| PRO SOCIO | |
| Paulus libro trigesimo secundo ad edictum. Societas <co>iri potest uel in per- | 17.2.1.pr.1 |
| petuum, id est dum uiuunt, uel ad tempus uel ex tempore uel sub condicione. In societate | 1.1 |
| omnium bonorum omnes res quae coeuntium sunt continuo communicantur, | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. quia, licet specialiter traditio non | 2.pr.1 |
| interueniat, tacita tamen creditur interuenire. | |
| Paulus libro trigesimo secundo ad edictum. Ea uero, quae in nominibus | 3.pr.1 |
| erunt, manent in suo statu: sed actiones inuicem pra<e>stare debent. Cum specia- | 1.1 |
| liter omnium bonorum societas coita est, tunc et hereditas et legatum et quod donatum est | |
| aut quaqua ratione adquisitum communion<i> adquiretur. De illo quaeritur, si ita | 2.1 |
| <sit coita> societas, ut, si qua iusta hereditas alterutri obuenerit, communis sit, quae <sit> iusta | |
| hereditas, utrum quae iure legitimo obuenit an etiam ea quae testamento? et probabilius | |
| est ad legitimam hereditatem tantum hoc pertinere. Societas si dolo malo aut frau- | 3.1 |
| dandi causa coita sit, ipso iure nullius momenti est, quia fides bona contraria est fraudi | |
| et dolo. | |
| Modestinus libro tertio regularum. Societatem coire et re et uerbis | 4.pr.1 |
| et per nuntium posse nos dubium non est. Dissociamur renuntiatione morte capitis minu- | 1.1 |
| tione et egestate. | |
| Ulpianus libro trigesimo primo ad edictum. Societates contrahuntur | 5.pr.1 |
| siue uniuersorum bonorum siue negotiationis alicuius siue uectigalis siue etiam rei unius. | |
| Societas autem coiri potest et ualet etiam inter eos, qui non sunt aequis facultatibus, cum | 1.1 |
| plerumque pauperior oper<a> suppleat, quantum ei per comparationem patrimonii deest. do- | |
| nationis causa societas recte non contrahitur. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Si societatem mecum coieris ea condicione, | 6.pr.1 |
| ut partes societatis constitueres, ad boni uiri arbitrium ea res redigenda est: et conueniens | |
| e<s>t uiri boni arbitrio, ut non utique ex aequis partibus socii simus, ueluti si alter plus operae | |
| industriae pecuniae in societatem collaturus sit. | |
| Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum. Coiri societatem et simpliciter | 7.pr.1 |
| licet: et si non fuerit distinctum, uidetur coita esse uniuersorum quae ex quaestu ueniunt, | |
| hoc est si quod lucrum ex emptione uenditione, locatione conductione descendit. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Quaestus enim intellegitur, qui ex | 8.pr.1 |
| opera cuius descendit. | |
| Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum. Nec adiecit Sabinus heredi- | 9.pr.1 |
| tatem uel legatum uel donationes mortis causa siue non mortis causa, fortassis haec ideo, | |
| quia non sine causa obueniunt, sed ob meritum aliquod accedunt | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. et quia plerumque uel a parente uel <a li>berto | 10.pr.1 |
| quasi debitum nobis hereditas obuenit: | |
| Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum. et ita de hereditate legato donatione | 11.pr.1 |
| Quintus Mucius scribit. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. sed nec aes alienum, nisi quod ex quaestu | 12.pr.1 |
| pendebit, ueniet in rationem societa<ti>s. | |
| Idem libro trigesimo secundo ad edictum. Sed et si adiciatur, ut et quaestus | 13.pr.1 |
| et lucri socii sint, uerum est non ad aliud lucrum, quam quod ex quaestu uenit, hanc quo- | |
| que adiectionem pertinere. | |
| Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum. Si conuenerit inter socios, ne intra | 14.pr.1 |
| certum tempus communis res diuidatur, non uidetur conuenisse, ne societate abeatur. quid | |
| tamen si hoc conuenit, ne abeatur, an ualeat? eleganter Pomponius scripsit frustra hoc | |
| conuenire: nam et si non conuenit, si tamen intempestiue renuntietur societati, esse pro | |
| socio actionem. sed et si conuenit, ne intra certum tempus societate abeatur, et | 5 |
| ante tempus renuntietur, potest rationem habere renuntiatio. nec tenebitur pro socio qui | |
| ideo renuntiauit, quia condicio quaedam, qua societas erat coita, ei non praestatur: aut | |
| quid si ita iniuriosus et damnosus socius sit, ut non expediat eum pati? | |
| Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum. uel quod ea re frui | 15.pr.1 |
| non liceat, cuius gratia negotiatio suscepta sit? | |
| Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum. Idemque erit dicendum, si socius re- | 16.pr.1 |
| nuntiauerit societati, qui rei publicae causa diu et inuitus sit afuturus: quamuis nonnum- | |
| quam ei obici possit, quia potuit et per alium societatem administrare uel socio committere: | |
| sed hoc non alias, nisi ualde sit idoneus socius aut facilis afuturo etiam per alium socie- | |
| tatis administratio. Qui igitur paciscitur ne diuidat, nisi aliqua iusta ratio intercedat, nec | 1.1 |
| uendere poterit, ne alia ratione effici<a>t, ut diuidatur. sed sane potest dici uenditionem | |
| quidem non impediri, sed exceptionem aduersus emptorem locum habere, si ante diuidat, | |
| quam diuideret is qui uendidit. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Sed et socius qui alienauerit contra pac- | 17.pr.1 |
| tionem accipit committit et tenetur societatis aut communi diuidundo iudicio. Si | 1.1 |
| absenti renuntiata societas sit, quoad is scierit, quod is adquisiuit qui renuntiauit in com- | |
| mune redigi, detrimentum autem solius eius esse qui renuntiauerit: sed quod absens ad- | |
| qu<i>siit, ad solum eum pertinere, detrimentum ab eo factum commune esse. In | 2.1 |
| societate autem coeunda nihil attinet de renuntiatione <cauere>, quia ipso iure societatis in- | |
| tempestiua renuntiatio in aestimationem uenit. | |
| Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum. Si seruus societatem coierit, non | 18.pr.1 |
| sufficiet, si iubeatur a domino seruus abire a societate, sed socio renuntiandum est. | |
| Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum. Qui admittitur socius, ei tantum so- | 19.pr.1 |
| cius est qui admisit, <e>t recte: cum enim societas consensu contrahatur, socius mihi esse | |
| non potest quem ego socium esse nolu<i>. quid ergo si socius meus eum admisit? ei soli | |
| socius est | |
| Idem libro trigesimo primo ad edictum. (nam socii mei socius | 20.pr.1 |
| meus socius non est) | |
| Idem libro trigesimo ad Sabinum. et quidquid fuerit de societate nostra | 21.pr.1 |
| consecutus, cum illo qui eum adsumpsit communicabit, <nos> cum eo non communicabimus. | |
| sed factum eius praestabitur societati, id est aget socius et societati praestabit quod fuerit | |
| consecutus. | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Ex contrario factum quoque | 22.pr.1 |
| sociorum debet ei praestare sicuti suum, quia ipse aduersus eos habet actionem. item cer- | |
| tum est nihil uetare <prius> inter eum qui admiserit et eum qui admissus fuerit societatis | |
| iudicio agi, quam agi incipiat inter ceteros et eum qui admiserit. | |
| Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum. De illo Pomponius dubitat, utrum | 23.pr.1 |
| actionem eum mandare sociis sufficit, ut, si facere ille non possit, nihil ultra sociis praestet, | |
| an uero indemnes eos praestare debeat. et puto omnimodo eum teneri eius nomine, quem | |
| ipse solus admisit, quia difficile est negare culpa ipsius admissum. Idem quaerit, an com- | 1.1 |
| modum, quod propter admissum socium accessit, compensari cum damno, quod culpa prae- | |
| buit, debeat, et ait compensandum. quod non est uerum, nam et Marcellus libro sexto di- | |
| gestorum scribit, si seruus unius ex sociis societati a domino praepositus neglegenter uer- | |
| satus sit, dominum societati qui praeposuerit praestaturum nec compensandum commodum, | 5 |
| quod per seruum societati accessit, cum damno: et ita diuum Marcum pronuntiasse, nec | |
| posse dici socio: 'abstine commodo, quod per seruum accessit, <si> damnum petis'. | |
| Idem libro trigesimo primo ad edictum. Plane si ambo socii seruum alterius | 24.pr.1 |
| praeposuerint, non tenebitur dominus eius nomine, nisi dumtaxat de peculio: commune enim | |
| periculum esse oportet, cum ambo eum praeponamus. | |
| Paulus libro sexto <ad> Sabinum. Non ob eam rem minus ad periculum socii | 25.pr.1 |
| pertinet quod neglegentia eius perisset, quod in plerisque aliis industria eius societas <aucta> | |
| fuisset: et hoc ex appellatione imperator pronuntiauit. | |
| Ulpianus libro trigesimo primo ad edictum. Et ideo si socius | 26.pr.1 |
| quaedam neglegenter in societate egisset, in plerisque autem societatem auxisset, non com- | |
| pensatur compendium cum neglegentia, ut Marcellus libro sexto digestorum scribsit. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Omne aes alienum, quod ma- | 27.pr.1 |
| nente societate contractum est, de communi soluendum est, licet posteaquam societas di- | |
| stra<cta> est solutum sit. igitur et si sub condicione promiserat et distracta societate con- | |
| dicio exstitit, ex communi soluendum est: ideoque si interim societas dirimatur, cautiones | |
| interponendae sunt. | 5 |
| Idem libro sexagesimo ad edictum. Si soci<i> sumus et unus ex die pecuniam | 28.pr.1 |
| debeat et diuidatur societas, non debet hoc deducere socius quemadmodum praesens <pure> | |
| debet, sed omnes diuidere et cauere, cum dies uenerit, defensu iri socium. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Si non fuerint partes societati ad- | 29.pr.1 |
| iectae, aequas eas esse constat. si uero placuerit, ut quis duas partes uel tres habeat, alius | |
| unam, an ualeat? placet ualere, si modo aliquid plus contulit societati uel pecuniae uel | |
| operae uel cuiuscumque alterius rei causa. Ita coiri societatem posse, ut nullam partem | 1.1 |
| damni alter sentiat, lucrum uero commune sit, Cassius putat: quod ita demum ualebit, ut | |
| et Sabinus scribit, si tant<i> sit opera, quanti damnum est: plerumque enim tanta est indu- | |
| stria socii, ut plus societati conferat quam pecunia, item si solus nauiget, si solus pere- | |
| grinetur, pericula subeat solus. Aristo refert Cassium respondisse societatem talem coiri | 2.1 |
| non posse, ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiret, et hanc societatem leoninam | |
| solitum appellare: et nos consentimus talem societatem nullam esse, ut alter lucrum sen- | |
| tiret, alter uero nullum lucrum, sed damnum sentiret: iniquissimum enim genus societatis | |
| est, ex qua quis damnum, non etiam lucrum spectet. | 5 |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Mucius libro quarto decimo scribit non | 30.pr.1 |
| posse societatem coiri, ut aliam damni, aliam lucri partem socius ferat: Seruius in notatis | |
| Mucii ait nec posse societatem ita contrahi, neque enim lucrum intellegitur nisi omni damno | |
| deduct<o> neque damnum nisi omni lucro deducto: sed potest coiri societas ita, ut eius lucri, | |
| quod reliquum in societate sit omni damno deducto, pars alia feratur, et eius damni, quod | 5 |
| similiter relinquatur, pars alia capiatur. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Ut sit pro socio actio, societatem | 31.pr.1 |
| intercedere oportet: nec enim sufficit rem esse communem, nisi societas intercedit. com- | |
| muniter autem res agi potest etiam citra societatem, ut puta cum non affectione societatis | |
| incidimus in communionem, ut euenit in re duobus legata, item si a duobus simul empta | |
| res sit, aut si hereditas uel donatio communiter nobis obuenit, aut si a duobus separatim | 5 |
| emimus partes eorum non socii futuri. | |
| Idem libro secundo ad edictum. Nam cum tractatu habito societas coita est, | 32.pr.1 |
| pro socio actio est, cum sine tractatu in re ipsa et negotio, communiter gestum uidetur, | |
| Idem libro trigensimo primo ad edictum. ut in conductionibus publicorum, | 33.pr.1 |
| item in emptionibus: nam qui nolunt inter se contendere, solent per nuntium rem emere | |
| in commune, quod a societate longe remotum est. et ideo societate sine tutoris auctoritate | |
| coita pupillus non tenetur, attamen communiter gesto tenetur. | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Quibus casibus si quid forte | 34.pr.1 |
| unus in eam rem impenderit siue fructus mercedesue unus perceperit uel deteriorem fecerit | |
| rem, non societatis iudicio locus est, sed inter coheredes quidem familiae herc<i>scendae iu- | |
| dicio agitur, inter ceteros communi diuidundo. inter eos quoque, quibus hereditario iure | |
| communis res est, posse et communi diuidundo agi. | 5 |
| Ulpianus libro trigesimo ad Sabinum. Nemo potest societatem heredi suo | 35.pr.1 |
| sic parere, ut ipse heres socius sit: in heredem autem socii proponitur actio, ut bonam | |
| fidem praestet | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. et acti etiam culpam, quam is pra<e>staret | 36.pr.1 |
| in cuius locum successit, licet socius <non> sit. | |
| Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum. Plane si hi, qui sociis heredes | 37.pr.1 |
| exstiterint, animum inierint societatis in ea hereditate, nouo consensu quod postea gesserint | |
| efficitur ut in pro socio actionem deducatur. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Pro socio arbiter prospicere de- | 38.pr.1 |
| bet cautionibus in futuro damno uel lucro pendente ex ea societate. quod Sabinus in omni- | |
| bus bonae fidei iudiciis existimauit, siue generalia sunt (ueluti pro socio, negotiorum | |
| gestorum, tutelae) siue specialia (ueluti mandati, commodati, depositi). Si tecum societas | 1.1 |
| mihi sit et res ex societate communes, quam impensam in eas fecero quosue fructus ex | |
| his rebus ceperis, uel pro socio uel communi diuidundo me consecuturum et altera actione | |
| alteram tolli Proculus ait. | |
| Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum. Si fundus mihi tecum communis | 39.pr.1 |
| sit et in eum mortuum intuleris, agam tecum pro socio. | |
| Idem libro septimo decimo ad Sabinum. Heres socii quamuis socius non | 40.pr.1 |
| est, tamen ea, quae per defunctum inchoata sunt per heredem explicari debent: in quibus | |
| dolus eius admitti potest. | |
| Ulpianus libro uicensimo ad edictum. Si quis a socio poenam stipulatus | 41.pr.1 |
| sit, pro socio non aget, si tantundem in poenam sit, quantum eius interfuit. | |
| Idem libro quadragensimo quinto ad Sabinum. Quod si ex stipulatu eam | 42.pr.1 |
| consecutus sit, postea pro socio agendo hoc minus accipiet poena ei in sortem imputata. | |
| Idem libro uicensimo octauo ad edictum. Si actum sit communi diuidundo, | 43.pr.1 |
| non tollitur pro socio actio, quoniam pro socio et nominum rationem habet et adiudica- | |
| tionem non admittit. sed si postea pro socio agatur, hoc minus ex ea actione consequitur, | |
| quam ex prima actione consecutus est. | |
| Idem libro trigensimo primo ad edictum. Si margarita tibi uendenda dedero, | 44.pr.1 |
| ut, si ea decem uendidisses, redderes mihi decem, si pluris, quod excedit tu haberes, mihi | |
| uidetur, si animo contrahendae societatis id actum sit, pro socio esse actionem, si minus, | |
| praescriptis uerbis. | |
| Idem libro trigensimo ad Sabinum. Rei communis nomine cum | 45.pr.1 |
| socio furti agi potest, si per fallaciam doloue malo amouit uel rem communem celandi animo | |
| contrectet: sed et pro socio actione obstrictus est, nec altera actio alteram tollet. idemque | |
| in ominibus bonae fidei iudiciis dicendum est. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Idem est et in colono et in eo qui negotia | 46.pr.1 |
| gerit et qui mandatum nostrum exsequitur et in tutore. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Sed si ex causa furtiua condixero, | 47.pr.1 |
| cessabit pro socio actio, nisi si pluris mea intersit. Si damnum in r<e> communi socius dedit, | 1.1 |
| Aquilia teneri eum et Celsus et Iulianus et Pomponius scribunt: | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. sed nihilo minus et pro socio tenetur, | 48.pr.1 |
| Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum. si hoc facto societatem laesit, | 49.1.1 |
| si uerbi gratia negotiatorem seruum uulnerauerit uel occidit. | |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Sed actione pro socio consequitur, ut al- | 50.1.1 |
| tera actione contentus esse debeat, quia utraque actio ad rei persecutionem respicit, non | |
| ut furti ad poenam dumtaxat. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Merito autem adiectum est ita de- | 51.1.1 |
| mum furti actionem esse, si per fallaciam et dolo malo amouit, quia, cum sine dolo malo | |
| fecit, furti non tenetur: et sane plerumque credendum est eum, qui partis dominus est, | |
| iure potius suo re uti quam furti consilium inire. Et ideo uidebimus, an Fabia teneatur. | 1 |
| et ratio quidem facit, ne teneatur, uerum si plagium fecit uel suppressit, Fabia teneri. | |
| Idem libro trigensimo primo ad edictum. Cum duobus uicinis fundus con- | 52.pr.1 |
| iunctus uenalis esset, alter ex his petit ab altero, ut eum fundum emeret, ita ut ea pars, | |
| quae suo fundo iuncta esset, sibi cederetur: mox ipse eum fundum ignorante uicino emit: | |
| quaeritur, an aliquam actionem cum eo uicinus habeat. Iulianus scripsit implicitam esse | |
| facti quaestionem: nam si hoc solum actum est, ut fundum Lucii Titii uicinus emeret et | 5 |
| mecum communicaret, aduersus me qui emi nullam actionem uicino competere: si uero id | |
| actum est, ut quasi commune negotium gereretur, societatis iudicio tenebor, ut tibi deducta | |
| part<e> quam mandaueram reliquas partes praestem. Uenit autem in hoc iudicium pro socio | 1.1 |
| bona fides. Utrum ergo tantum dolum an etiam culpam praestare socium oporteat, quae- | 2.1 |
| ritur. et Celsus libro septimo digestorum ita scripsit: socios inter se dolum et culpam | |
| praestare oportet. si in coeunda societate, inquit, artem operamue pollicitus est alter, ueluti | |
| cum pecus in commune pascendum aut agrum politori damus in commune quaerendis fruc- | |
| tibus, nimirum ibi etiam culpa praestanda est: pretium enim operae artis est uelamentum. | 5 |
| quod si rei communi socius nocuit, magis admittit culpam quoque uenire. Damna | 3.1 |
| quae imprudentibus accidunt, hoc est damna fatalia, socii non cogentur praestare: ideoque | |
| si pecus aestimatum datum sit et id latrocinio aut incendio perierit, commune damnum | |
| est, si nihil dolo aut culpa acciderit eius, qui aestimatum pecus acceperit: quod si a furibus | |
| subreptum sit, proprium eius detrimentum est, quia custodiam praestare debuit, qui aesti- | 5 |
| matum accepit. haec uera sunt, et pro socio erit actio, si modo societatis contrahendae | |
| causa pascenda data sunt quamuis aestimata. Quidam sagariam negotiationem | 4.1 |
| coierunt: alter ex his ad merces comparandas profectus in latrones incidit suamque pecu- | |
| niam perdidit, serui eius uulnerati sunt resque proprias perdidit. dicit Iulianus damnum | |
| esse commune ideoque actione pro socio damni partem dimidiam adgnoscere debere tam | |
| pecuniae quam rerum ceterarum, quas secum non tulisset socius nisi ad merces communi | 5 |
| nomine comparandas proficisceretur. sed et si quid in medicos impensum est, pro parte | |
| socium agnoscere debere rectissime Iulianus probat. proinde et si naufragio quid periit, | |
| cum non alias merces quam naui solerent aduehi, damnum ambo sentient: nam sicuti lucrum, | |
| ita damnum quoque commune esse oportet, quod non culpa socii contingit. Cum | 5.1 |
| duo erant argentarii socii, alter eorum aliquid separatim quaesierat et lucri senserat: quae- | |
| rebatur, an commune esse lucrum oporteret. et imperator Seuerus Flauio Felici in haec | |
| uerba rescripsit: 'etiamsi maxime argentariae societas inita est, quod quisque tamen socius | |
| non ex argentaria causa quaesiit, id ad communionem non pertinere explorati iuris est'. | 5 |
| Papinianus quoque libro tertio responsorum ait: si fratres parentium indiuisas he- | 6.1 |
| reditates ideo retinuerunt, ut emolumentum ac damnum in his commune sentirent, quod | |
| aliunde quaesierint in commune non redigetur. Item ex facto consultum respondisse | 7.1 |
| se ait libro tertio responsorum: inter Flauium Uictorem et Bellicum Asianum placuerat, ut | |
| locis emptis pecunia Uictoris monumenta fierent opera et peritia Asiani, quibus distractis | |
| pecuniam Uictor cum certa quantitate reciperet, superfluum Asianus acciperet, qui operam | |
| in societatem contulit: erit pro socio actio. Idem Papinianus eodem libro ait, si inter fra- | 8.1 |
| tres uoluntarium consortium initum fuerit, et stipendia ceteraque salaria in commune redigi | |
| iudicio societatis, quamuis filius emancipatus haec non cogatur conferre fratri, inquit, in | |
| potestate manenti, quia et si in potestate maneret, praecipua ea haberet. Idem respondit | 9.1 |
| societatem non posse ultra mortem porrigi, et ideo nec libertatem de supremis iudiciis constrin- | |
| gere quis poterit uel cognatum ulteriorem proximioribus praeferre. Idem | 10.1 |
| respondit: socius, qui cessantis cessantiumue portiones insulae restituerit, quamuis aut sor- | |
| tem cum certis usuris intra quattuor menses, postquam opus refectum erit, recipere potest | |
| exigendoque priuilegio utetur aut deinceps propriam rem habebit, potest tamen pro socio | |
| agere ad hoc, ut consequatur quod sua intererat. finge enim malle eum magis suum con- | 5 |
| sequi quam dominium insulae. oratio enim diui Marci idcirco quattuor mensibus finit certas | |
| usuras, quia post quattuor dominium dedit. Si qui societatem ad emendum | 11.1 |
| coierint, deinde res alterius dolo uel culpa empta non sit, pro socio esse actionem constat. | |
| plane si condicio sit adiecta 'si intra illum diem ueniret', et dies sine culpa socii prae- | |
| terierit, cessabit actio pro socio. Item si in communem riuum reficiendum inpensa facta | 12.1 |
| sit, pro socio esse actionem ad reciperandum sumptum Cassius scripsit. Item Mela scribit, | 13.1 |
| si uicini semipedes inter se contulerunt, ut ibi craticium parietem inter se aedificarent ad | |
| onera utriusque sustinenda, deinde aedificato pariete alter in eum inmitti non patiatur, | |
| pro socio agendum. idemque et si aream in commune emerint, ne luminibus suis office- | |
| retur, et alteri tradita sit nec praestet alteri quod conuenit, pro socio actionem esse. Si | 14.1 |
| plures sint inter eosdem societates coitae, ad omnes societates sufficere hoc unum iudicium | |
| constat. Si quis ex sociis propter societatem profectus sit, ueluti ad merces emen- | 15.1 |
| das, eos dumtaxat sumptu<u>m societati imputabit qui in eam <rem im>pensi sunt: uia- | |
| tica igitur et meritoriorum et stabulorum, iumentorum carrulorum uecturas uel sui uel | |
| sarcinarum suarum gratia uel mercium recte imputabit. Socium uniuersa in societatem | 16.1 |
| conferre debere Neratius ait, si omnium bonorum socius sit: et ideo siue ob iniuriam sibi | |
| factam uel ex lege Aquilia, siue ipsius siue filii corpori nocitum sit, conferre debere re- | |
| spondit. Ibidem ait socium omnium bonorum non cogi conferre, quae ex prohibitis causis | 17.1 |
| adquisierit. Per contrarium quoque apud ueteres tractatur, an socius omnium bonorum, si | 18.1 |
| quid ob iniuriarum actionem damnatus praestiterit, ex communi consequatur ut praestet. | |
| et Atilicinus Sabinus Cassius responderunt, si iniuria iudicis damnatus sit, consecuturum, | |
| si ob maleficium suum, ipsum tantum damnum sentire debere. cui congruit, quod Seruium | |
| respondisse Aufidius refert, si socii bonorum fuerint, deinde unus, cum ad iudicium non | 5 |
| adesset, damnatus sit, non debere eum de communi id consequi, si uero praesens iniuriam | |
| iudicis passus sit, de communi sarciendum. | |
| Idem libro trigensimo ad Sabinum. Quod autem ex furto uel ex alio male- | 53.pr.1 |
| ficio quaesitum est, in societatem non oportere conferri palam est, quia delictorum turpis | |
| atque foeda communio est. plane si in medium collata sit, commune erit lucrum. | |
| Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum. Quod enim ex maleficio con- | 54.pr.1 |
| tulerit socius, non aliter recipere debet, quam si damnatus sit. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Si igitur ex hoc conuentus fuerit | 55.pr.1 |
| qui maleficium admisit, id quod contulit aut solum aut cum poena aufe<r>et: solum aufe<r>et, | |
| si mihi proponas insciente socio eum in societatis rationem hoc contulisse: quod si sciente, | |
| etiam poenam socium agnoscere oportet: aequum est enim, ut cuius participauit lucrum | |
| participet et damnum. | 5 |
| Paulus libro sexto ad Sabinum. Nec quicquam interest, utrum manente | 56.pr.1 |
| societate praestiterit ob furtum an dissoluta ea. idemque est in omnibus turpibus actioni- | |
| bus, ueluti iniuriarum, ui bonorum raptorum, serui corrupti et similibus, et in omnibus | |
| poenis pecuniariis quae ex publicis iudiciis accidunt. | |
| Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Nec praetermittendum esse Pom- | 57.pr.1 |
| ponius ait ita demum hoc esse uerum, si honestae et licitae rei societas coita sit: ceterum | |
| si maleficii societas coita sit, constat nullam esse societatem. generaliter enim traditur re- | |
| rum inhonestarum nullam esse societatem. | |
| Idem libro trigensimo primo ad edictum. Si id quod quis in societatem con- | 58.pr.1 |
| tulit exstinctum sit, uidendum, an pro socio agere possit. tractatum ita est apud Celsum | |
| libro septimo digestorum ad epistulam Cornelii Felicis: cum tres equos haberes et ego unum, | |
| societatem coimus, ut accepto equo meo quadrigam uenderes et ex pretio quartam mihi | |
| redderes. si igitur ante uenditionem equus meus mortuus sit, non putare se Celsus ait | 5 |
| societatem manere nec ex pretio equorum tuorum partem deberi: non enim habendae qua- | |
| drigae, sed uendendae coitam societatem. ceter<um> si id actum dicatur, ut quadriga fieret | |
| eaque communicaretur tuque in ea tres partes haberes, ego quartam, non dubie adhuc socii | |
| sumus. Item Celsus tractat, si pecuniam contulissemus ad mercem emendam et | 1.1 |
| mea pecunia perisset, cui perierit ea. et ait, si post collationem euenit, ut pecunia periret, | |
| quod non fieret, nisi societas coita esset, utrique perire, ut puta si pecunia, cum peregre | |
| portaretur ad mercem emendam, periit: si uero ante collationem, posteaquam eam desti- | |
| nasses, tunc perierit, nihil eo nomine consequeris, inquit, quia non societati periit. | 5 |
| Si filius familias societatem coierit, deinde emancipatus a patre fuerit, apud Iulianum quae- | 2.1 |
| ritur, an eadem societas duret an uero alia sit, si forte post emancipationem in societatem | |
| duratum est. Iulianus scribsit libro quarto decimo digestorum eandem societatem durare, | |
| initium en<im in> his contractibus inspiciendum: duabus autem actionibus agendum esse, una | |
| aduersus patrem, altera aduersus filium: cum patre de eo, cuius dies ante emancipationem | 5 |
| cessit, nam eius temporis, quo post emancipationem societas durauit, nihil praestare patrem | |
| oportet: cum filio autem de utroque tempore, id est de tota societate, nam et si quid, in- | |
| quit, socius filii post emancipationem filii dolo fecerit, eius non patri, sed filio actio danda | |
| est. Si seruus meus societatem cum Titio coierit et alienatus in eadem permanserit, potest | 3.1 |
| dici alienatione serui et priorem societatem finitam et ex integro alteram inchoatam, atque | |
| ideo et mihi et emptori actionem pro socio competere, item tam aduersus me quam ad- | |
| uersus emptorem ex his causis quae ante alienationem inciderunt dandam actionem, ex | |
| reliquis aduersus emptorem solum. | 5 |
| Pomponius libro duodecimo ad Sabinum. Adeo morte socii soluitur societas, | 59.pr.1 |
| ut nec ab initio pacisci possimus, ut heres etiam succedat societati. haec ita in priuatis | |
| societatibus ait: in societate uectigalium nihilo minus manet societas et post mortem ali- | |
| cuius, sed ita demum, si pars defuncti ad personam heredis eius adscripta sit, ut heredi | |
| quoque conferri oporteat: quod ipsum ex causa aestimandum est. quid enim, si is mortuus | 5 |
| sit, propter cuius operam maxime societas coita sit aut sine quo societas administrari non | |
| possit? Quod in alea aut adulterio perdiderit socius, ex medio non est laturus: si quid uero | 1.1 |
| dolo nostro socius damni ceperit, a nobis repetet. | |
| Idem libro tertio decimo ad Sabinum. Socium, qui in eo, quod ex societate | 60.pr.1 |
| lucri faceret, reddendo moram adhibuit, cum ea pecunia ipse usus sit, usuras quoque eum | |
| praestare debere Labeo ait, sed non quasi usuras, sed quod socii intersit moram eum non | |
| adhibuisse: sed si aut usus ea pecunia non sit aut moram non fecerit, contra esse: item | |
| post mortem socii nullam talem aestimationem ex facto heredis faciendam, quia morte socii | 5 |
| dirimatur societas. Socius cum resisteret communibus seruis uenalibus ad fugam erumpen- | 1.1 |
| tibus, uulneratus est: impensam, quam in curando se fecerit, non consecuturum pro socio | |
| actione Labeo ait, quia id non in societatem, quamuis propter societatem inpensum sit, | |
| sicuti si propter societatem eum heredem quis instituere desisset aut legatum praetermis- | |
| isset aut patrimonium suum neglegentius administrasset: nam nec compendium, quod | 5 |
| propter societatem ei contigisset, ueniret in medium, ueluti si propter societatem heres | |
| fuisset institutus aut quid ei donatum esset. | |
| Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum. Secundum Iulianum tamen | 61.pr.1 |
| et quod medicis pro se datum est recipere potest, quod uerum est. | |
| Pomponius libro tertio decimo ad Sabinum. Si Titius cum quo mihi societas | 62.pr.1 |
| erat decesserit egoque cum putare<m> Titii hereditatem ad Seium pertinere, communiter cum | |
| eo res uendiderim et partem pecuniae ex uenditione redactae ego, partem Seius abstulerit, | |
| te, qui re uera Titio heres es, partem ad me reda<c>tae pecuniae societatis iudicio non con- | |
| secuturum Neratio et Aristoni placebat, quia meae dumtaxat partis pretia percepissem, | 5 |
| neque interesse, utrum per se partes meas uendidissem an communiter cum eo, qui reli- | |
| quas partes ad se pertinere diceret. alioquin euenturum, ut etiam, si duo socii rem uen- | |
| diderint, unusquisque quod ad se peruenerit partem alteri societatis iudicio praestare de- | |
| beat. sed nec te ex parte, quam hereditatis petitione forte a Seio consecuturus sis, quic- | |
| quam mihi praestare debere, quia quod ad Seium peruenerit, tuarum partium pretium sit | 10 |
| nec ad me <hab>entem meum quicquam ex eo redire debeat. | |
| Ulpianus libro trigensimo primo ad edictum. Uerum est quo<d> Sabino uidetur, | 63.pr.1 |
| etiamsi non uniuersorum bonorum socii sunt, sed unius rei, attamen in id quod facere | |
| possunt quodue dolo malo fecerint quo minus possint, condemnari oportere. hoc enim | |
| summam rationem habet, cum societas ius quodammodo fraternitatis in se habeat. Uiden- | 1.1 |
| dum est, an et fideiussori socii id praestari debeat an uero personale beneficium sit, quod | |
| magis uerum est. sed si hic fideiussor quasi defensor socii iudicium susceperit, proderit | |
| sibi: namque Iulianus libro quarto decimo digestorum scribsit defensorem socii in id quod | |
| socius facere potest condemnari oportere. idemque et in patroni defensore accipere debere | 5 |
| ait: et utique idem erit in uniuersis, qui in id quod facere possunt conueniuntur. Patri | 2.1 |
| autem uel domino socii, si iussu eorum societas contracta sit, non esse hanc exceptionem | |
| danda<m>, quia nec heredi socii ceterisque successoribus hoc praestabitur: quia nec cetero- | |
| rum heredibus successoribusue, quos in id quod facere possunt conuenimus, idem prae- | |
| statur. Id quod facere socius potest quemadmodum aestimandum sit? et placuit non de- | 3.1 |
| bere deduci aes alienum quod debetur a socio: ita et Marcellus libro septimo digestorum | |
| scribsit, nisi forte, inquit, ex ipsa societate debeatur. Item uidendum, an cautio ueniat in | 4.1 |
| hoc iudicium eius quod facere socius non possit, scilicet nuda promissio: quod magis di- | |
| cendum arbitror. Si, cum tres socii essent, egerit cum uno ex sociis socius et partem suam | 5.1 |
| integram sit consecutus, deinde alius socius cum eodem agat et partem consequi integram | |
| non poterit, quia facere solidum non potest, an hic qui minus consecutus est cum eo agere | |
| possit qui solidum accepit ad communicandas partes inter eos, id est exaequandas, quasi | |
| iniquum sit ex eadem societate alium plus, alium minus consequi? sed magis est, ut pro | 5 |
| socio actione consequi possit, ut utriusque portio exaequetur: quae sententia habet aequi- | |
| tatem. | |
| Tempus autem spectamus quantum facere socius possit rei iudicandae. | 6.1 |
| Hoc quo- | 7.1 |
| que facere quis posse uidetur quod dolo fecit quo minus possit: nec enim aequum est do- | |
| lum suum quemquam releuare. quod et in ceteris, qui in id quod facere possunt conue- | |
| niuntur, accipiendum est. si tamen non dolo, sed culpa sua facere posse desiit, dicendum | |
| est condemnari eum non debere. In heredem quoque socii pro socio actio competit, quam- | 8.1 |
| uis heres socius non sit: licet enim socius non sit, attamen emolumenti successor est. et | |
| circa societates uectigalium ceterorumque idem obseruamus, ut heres socius non sit nisi | |
| fuerit adscitus, uerumtamen omne emolumentum societatis ad eum pertineat, simili modo | |
| et damnum adgnoscat quod contingit, siue adhuc uiuo socio uectigalis siue postea: quod | 5 |
| non similiter in uoluntaria societate obseruatur. Si seruo communi legatum sine libertate | 9.1 |
| unus ex dominis reliquit, hoc ad solum socium pertinet: an tamen pro socio iudicio com- | |
| municari debeat cum herede socii, quaeritur. et ait Iulianus Sextum Pomponium referre | |
| Sabinum respondentem non communicari, et posse hanc sententiam defendi Iulianus ait: | |
| non enim propter communionem hoc adquisitum est, sed ob suam partem, nec oportet id | 5 |
| communicari, quod quis non propter societatem, sed propter suam partem adquisierit. | |
| Societas soluitur ex personis, ex rebus, ex uoluntate, ex actione. ideoque siue | 10.1 |
| homines siue res siue uoluntas siue actio interierit, distrahi uidetur societas. intereunt | |
| autem homines quidem maxima aut media capitis deminutione aut morte: res euro, cum | |
| aut nullae relinquantur aut condicionem mutauerint, neque enim eius rei quae iam nulla | |
| sit quisquam socius est neque eius quae consecrata publicataue sit. uoluntate distrahitur | 5 |
| societas renuntiatione. | |
| Callistratus libro primo quaestionum. Itaque cum separatim | 64.pr.1 |
| socii agere coeperint et unusquisque eorum sibi negotietur, sine dubio ius societatis dis- | |
| soluitur. | |
| Paulus libro trigensimo secundo ad edictum. Actione distrahitur, | 65.pr.1 |
| cum aut stipulatione aut iudicio mutata sit causa societatis. Proculus enim ait hoc ipso | |
| quod iudicium ideo dictatum est, ut societas distrahatur, renuntiatam societatem, | |
| siue totorum bonorum siue unius rei societas coita sit. Item bonis a creditoribus uenditis | 1.1 |
| unius socii distrahi societatem Labeo ait. Si in rem certam emendam conducen- | 2.1 |
| damue coita sit societas, tunc etiam post alicuius mortem quidquid lucri detrimentiue factum | |
| sit, commune esse Labeo ait. Diximus dissensu solui societatem: hoc ita est, si | 3.1 |
| omnes dissentiunt. quid ergo, si unus renuntiet? Cassius scripsit eum qui renuntiauerit | |
| societati a se quidem liberare socios suos, se autem ab illis non liberare. quod utique ob- | |
| seruandum est, si dolo malo renuntiatio facta sit, ueluti si, cum omnium bonorum socie- | |
| tatem inissemus, deinde cum obuenisset uni hereditas, propter hoc renuntiauit: ideoque | 5 |
| si quidem damnum attulerit hereditas, hoc ad eum qui renuntiauit pertinebit, commodum | |
| autem communicare cogetur actione pro socio. quod si quid post renuntiationem adqui- | |
| sierit, non erit communicandum, quia nec dolus admissus est in eo. Item si societatem | 4.1 |
| ineamus ad aliquam rem emendam, deinde solus uolueris eam emere ideoque renuntiaueris | |
| societati, ut solus emeres, teneberis quanti interest mea: sed si ideo renuntiaueris, quia | |
| emptio tibi displicebat, non teneberis, quamuis ego emero, quia hic nulla fraus est: eaque | |
| et Iuliano placent. Labeo autem posteriorum libri<s> scribsit, si renuntiauerit societati unus | 5.1 |
| ex sociis eo tempore, quo interfuit socii non dirimi societatem, committere eum in pro | |
| socio actione: nam si emimus mancipia inita societate, deinde renunties mihi eo tempore, | |
| quo uendere mancipia non expedit, hoc casu, quia deteriorem causam meam facis, teneri | |
| te pro socio iudicio. Proculus hoc ita uerum esse <ait, si> societatis non intersit dirimi socie- | 5 |
| tatem: semper enim non id, quod priuatim interest unius ex sociis, seruari solet, sed quod | |
| societati expedit. haec ita accipienda sunt, si nihil de hoc in coeunda societate conuenit. | |
| Item qui societatem in tempus coit, eam ante tempus renuntiando socium a se, non se a | 6.1 |
| socio liberat: itaque si quid compendii postea factum erit, eius partem non fert, at si | |
| dispendium, aeque praestabit portionem: nisi renuntiatio ex necessitate quadam facta sit. | |
| quod si tempus finitum est, liberum est recedere, quia sine dolo malo id fiat. Renuntiare | 7.1 |
| societati etiam per alios possumus: et ideo dictum est procuratorem quoque posse renun- | |
| tiare societati. sed utrum de eo dictum sit, cui omnium bonorum administratio concessa | |
| est, an de eo, cui hoc ipsum nominatim mandatum est, uideamus, an uero per utrumque | |
| recte renuntietur? quod est uerius, nisi si prohibuerit eum dominus specialiter renuntiare. | 5 |
| Item scriptum est posse procuratori quoque meo socium meum renuntiare. quod Seruius | 8.1 |
| apud Alfenum ita notat: esse in potestate domini, cum procuratori eius renuntiatum est, | |
| an uelit ratam habere renuntiationem. igitur is cuius procuratori renuntiatum est liberatus | |
| esse uidebitur: an autem ipse quoque <qui> renuntiauit procuratori liberetur, in potestate | |
| eius erit, quemadmodum diximus in eo, qui socio renuntiat. Morte unius societas dis- | 9.1 |
| soluitur, etsi consensu omnium coita sit, plures uero su<p>ersint, nisi in coeunda societate | |
| aliter conuenerit. nec heres socii succedit: sed quod ex re communi postea quaesitum est, | |
| item dolus et culpa in eo quod ex ante gesto pendet tam ab herede quam heredi prae- | |
| standum est. Item si alicuius rei societas sit et finis negotio impositus, finitur societas: | 10.1 |
| quod si integris omnibus manentibus alter decesserit, deinde tunc sequatur res, de qua | |
| societatem coierunt, tunc eadem distinctione utemur, qua in mandato, ut si quidem ignota | |
| fueri<t> mors alterius, ualeat societas, si nota, non ualeat. Societas quemadmodum ad here- | 11.1 |
| des socii non transit, ita nec ad adrogatorem, ne alioquin inuitus quis soci<u>s efficiatur cui | |
| non uult. ipse autem adrogatus socius permanet: nam et si filius familias emancipatus | |
| fuerit, permanebit socius. Publicatione quoque distrahi societatem diximus. quod uidetur | 12.1 |
| spectare ad uniuersorum bonorum publicationem, si socii bona publicentur: nam cum in | |
| eius locum alius succedat, pro mortuo habetur. Si post distractam societatem aliqui<d> | 13.1 |
| in rem communem impenderit socius, actione pro socio id non consequitur, quia non est | |
| uerum pro socio communiterue id gestum esse. sed communi diuidundo iudicio huius quo- | |
| que rei ratio habebitur: nam etsi distracta esset so<ci>etas, nihilo minus diuisio rerum super- | |
| est. Si communis pecunia penes aliquem sociorum sit et alicuius sociorum quid absit, | 14.1 |
| cum eo solo agendum, penes quem ea pecunia sit: qua deducta de reliquo, quod cuique | |
| debeatur, omnes agere possunt. Nonnumquam necessarium est et manente societate agi | 15.1 |
| pro socio, ueluti cum societas uectigalium causa coita est propterque uarios contractus | |
| neutri expediat recede<re> a societate nec refertur in medium quod ad alterum peruenerit. | |
| Si unus ex sociis maritus sit et distrahatur societas manente matrimonio, dotem maritus | 16.1 |
| praecipere debet, quia apud eum esse debet qui onera sustinet: quod si iam dissoluto ma- | |
| trimonio societas distrahatur, eadem die recipienda est dos, qua et solui debet. | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Quod si eo tempore quo diui- | 66.pr.1 |
| ditur societas in ea causa dos sit, ut certum sit eam uel partem eius reddi non oportere, | |
| diuidere eam inter socios iudex debet. | |
| Paulus libro trigensimo secundo ad edictum. Si unus ex sociis rem com- | 67.pr.1 |
| munem uendiderit consensu sociorum, pretium diuidi debet ita, ut ei caueatur indemnem | |
| eum futurum. quod si iam damnum passus est, hoc ei praestabitur. sed si pretium com- | |
| municatum sit sine cautione et aliquid praestiterit is qui uendidit, an, si non omnes socii | |
| soluendo sint, quod a quibusdam seruari non potest a ceteris debeat ferre? sed Proculus | 5 |
| putat hoc ad ceterorum onus pertinere quod ab aliquibus seruari non potest, rationeque | |
| defendi posse, quoniam, societas cum contrahitur, tam lucri quam damni communio initur. | |
| Si unus ex sociis, qui non totorum bonorum socii erant, communem pecuniam faenerauerit | 1.1 |
| usurasque perceperit, ita demum usuras partiri debet, si societatis nomine faenerauerit: | |
| nam si suo nomine, quoniam sortis periculum ad eum pertinuerit, usuras ipsum retinere | |
| oportet. Si quid unus ex sociis necessario de suo impendit in communi negotio: iudicio | 2.1 |
| societatis seruabit et usuras, si forte mutuatus sub usuris dedit: sed et si suam pecuniam | |
| dedit, non sine causa dicetur, quod usuras quoque percipere debeat, quas possit habere, | |
| si alii mutuum dedisset. Non alias socius in id quod facere potest condemnatur, quam si | 3.1 |
| confitetur se socium fuisse. | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Nemo ex sociis plus parte sua | 68.pr.1 |
| potest alienare, etsi totorum bonorum socii sint. Illud quaeritur, utrum is demum facere | 1.1 |
| uidetur quo minus facere possit, qui erogat bona sua in fraudem futurae actionis, an et | |
| qui occasione adquirendi non utitur. sed uerius est de eo sentire proconsulem, qui erogat | |
| bona sua, idque ex interdictis colligere possumus, in quibus ita est: 'quod dolo fecisti, ut | |
| desineres possidere'. | 5 |
| Ulpianus libro trigensimo secundo ad edictum. Cum societas ad emendum | 69.pr.1 |
| coiretur et conueniret, ut unus reliquis nundinas id est epulas praestaret eosque a negotio | |
| dimitteret, si eas eis non soluerit, et pro socio et ex uendito cum eo agendum est. | |
| Paulus libro trigensimo tertio ad edictum. Nulla societatis in | 70.pr.1 |
| aeternum coitio est. | |
| Idem libro tertio epitomarum Alfeni digestorum. Duo societatem coierunt, | 71.pr.1 |
| ut grammatica<m> docerent et quod ex eo artificio quaestus fecissent, commune eorum esse<t>: | |
| de ea re quae uoluerunt fieri in pacto conuento societatis proscripserunt, deinde inter se | |
| his uerbis stipulati sunt: 'haec, quae supra scripta sunt, ea ita dari fieri neque aduersus | |
| ea fieri? si ea ita data facta non erunt, tum uiginti milia dari?' quaesitum est, an, si | 5 |
| quid contra factum esset, societatis actione agi posset. respondit, si quidem pacto con- | |
| uento inter eos de societate facto ita stipulati essent 'haec ita dari fieri spondes?', futurum | |
| fuisse, <u>t, si nouationis causa id fecissent, pro socio agi non possit, sed tota res in stipu- | |
| lationem translata uideretur. sed quoniam non ita essent stipulati 'ea ita dari fieri spondes?' | |
| sed 'si ea ita facta non essent, decem dari?' non uideri sibi rem in stipulationem per- | 10 |
| uenisse, sed dumtaxat poenam (non enim utriusque rei promissorem obligari, ut ea daret | |
| faceret et, si non fecisset, poenam sufferret) et ideo societatis iudicio agi posse. Duo col- | 1.1 |
| liberti societatem coierunt lucri quaestus compendii, poste<a> unus ex his a patrono heres | |
| institutus est, alteri legatum datum est. neutrum horum in medium referre debere respondit. | |
| Gaius libro secundo cottidianarum rerum. Socius socio etiam culpae nomine | 72.pr.1 |
| tenetur, id est desidiae atque neglegentiae. culp<a> autem non ad exactissimam di- | |
| ligentiam dirigenda est: sufficit etenim talem diligentiam communibus rebus adhibere, qualem | |
| suis rebus adhibere solet, quia qui parum diligentem sibi socium adquirit, de se queri debet. | |
| Ulpianus libro primo responsorum. Maximino respondit, si societatem uni- | 73.pr.1 |
| uersarum fortunarum coierint, id est earum quoque rerum, quae postea cuique adquirentur, | |
| hereditatem cuiuis eorum delatam in commune redigendam. idem Maximae respondit, si | |
| societatem uniuersarum fortunarum ita coierint, ut quidquid erogetur uel quaereretur com- | |
| munis lucri atque impendii esse<t>, ea quoque, quae in honorem alterius liberorum erogata | 5 |
| sunt, utrisque inputanda. | |
| Paulus libro sexagensimo secundo ad edictum. Si quis societatem contraxerit, | 74.pr.1 |
| quod emit ipsius fit, non commune: sed societatis iudicio cogitur rem communicare. | |
| Celsus libro quinto decimo digestorum. Si coita sit societas ex his partibus, | 75.pr.1 |
| quas Titius arbitratus fuerit, si Titius antequam arbitraretur decesserit, nihil agitur: nam | |
| id ipsum actum est, ne aliter societas sit, quam ut Titius arbitratus sit. | |
| Proculus libro quinto epistularum. Societatem mecum coisti ea condicione, | 76.pr.1 |
| ut Nerua amicus communis parte<s> societatis constitueret: Nerua constituit, ut tu ex triente | |
| socius esses, ego ex besse: quaeris, utrum ratum id iure societatis sit an nihilo minus ex | |
| aequis partibus socii simus. existimo autem melius te quaesiturum fuisse, utrum ex his | |
| partibus socii essemus quas is constituisset, an ex his quas uirum bonum constituere opor- | 5 |
| tuisset. arbitrorum enim genera sunt duo, unum eiusmodi, ut siue aequum sit siue iniquum, | |
| parere debeamus (quod obseruatur, cum ex compromisso ad arbitrum itum est), alterum | |
| eiusmodi, ut ad boni uiri arbitrium redigi debeat, etsi nominatim persona sit comprehensa, | |
| cuius arbitratu fiat | |
| Paulus libro quarto quaestionum. (ueluti cum lege locationis comprehensum | 77.pr.1 |
| est, ut opus arbitrio locatoris fiat): | |
| Proculus libro quinto epistularum. in proposita autem quaestione arbitrium | 78.pr.1 |
| uiri boni existimo sequendum esse, eo magis quod iudicium pro socio bonae fidei est. | |
| Paulus libro quarto quaestionum. Unde si Neruae arbitrium ita prauum | 79.pr.1 |
| est, ut manifesta iniquitas eius appareat, corrigi potest per iudicium bonae fidei. | |
| Proculus libro quinto epistularum. Quid enim si Nerua constituisset, <u>t | 80.pr.1 |
| alter ex millesima parte, alter ex duo millesimis partibus socius esset? illud potest con- | |
| ueniens esse uiri boni arbitrio, ut non utique ex aequis partibus socii simus, ueluti si | |
| alter plus operae industriae gratia<e> pecuniae in societatem collaturus erat. | |
| Papinianus libro nono quaestionum. Si socius pro filia dotem promisit et | 81.pr.1 |
| prius quam solueret herede ea relicta decessit: quae postea cum marito de exigenda | |
| dote egit, accepto liberata est. quaesitum est, an, si pro socio ageret, dotis quantitatem | |
| praecipere deberet, si forte conuenisset inter soci<o>s, ut de communi dos constitueretur. | |
| dixi pactum non esse iniquum, utique si non de alterius tantum filia conuenit: nam si com- | 5 |
| mune hoc pactum fuit, non interesse, quod alter solus filiam habuit. ceterum si numeratam | |
| dotem pater defuncta in matrimonio filia reciperasset, reddi pecuniam societati debuisse, | |
| pactum ex aequitate sic nobis interpretantibus. quod si salua societate diuortio mat<rimo- | |
| nium> solutum foret, cum sua causa dotem reciperari, scilicet ut ea uel alii marito dari | |
| possit. nec, si prior maritus facere non posset, denuo de societate constituendam dotem, | 10 |
| nisi si nominatim ita conuenisset. uerum in proposito largiter <inter>esse uidebatur, dos nu- | |
| merata esset an uero promissa: nam si filia datam dotem, posteaquam patri heres exstitit, | |
| iure suo recepisset, non esse referendam pecuniam societati, quam mulier habitura fuit, etsi | |
| alius heres exstitisset: quod si accepto a marito liberata esset, nequaquam imputari posse | |
| societati non solutam pecuniam. | 15 |
| Idem libro tertio responsorum. Iure societatis per socium aere alieno socius | 82.pr.1 |
| non obligatur, nisi in communem arcam pecuniae uersae sunt. | |
| Paulus libro primo manualium. Illud quaerendum est, a<r>bor quae in con- | 83.pr.1 |
| finio nata est, item lapis qui per utrumque fundum extenditur an, cum succisa arbo<r> uel | |
| lapis exemptus eius sit cuius fundus, pro ea quoque parte singulorum esse debeat, pro | |
| qua parte in fundo fuerat? an qua ratione duabus massis duorum dominorum flatis tota | |
| massa communis est, ita arbor hoc ipso, quo separatur a solo propriamque substantiam | 5 |
| in unum corpus redactam accipit, multo magis pro indiuiso communis fit, quam massa? | |
| sed naturali conuenit ration<i> et postea tantam partem utrumque habere tam in lapide quam | |
| in arbore, quantam et in terra habebat. | |
| Labeo libro sexto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Quotiens iussu | 84.pr.1 |
| alicuius uel cum filio eius uel cum extraneo societas coitur, directo cum illius persona agi | |
| posse, cuius persona in contrahenda societate spectata sit. |