοντόϲ ϲοι πρὸϲ μη- | |
| δεμίαν πρᾶξιν. quaesitum est, si quid non administrandi animo, sed fraudulenter alienasset | |
| uel mandasset, an ualeret. respondi eum, de quo quaereretur, plene quidem, sed quatenus | |
| res ex fide agenda esset, mandasse. item quaero, an, cum Seius magistratu functus debitor | |
| exstitisset, Lucius Titius eo nomine conuenir<i> possit uel res eius obligatae essent propter | 10 |
| uerba epistulae supra scripta. respondi neque conueniri posse neque res obligatas esse. | |
| Paulus libro secundo ad Neratium. Quod filio f<am>ilias ut peteret mandaui, | 61.pr.1 |
| emancipatus exegit: de peculio intra annum utiliter agam. Paulus: sed et cum filio agen- | |
| dum est. | |
| Scaeuola libro sexto digestorum. Cum controuersia esset de hereditate de- | 62.pr.1 |
| functae inter scriptum heredem et patruum Maeuium et amitas, Maeuius litteris ad sorores | |
| suas factis declarauit commune futurum, quidquid ad eum ex euentu litis hereditariae per- | |
| uenisset, neque stipulatio litteras secuta est: quaesitum est, cum transegerit idem Maeuius | |
| cum scripto herede ita, ut praedia et aliae quaedam res ex ea transactione ad eum per- | 5 |
| uenirent, an ex litteris suis possit a sororibus conueniri. respondit posse. Mandaui in haec | 1.1 |
| uerba: 'Lucius Titius Gaio suo salutem. Peto et mando tibi, ut fidem dic<a>s pro Publio | |
| Maeuio apud Sempronium: quaeque a Publio soluta tibi non fuerint, me repraesentaturum | |
| h<a>c epistula manu mea scripta notum tibi facio.' quaero, si non fideiussisset, sed man- | |
| dasset creditori et alias egisset quam quod ei mandatum esset, an actione mandati tene- | 5 |
| retur. respondit teneri. |