| LIBER OCTAUUS DECIMUS | |
| DE CONTRAHENDA EMPTIONE ET DE PACTIS INTER | |
| EMPTOREM ET UENDITOREM COMPOSITIS ET QUAE <R>ES | |
| UENIRE NON POSSUNT | |
| Paulus libro trigensimo tertio ad edictum. Origo emendi uendendique a per- | 18.1.1.pr.1 |
| mutationibus coepit. olim enim non ita erat nummus neque aliud merx, aliud pretium | |
| uocabatur, sed unusquisque secundum necessitatem temporum ac rerum utilibus inutilia | |
| permutabat, quando plerumque euenit, ut quod alteri superest alteri desit. sed quia non | |
| semper nec facile concurrebat, ut, cum tu haberes quod ego desiderarem, inuicem haberem | 5 |
| quod tu accipere uelles, electa materia est, cuius publica ac perpetua aestimatio difficulta- | |
| tibus permutationum aequalitate quantitatis subueniret. eaque materia forma publica per- | |
| cussa usum dominiumque non tam ex substantia praebet quam ex quantitate nec ultra | |
| merx utrumque, sed alterum pretium uocatur. Sed an sine nummis uenditio dici hodieque | 1.1 |
| possit, dubitatur, ueluti si ego togam dedi, ut tunicam acciperem. Sabinus et Cassius esse | |
| emptionem et uenditionem putant: Nerua et Proculus permutationem, non emptionem hoc | |
| esse. Sabinus Homero teste utitur, qui exercitum Graecorum aere ferro hominibusque ui- | |
| num emere refert, illis uersibus: | 5 |
| ἔνθεν ἀρ’ οἰνίζοντο καρηκομόωντεϲ Ἀχαιοί | |
| ἄλλοι μὲν χαλκῷ, ἄλλοι δ’ αἴθωνι ϲιδήρῳ, | |
| ἄλλοι δὲ ῥινοῖϲ, ἄλλοι δ’ αὐτῇϲι βόεϲϲι, | |
| ἄλλοι δ’ ἀνδραπόδεϲϲιν. | |
| sed hi uersus permutationem significare uidentur, non emptionem sicut illi: | 10 |
| ἔνθ’ αὖτε Γλαύκῳ Κρονίδηϲ φρέναϲ ἐξέλετο Ζεύϲ, | |
| ὃϲ πρὸϲ Τυδείδην Διομήδεα τεύχε’ ἄμειβεν. | |
| magis autem pro hac sententia illud diceretur, quod alias idem poeta dicit: | |
| πρίατο κτεάτεϲϲιν ἑοῖϲιν. | |
| sed uerior est Neruae et Proculi sententia: nam ut aliud est uendere, aliud emere, alius | 15 |
| emptor, alius uenditor, sic aliud est pretium, aliud merx: quod in permutatione discerni | |
| non potest, uter emptor, uter uenditor sit. Est autem emptio iuris gentium, et ideo con- | 2.1 |
| sensu peragitur et inter absentes contrahi potest et per nuntium et per litteras. | |
| Ulpianus libro primo ad Sabinum. Inter patrem et filium contrahi emptio | 2.pr.1 |
| non potest, sed de rebus castrensibus potest. Sine pretio nulla uenditio est: non autem | 1.1 |
| pretii numeratio, sed conuentio perficit sine scriptis habitam emptionem. | |
| Idem libro uicensimo octauo ad Sabinum. Si res ita distracta sit, ut si | 3.pr.1 |
| displicuisset inempta esset, constat non esse sub condicione distractam, sed resolui emptio- | |
| nem sub condicione. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Et liberi hominis et loci sacri et religiosi, | 4.pr.1 |
| qui haberi non potest, emptio intellegitur, si ab ignorante emitur, | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. quia difficile dinosci potest liber homo a | 5.pr.1 |
| seruo. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Sed Celsus filius ait hominem liberum | 6.pr.1 |
| scientem te emere non posse nec cuiuscumque rei si scias alienationem esse: ut sacra et | |
| religiosa loca aut quorum commercium non sit, ut publica, quae non in pecunia populi, sed | |
| in publico usu habeantur, ut est campus Mar<ti>us. Si fundus annua bima trima die ea lege | 1.1 |
| uenisset, ut, si in diem statutum pecunia soluta non esset, fundus inemptus foret et ut, si | |
| interim emptor fundum coluerit fructusque ex eo perceperit, inempto eo facto restituerentur | |
| et ut, quanti minoris postea alii uenisset, ut id emptor uenditori praestaret: ad diem pe- | |
| cunia non soluta placet uenditori ex uendito eo nomine actionem esse. nec conturbari de- | 5 |
| bemus, quod inempto fundo facto dicatur actionem ex uendito futuram esse: in emptis | |
| enim et uenditis potius id quod actum, quam id quod dictum sit sequendum est, et cum | |
| lege id d<i>ctum sit, appa<re>t hoc dumtaxat actum esse, ne uenditor emptori pecunia ad diem | |
| non soluta obligatus esset, non ut omnis obligatio empti et uenditi utrique solueretur. Con- | 2.1 |
| dicio, quae initio contractus dicta est, postea alia pactione im<m>utari potest, sicuti etiam | |
| abiri a tota emptione potest, si nondum impleta sunt, quae utrimque praestari debuerunt. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. Haec uenditio serui 'si rationes | 7.pr.1 |
| domini computasset arbitrio' condicionalis est: condicionales autem uenditiones tunc per- | |
| ficiuntur, cum impleta fuerit condicio. sed utrum haec est uenditionis condicio, si ipse do- | |
| minus putasset suo arbitrio, an uero si arbitrio uiri boni? nam si arbitrium domini acci- | |
| piamus, uenditio nulla est, quemadmodum si quis ita uendiderit, si uoluerit, uel stipulanti | 5 |
| sic spondeat 'si uoluero, decem dabo': neque enim debet in arbitrium rei conferri, an sit | |
| obstrictus. placuit itaque ueteribus magis in uiri boni arbitrium id collatum uideri quam | |
| in domini. si igitur rationes potuit accipere nec accepit, uel accepit, fingit autem se non | |
| accepisse, impleta condicio emptionis est et ex empto uenditor conueniri potest. Huiusmodi | 1.1 |
| emptio 'quanti tu eum emisti', 'quantum pretii in arca habeo', ualet: nec enim incertum | |
| est pretium tam euidenti uenditione: magis enim ignoratur, quanti emptus sit, quam in rei | |
| ueritate incertum est. Si quis ita emerit: 'est mihi fundus emptus centum et quanto pluris | 2.1 |
| eum uendidero', ualet uenditio et statim impletur: habet enim certum pretium centum, | |
| augebitur autem pretium, si pluris emptor fundum uendiderit. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Nec emptio nec uenditio sine re quae ueneat | 8.pr.1 |
| potest intellegi. et tamen fructus et partus futuri recte ementur, ut, cum editus esset partus, | |
| iam tunc, cum contractum esset negotium, uenditio facta intellegatur: sed si id egerit uen- | |
| ditor, ne nascatur aut fiant, ex empto agi posse. Aliquando tamen et sine re uenditio in- | 1.1 |
| tellegitur, ueluti cum quasi alea emitur. quod fit, cum captum piscium uel auium uel | |
| missilium emitur: emptio enim contrahitur etiam si nihil inciderit, quia spei emptio est: | |
| et quod missilium nomine eo casu captum est si euictum fuerit, nulla eo nomine ex empto | |
| obligatio contrahitur, quia id actum intellegitur. | 5 |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. In uenditionibus et emptio- | 9.pr.1 |
| nibus consensum debere intercedere palam est: ceterum siue in ipsa emptione dissentient | |
| siue in pretio siue in quo alio, emptio imperfecta est. si igitur ego me fundum emere pu- | |
| tarem Cornelianum, tu mihi te uendere Sempronianum putasti, quia in corpo<re> dissensi<m>us, | |
| emptio nulla est. idem est, si ego me Stichum, tu Pamphilum absentem uendere putasti: | 5 |
| nam cum in corpore dissentiatur, apparet nullam esse emptio<nem. Pla>ne si in nomine dis- | 1.1 |
| sentiamus, uerum de corpore constet, nulla dubitatio est, quin ualeat emptio et uenditio: | |
| nihil enim facit error nominis, cum de corpore constat. Inde quaeritur, si in ipso corpore | 2.1 |
| non erratur, sed in substantia error sit, ut put<a> si acetum pro uino ueneat, aes pro auro | |
| uel plumbum pro argento uel quid aliud argento simile, an emptio et uenditio sit. Mar- | |
| cellus scribsit libro sexto digestorum emptionem esse et uenditionem, quia in corpus con- | |
| sensum est, etsi in materia sit erratum. ego in uino quidem consentio, quia eadem prope | 5 |
| οὐϲία est, si modo uinum acuit: ceterum si uinum non acuit, sed ab initio acetum fuit, ut | |
| embamma, aliud pro alio uenisse uidetur. in ceteris autem nullam esse uenditionem puto, | |
| quotiens in materia erratur. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Aliter atque si aurum quidem fuerit, de- | 10.pr.1 |
| terius autem quam emptor existimaret: tunc enim emptio ualet. | |
| Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum. Alioquin quid dicemus, si cae- | 11.pr.1 |
| cus emptor fuit uel si in materia erratur uel in minus perito discernendarum materiarum? | |
| in corpus eos consensisse dicemus? et quemadmodum consensit, qui non uidit? Quod si | 1.1 |
| ego me uirginem emere putarem, cum esset iam mulier, emptio ualebit: in sexu enim non | |
| est erratum. ceterum si ego mulierem uenderem, tu puerum emere existimasti, quia in | |
| sexu error est, nulla emptio, nulla uenditio est. | |
| Pomponius libro trigesimo primo ad Quintum Mucium. In huiusmodi autem | 12.pr.1 |
| quaestionibus personae ementium et uendentium spectari debent, non eorum, quibus ad- | |
| quiritur ex eo contractu actio: nam si seruus meus uel filius qui in mea potestate est me | |
| praesente suo nomine emat, non est quaerendum, quid ego existimem, sed quid ille qui | |
| contrahit. | 5 |
| Idem libro nono ad Sabinum. Sed si seruo meo uel ei cui mandauero uendas | 13.pr.1 |
| sciens fugitiuum illo ignorante, me sciente, non tener<i> t<e> ex empto uerum est. | |
| Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum. Quid tamen dicemus, si in ma- | 14.pr.1 |
| teria et qualitate ambo errarent? ut puta si et ego me uendere aurum putarem et tu emere, | |
| cum aes esset? ut puta coheredes uiriolam, quae aurea dicebatur, pretio exquisito uni | |
| heredi uendidissent eaque inuenta esset magna ex parte aenea? uenditionem esse constat | |
| ideo, quia auri aliquid habuit. nam si inauratum aliquid sit, licet ego aureum putem, ualet | 5 |
| uenditio: si autem aes pro auro ueneat, non ualet. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Et si consensum fuerit in corpus, id tamen | 15.pr.1 |
| in rerum natura ante uenditionem esse desierit, nulla emptio est. Ignorantia emptori prodest, | 1.1 |
| quae non in supinum hominem cadit. Si rem meam mihi ignoranti uendideris et iussu meo | 2.1 |
| alii tradideris, non putat Pomponius dominium meum transire, quoniam non hoc mihi pro- | |
| positum fuit, sed quasi tuum dominium ad eum transire: et ideo etiam si donaturus mihi | |
| rem meam iussu meo alii tradas, idem dicendum erit. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Suae rei emptio non ualet, siue sciens | 16.pr.1 |
| siue ignorans emi: sed si ignorans emi, quod soluero repetere potero, quia nulla obligatio | |
| fuit. Nec tamen emptioni obstat, si in ea re usus fructus dumtaxat ementis sit: | 1.1 |
| Paulus libro trigensimo tertio ad edictum. officio tamen iudicis pretium | 17.pr.1 |
| minuetur. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Sed si communis ea res emptori cum | 18.pr.1 |
| alio sit, dici debet scisso pretio pro portione pro parte emptionem ualere, pro parte non | |
| ualere. Si seruus domini iussu in demonstrandis finibus agri uenditi uel errore uel dolo | 1.1 |
| plus demon<s>trauerit, id tamen demonstratum accipi oportet, quod dominus senserit: et idem | |
| Alfenus scripsit de uacua possessione per seruum tradita. | |
| Idem libro trigensimo primo ad Quintum Mucium. Quod uendidi non aliter | 19.pr.1 |
| fit accipientis, quam si aut pretium nobis solutum sit aut satis eo nomine factum uel etiam | |
| fidem habuerimus emptori sine ulla satisfactione. | |
| Idem libro nono ad Sabinum. Sabinus respondit, si quam rem nobis fieri | 20.pr.1 |
| uelimus etiam, ueluti statuam uel uas aliquod seu uestem, ut nihil aliud quam pecu- | |
| niam daremus, emptionem uideri, nec posse ullam locationem esse, ubi corpus ipsum non | |
| detur ab eo cui id fieret: aliter atque si aream darem, ubi insul<am> aedificares, quoniam | |
| tunc a me substantia proficiscitur. | 5 |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Labeo scripsit obscuritatem pacti nocere | 21.pr.1 |
| potius debere uenditori qui id d<i>xerit quam emptori, quia potuit re integra apertius dicere. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. Hanc legem uenditionis 'si | 22.pr.1 |
| quid sacri uel religiosi est, eius uenit nihil' superuacuam non esse, sed ad modica loca | |
| pertinere. ceterum si omne religiosum uel sacrum uel publicum uenierit, nullam esse | |
| emptionem, | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. (et quod soluerit eo nomine, emptor con- | 23.pr.1 |
| dicere potest) | |
| Ulpianus libro uicesimo octauo ad Sabinum. in modicis autem ex empto esse | 24.pr.1 |
| actionem, quia non specialiter locus sacer uel religiosus uenit, sed emptioni maioris partis | |
| accessit. | |
| Idem libro trigesimo quarto ad Sabinum. Si ita distrahatur 'illa aut illa | 25.pr.1 |
| res', utram eliget uenditor, haec erit empta. Qui uendidit necesse non habet fundum | 1.1 |
| emptoris facere, ut cogitur qui fundum stipulanti spopondit. | |
| Pomponius libro septimo decimo ad Sabinum. Si sciens emam ab eo cui | 26.pr.1 |
| bonis interdictum sit uel cui tempus ad deliberandum de hereditate ita datum sit, ut ei | |
| deminuendi potestas non sit, dominus non ero: dissimiliter atque si a debitore sciens cre- | |
| ditorem fraudari emero. | |
| Paulus libro octauo ad Sabinum. Qui a quolibet rem emit, quam | 27.pr.1 |
| putat ipsius esse, bona fide emit: at qui sine tutoris auctoritate a pupillo emit, uel falso | |
| tutore auctore, quem scit tutorem non esse, non uidetur bona fide emere, ut et Sabinus | |
| scripsit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo primo ad Sabinum. Rem alienam distrahere | 28.pr.1 |
| qu<e>m posse nulla dubitatio est: nam emptio est et uenditio: sed res emptori auferri potest. | |
| Idem libro quadragensimo tertio ad Sabinum. Quotiens seruus uenit, non | 29.pr.1 |
| cum peculio distrahitur: et ideo siue non sit exceptum, siue exceptum sit, ne cum peculio | |
| ueneat, non cum peculio distractus uidetur. unde si qua res fuerit peculiaris a seruo sub- | |
| repta, condici potest uidelicet quasi furtiua: hoc ita, si res ad emptorem peruenit. | |
| Idem libro trigensimo secundo ad edictum. Sed ad exhibendum agi posse | 30.pr.1 |
| nihilo minus et ex uendito puto. | |
| Pomponius libro uicensimo secundo ad Sabinum. Sed et si quid postea | 31.pr.1 |
| accessit peculio, reddendum est uenditori, ueluti partus et quod ex operis uicarii per- | |
| ceptum est. | |
| Ulpianus libro quadragensimo quarto ad Sabinum. Qui tabernas argenta- | 32.pr.1 |
| rias uel ceteras quae in solo publico sunt uendit, non solum, sed ius uendit, cum istae | |
| tabernae publicae sunt, quarum usus ad priuatos pertinet. | |
| Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum. Cum in lege uenditionis | 33.pr.1 |
| ita sit scriptum: 'flumina stillicidia uti nunc sunt, ut ita s<i>nt', nec additur, quae flumina | |
| uel stillicidia, primum <s>pectari oportet, quid acti sit: si non id appareat, tunc id accipitur | |
| quod uenditori nocet: ambigua enim oratio est. | |
| Paulus libro trigensimo tertio ad edictum. Si in emptione fundi dictum | 34.pr.1 |
| sit accedere Stichum seruum neque intellegatur, quis ex pluribus accesserit, cum de alio | |
| emptor, de alio uenditor senserit, nihilo minus fundi uenditionem ualere constat: sed Labeo | |
| ait eum Stichum deberi quem uenditor intellexerit. nec refert, quanti sit accessio, siue | |
| plus in ea sit quam in ipsa re cui accedat an minus: plerasque enim res aliquando propter | 5 |
| accessiones emimus, sicuti cum domus propter marmora et statuas et tabulas p<i>ctas | |
| ematur. Omnium rerum, quas quis habere uel possidere uel persequi potest, uenditio | 1.1 |
| recte fit: quas uero natura uel gentium ius uel mores ciuitatis commercio exuerunt, | |
| earum nulla uenditio est. Liberum hominem scientes emere non possumus. sed nec talis | 2.1 |
| emptio a<ut> stipulatio admittenda est: 'cum seruus erit', quamuis dixerimus futuras res | |
| emi posse: nec enim fas est eiusmodi casus exspectare. Item si et emptor et uenditor | 3.1 |
| scit furtiuum esse quod uenit, a neutra parte obligatio contrahitur: si emptor solus scit, | |
| non obligabitur uenditor nec tamen ex uendito quicquam consequitur, nisi ultro quod | |
| conuenerit praestet: quod si uenditor scit, emptor ignorauit, utrinque obligatio contrahitur, | |
| et ita Pomponius quoque scribit. Rei suae emptio tunc ualet, cum ab initio <id> agatur, ut | 4.1 |
| possessionem emat, quam forte uenditor habuit, et in iudicio possessionis potior esset. | |
| Alia causa est degustandi, alia metiendi: gustus enim ad hoc proficit, ut improbare liceat, | 5.1 |
| mensura uero non eo proficit, ut aut plus aut minus ueneat, sed ut appareat, quantum | |
| ematur. Si emptio <i>ta facta fuerit: 'est mihi emptus Stichus aut Pamphilus', in | 6.1 |
| potestate est uenditoris, quem uelit dare, sicut in stipulationibus, sed uno mortuo qui | |
| superest dandus est: et ideo prioris periculum ad uenditorem, posterioris ad emptorem | |
| respicit. sed et si pariter decesserunt, pretium debebitur: unus enim utique periculo | |
| emptoris uixit. idem dicendum est etiam, si emptoris fuit arbitrium quem uellet habere, | 5 |
| si modo hoc solum arbitrio eius commissum sit, ut quem uoluisset emptum haberet, non | |
| et illud, an emptum haberet. Tutor rem pupilli emere non potest: idemque por- | 7.1 |
| rigendum est ad similia, id est ad curatores procuratores et qui negotia aliena gerunt. | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Quod saepe arrae nomine pro | 35.pr.1 |
| emptione datur, non eo pertinet, quasi sine arra conuentio nihil proficiat, sed ut euiden- | |
| tius probari possit conueniss<e> de pretio. Illud constat imperfectum esse negotium, cum | 1.1 |
| emere uolenti sic uenditor dicit: 'quanti uelis, quanti aequum putaueris, quanti aestima- | |
| ueris, habebis emptum'. Ueneni mali quidam puta<n>t non contrahi emptionem, quia nec | 2.1 |
| societas aut mandatum flagitiosae rei ullas uires habet: quae sententia potest sane uera | |
| uideri de his quae nullo modo adiectione alterius materiae usu nobis esse possunt: de his | |
| uero quae mixta aliis materiis adeo nocendi naturam deponunt, ut ex his antidoti et alia | |
| quaedam salubria medicamenta conficiantur, aliud dici potest. Si quis amico peregre eunti | 3.1 |
| mandauerit, ut fugitiuum suum quaerat et si inuenerit uendat, nec ipse contra senatus | |
| consultum committit, quia non uendidit, neque amicus eius, quia praesentem uendit: | |
| emptor quoque, qui praesentem emit, recte negotium gerere intellegitur. Si r<e>s uendita | 4.1 |
| per furtum perierit, prius animaduertendum erit, quid inter eos de custodia rei conuenerat: | |
| si nihil appareat conuenisse, talis custodia desideranda est a uenditor<e>, qualem bonus pater | |
| familias suis rebus adhibet: quam si praestiterit et tamen rem perdidit, securus esse debet, | |
| ut tamen scilicet uindicationem rei et condictionem exhibeat emptori. unde uidebimus in | 5 |
| personam eius, qui alienam rem uendiderit: cum is nullam uindicationem aut condictionem | |
| habere possit, ob id ipsum damnandus est, quia, si suam rem uendidisset, potuisset eas | |
| actiones ad emptorem transferre. In his quae pondere numero mensuraue constant, ueluti | 5.1 |
| frumento uino oleo argento, modo ea seruantur quae in ceteris, ut simul atque de pretio | |
| conuenerit, uideatur perfecta uenditio, modo ut, etiamsi de pretio conuenerit, non tamen | |
| aliter uideatur perfecta uenditio, quam si admensa adpensa adnumerataue sint. nam si | |
| omne uinum uel oleum uel frumentum uel argentum quantumcumque esset uno pretio ue- | 5 |
| nierit, idem iuris est quod in ceteris rebus. quod si uinum ita uenierit, ut in singulas | |
| amphoras, item oleum, ut in singulos metretas, item frumentum, ut in singulos modios, | |
| item argentum, ut in singulas libras certum pretium diceretur, quaeritur, quando uideatur | |
| emptio perfici. quod similiter scilicet quaeritur et de his quae numero constant, si pro | |
| numero corporum pretium fuerit statutum. Sabinus et Cassius tunc perfici emptionem | 10 |
| existimant, cum adnumerata admensa adpensaue sint, quia uenditio quasi sub hac condi- | |
| cione uidetur fieri, ut in singulos metretas aut in singulos modios quos quasue admensus | |
| eris, aut in singulas libras quas adpenderis, aut in singula corpora quae adnumeraueris. | |
| Ergo et si grex uenierit, si quidem uniuersaliter uno pretio, perfecta uidetur, postquam | 6.1 |
| de pretio conuenerit: si uero in singula corpora certo pretio, eadem erunt, quae proxime | |
| tractauimus. Sed et si ex doleario pars uini uenierit, ueluti metretae centum, uerissimum | 7.1 |
| est (quod et constare uidetur) antequam admetiatur, omne periculum ad uenditorem per- | |
| tinere: nec interest, unum pretium omnium centum metretarum in semel dictum sit an in | |
| singulos eos. Si quis in uendendo praedio confinem celauerit, quem emptor si audisset, | 8.1 |
| empturus non esset, teneri uenditorem. | |
| Ulpianus libro quadragensimo tertio ad edictum. Cum in uenditione quis | 36.pr.1 |
| pretium rei ponit donationis causa non exacturus, non uidetur uendere. | |
| Idem libro tertio disputationum. Si quis fundum iure hereditario sibi delatum | 37.pr.1 |
| ita uendidisset: 'erit tibi emptus tanti, quanti a testatore emptus est', mox inueniatur non | |
| emptus, sed donatus testatori, uidetur quasi sine pretio facta uenditio, ideoque similis erit | |
| sub condicione factae uenditioni, quae nulla est, si condicio defecerit. | |
| Idem libro septimo disputationum. Si quis donationis causa minoris uendat, | 38.pr.1 |
| uenditio ualet: totiens enim dicimus in totum uenditionem non ualere, quotiens uniuersa | |
| uenditio donationis causa facta est: quotiens uero uiliore pretio res donationis causa dis- | |
| trahitur, dubium non est uenditionem ualere. hoc inter ceteros: inter uirum uero et uxo- | |
| rem donationis causa uenditio facta pretio uiliore nullius momenti est. | 5 |
| Iulianus libro quinto decimo digestorum. Si debitor rem pigneratam a cre- | 39.pr.1 |
| ditore redemerit, quasi suae rei emptor actione ex uendito non tenetur et omnia in integro | |
| sunt creditori. Uerisimile est eum, qui fructum oliuae pendentis uendidisset et stipulatus | 1.1 |
| est decem pondo olei quod natum esset, pretium constituisse ex eo quod natum esset us- | |
| que ad decem pondo olei: idcirco solis quinque collectis non amplius emptor petere potest | |
| quam quinque pondo olei, quae collecta essent, a plerisque responsum est. | |
| Paulus libro quarto epitomarum Alfeni digestorum. Qui fundum uendeb<at>, | 40.pr.1 |
| in lege ita dixerat, ut emptor in diebus triginta proximis fundum metiretur et de modo | |
| renuntiaret, et si ante eam diem non renuntiasset, ut uenditoris fides soluta esset: emptor | |
| intra diem mensurae quo minorem modum esse credidit renuntiauit et pecuniam pro eo | |
| accepit: postea eum fundum uendidit et cum ipse emptori suo admetiretur, multo minorem | 5 |
| modum agri quam putauerat inuenit: quaerebat, an id quod minor is esset consequi a suo | |
| uenditore posset. respondit interesse, quemadmodum lex diceretur: nam si ita dictum esset, | |
| ut emptor diebus triginta proximis fundum metiatur et domino renuntiet, quanto modus | |
| agri minor sit, quo post diem trigensimum renuntiasset, nihil ei profuturum: sed si ita | |
| pactum esset, ut emptor in diebus proximis fundum metiatur et de modo agri renuntiet, | 10 |
| etsi in diebus triginta renuntiasset minorem modum agri esse, quamuis multis post annis | |
| posse eum quo minor is modus agri fuisset repetere. In lege fundi aquam accessuram | 1.1 |
| dixit: quaerebatur, an etiam iter aquae accessisset. respondit sibi uideri id actum esse, et | |
| ideo iter quoque uenditorem tradere oportere. Qui agrum uendebat, dixit fundi iugera | 2.1 |
| decem et octo esse, et quod eius admensum erit, ad singula iugera certum pretium stipu- | |
| latus erat: uiginti inuenta sunt: pro uiginti deberi pecuniam respondit. Fundi uenditor | 3.1 |
| frumenta manu sata receperat: in eo fundo ex stipula seges erat enata: quaesitum est, an | |
| pacto contineretur. respondit maxime referre, quid est actum: ceterum secundum uerba | |
| <non> esse actum, quod ex stipula nasceretur, non magis quam si quid ex sacco saccarii | |
| cecidisset aut ex eo quod auibus ex aere cecidisset natum esset. Cum fundum quis uen- | 4.1 |
| diderat et omnem fructum receperat, et arundinem caeduam et siluam in fructu esse re- | |
| spondit. Dolia, quae in fundo domini essent, accessura dixit: etiam ea, quae seruus qui | 5.1 |
| fundum coluerat emisset peculiaria, emptori cessura respondit. Rota quoque, per quam | 6.1 |
| aqua traheretur, nihilo minus aedificii est quam situla. | |
| Iulianus libro tertio ad Urseium Ferocem. Cum ab eo, qui fundum alii ob- | 41.pr.1 |
| ligatum habebat, quidam sic emptum rogasset, ut esset is sibi emptus, si eum liberasset, | |
| dummodo ante kalendas Iulias liberaret, quaesitum est, an utiliter agere possit ex empto | |
| in hoc, ut uenditor eum liberaret. respondit: uideamus, quid inter ement<e>m et uendentem | |
| actum sit. nam si id actum est, ut omni modo intra kalendas Iulias uenditor fundum libe- | 5 |
| raret, ex empto erit actio, ut liberet, nec sub condicione emptio facta intellegetur, ueluti | |
| si hoc modo emptor interrogauerit: 'erit mihi fundus emptus ita, ut eum intra kalendas | |
| Iulias liberes', uel 'ita ut eum intra kalendas a Titio redimas'. si uero sub condicione | |
| facta emptio est, non poterit agi, ut condicio impleatur. Mensam argento coopertam mihi | 1.1 |
| ignoranti pro solida uendidisti imprudens: nulla est emptio pecuniaque eo nomine data | |
| condicetur. | |
| Marcianus libro primo institutionum. Domini neque per se neque per pro- | 42.pr.1 |
| curatores suos possunt saltem criminosos seruos uendere, ut cum bestiis pugnarent. et ita | |
| diui fratres rescripserunt. | |
| Florentinus libro octauo institutionum. Ea quae commendandi causa in | 43.pr.1 |
| uenditionibus dicuntur, si palam appareant, uenditorem non obligant, ueluti si dicat ser- | |
| uum speciosum, domum bene aedificatam: at si dixerit hominem litteratum uel artificem, | |
| praestare debet: nam hoc ipso pluris uendit. Quaedam etiam pollicitationes uendito- | 1.1 |
| rem non obligant, si ita in promptu res sit, ut eam emptor non ignorauerit, ueluti si quis | |
| hominem luminibus effossis emat et de sanitate stipuletur: nam de cetera parte corporis | |
| pot<iu>s stipulatus uidetur, quam de eo, in quo se ipse decipiebat. Dolum malum | 2.1 |
| a se abesse praestare uenditor debet, qui non tantum in eo est, qui fallendi causa obscure | |
| loquitur, sed etiam qui insidiose obscure dissimulat. | |
| Marcianus libro tertio regularum. Si duos quis seruos emerit pariter uno pretio, quo- | 44.pr.1 |
| rum alter ante uenditionem mortuus est, neque in uiuo constat emptio. | |
| Idem libro quarto regularum. Labeo libro posteriorum scribit, si uestimenta interpola | 45.pr.1 |
| quis pro nouis emerit, Trebatio placere ita emptori praestandum quod interest, si ignorans | |
| interpola emerit. quam sententiam et Pomponius probat, in qua et Iulianus est, qui ait, | |
| si quidem ignorabat, uenditor, ipsius rei nomine teneri, si sciebat, etiam damni quod ex | |
| eo contingit: quemadmodum si uas aurichalcum pro auro uendidisset ignorans, tenetur, | 5 |
| ut aurum quod uendidit praestet. | |
| Idem libro singulari de delatoribus. Non licet ex officio, quod administrat | 46.pr.1 |
| quis, emere quid uel per se uel per aliam personam: alioquin non tantum rem amittit, sed | |
| et in quadruplum conuenitur secundum constitutionem Seueri et Antonini: et hoc a<d> pro- | |
| curatorem quoque Caesaris pertinet. sed hoc ita se habet, nisi specialiter quibusdam hoc | |
| concessum est. | 5 |
| Ulpianus libro uicensimo non ad Sabinum. Si aquae ductus debeatur prae- | 47.pr.1 |
| dio, et ius aquae transit ad emptorem, etiamsi nihil dictum sit, sicut et ipsae fistulae, per | |
| quas aqua ducitur, | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. licet extra aedes sint: | 48.pr.1 |
| Ulpianus libro uicensimo nono ad Sabinum. et quamquam ius aquae non sequatur, | 49.1.1 |
| quod amissum est, attamen fistulae et canales dum sibi sequuntur, quasi pars aedium ad | |
| emptorem perueniunt. et ita Pomponius libro decimo putat. | |
| Idem libro undecimo ad edictum. Labeo scribit, si mihi bibliothecam ita | 50.1.1 |
| uendideris, si decuriones Campani locum mihi uendidissent, in quo eam ponerem, et per | |
| me stet, quo minus id a Campanis impetrem, non esse dubitandum, quin praescriptis uer- | |
| bis agi possit. ego etiam ex uendito agi posse puto quasi impleta condicione, cum per | |
| emptorem stet, quo minus impleatur. | 5 |
| Paulus libro uicensimo primo ad edictum. Litora, quae fundo uendito con- | 51.1.1 |
| iuncta sunt, in modum non computantur, quia nullius sunt, sed iure gentium omnibus ua- | |
| cant: nec uiae publicae aut loca religiosa uel sacra. itaque ut proficiant uenditori, caueri | |
| solet, ut uiae, item litora et loca publica in modum cedant. | |
| Idem libro quinquagensimo quarto ad edictum. Senatus cen- | 52.1.1 |
| suit, ne quis domum uillamue dirueret, quo plus sibi adquire<re>tur neue quis negotiandi | |
| causa eorum quid emer<e>t uenderetue: poena in eum, qui aduersus senatus consultum fe- | |
| cisset, constituta est, ut duplum eius quanti emisset in aerarium inferre cogeretur, in eum | |
| uero, qui uendidisset, ut irrita fieret uenditio. plane si mihi pretium solueris, cum tu du- | 5 |
| plum aerario debeas, repetes a me: quod a mea parte irrita facta est uenditio. nec solum | |
| huic senatus consulto locus erit, si quis suam uillam uel domum, sed et si alienam uendiderit. | |
| Gaius libro uicensimo octauo ad edictum prouincial<e>. Ut res emptoris fiat, | 53.1.1 |
| nihil interest, utrum solutum sit pretium an eo nomine fideiussor datus sit. quod autem | |
| de fideiussore diximus, plenius acceptum est, qualibet ratione si uenditori de pretio | |
| satisfactum est, ueluti expromissore aut pignore dato, proinde sit, ac si pretium so- | |
| lutum esset. | 5 |
| Paulus libro primo ad edictum aedilium curulium. Res bona fide uendita | 54.1.1 |
| propter minimam causam inempta fieri non debet. | |
| Idem libro secundo ad edictum aedilium curulium. Nuda et imaginaria uen- | 55.1.1 |
| ditio pro non facta est et ideo nec alienatio eius rei intellegitur. | |
| Idem libro quinquagensimo ad edictum. Si quis sub hoc pacto uendiderit | 56.1.1 |
| ancillam, ne prostituatur et, si contra factum esset, uti liceret ei abducere, etsi per plures | |
| emptores mancipium cucurrerit, ei qui primo uendit abducendi potestas fit. | |
| Paulus libro quinto ad Plautium. Domum emi, cum eam et ego et uenditor | 57.1.1 |
| combustam ignoraremus. Nerua Sabinus Cassius nihil uenisse, quamuis area maneat, pe- | |
| cuniamque solutam condici posse aiunt. sed si pars domus maneret, Neratius ait h<a>c quae- | |
| stione multum interesse, quanta pars domus incendio consumpta permaneat, ut, si quidem | |
| amplior domus pars exusta est, non compellatur emptor perficere emptionem, sed etiam | 5 |
| quod forte solutum ab eo est repetet: sin uero uel dimidia pars uel minor quam dimidia | |
| exusta fuerit, tunc coartandus est emptor uenditionem adimplere aestimatione uiri boni | |
| arbitratu habita, ut, quod ex pretio propter incendium decrescere fuerit inuentum, ab huius | |
| praestatione liberetur. Sin autem uenditor quidem sciebat domum esse exustam, emptor | 1 |
| autem ignorabat, nullam uenditionem stare, si tota domus ante uenditionem exusta sit: | |
| si uero quantacumque pars aedificii remaneat, et stare uenditionem et uenditorem emptori | |
| quod interest restituere. Simili quoque modo ex diuerso tractari oportet, ubi emptor qui- | 2.1 |
| dem sciebat, uenditor autem ignorabat: et hic enim oportet et uenditionem stare et omne | |
| pretium ab emptore uenditori, si non depensum est, solui uel si solutum sit, non repeti. | |
| Quod si uterque sciebat et emptor et uenditor domum esse exustam totam uel ex parte, | 3.1 |
| nihil actum fuisse dolo inter utramque partem compensando et iudicio, quod ex bona fide | |
| descendit, dolo ex utraque parte ueniente stare non concedente. | |
| Papinianus libro decimo quaestionum. Arboribus quoque uento deiectis uel | 58.pr.1 |
| absumptis igne dictum est emptionem fundi non uideri esse contractam, si contemplatione | |
| illarum arborum, ueluti oliueti, fundus comparabatur, siue sciente siue ignorante uenditore: | |
| siue autem emptor sciebat uel ignorabat uel uterque eorum, haec optinent, quae in supe- | |
| rioribus casibus pro aedibus dicta sunt. | 5 |
| Celsus libro octauo digestorum. Cum uenderes fundum, non dixisti 'ita ut | 59.pr.1 |
| optimus maximusque': uerum est, quod Quinto <Mu>cio placebat, non liberum, sed qualis | |
| esset, fundum praestari oportere. idem et in urbanis praediis dicendum est. | |
| Marcellus libro sexto digestorum. Comprehensum erat lege uenditionis | 60.pr.1 |
| dolia sexaginta emptori accessura: cum essent centum, in uenditoris fore potestate respon- | |
| sum est quae uellet dare. | |
| Idem libro uicensimo digestorum. Existimo posse me id quod meum est | 61.pr.1 |
| sub condicione emere, quia forte speratur meum esse desinere. | |
| Modestinus libro quinto regularum. Qui officii causa in prouincia agit uel | 62.pr.1 |
| militat, praedia comparare in eadem prouincia non potest, praeterquam si paterna eius | |
| a fisco distrahantur. Qui nesciens loca sacra uel religiosa uel publica pro priuatis com- | 1.1 |
| parauit, licet emptio non teneat, ex empto tamen aduersus uenditorem experietur, ut con- | |
| sequatur quod interfuit eius, ne d<e>ciperetur. Res in auersione empta, si non dolo uendi- | 2.1 |
| toris factum sit, ad periculum emptoris pertinebit, etiamsi res adsignata non sit. | |
| Iauolenus libro septimo ex Cassio. Cum seruo dominus rem uendere certae | 63.pr.1 |
| personae iusserit, si alii uend<i>disset, quam cui iussus erat, uenditio non ualet: idem iuris | |
| in libera persona est: cum perfici uenditio non potuit in eius persona, cui dominus uenire | |
| eam noluit. Demonstratione fundi facta fines nominari superuacuum est: si nominentur, | 1.1 |
| etiam ipsum uenditorem nominare oportet, si forte alium agrum confinem possidet. | |
| Idem libro secundo epistularum. Fundus ille est mihi et Titio emptus: quaero, | 64.pr.1 |
| utrum in partem an in totum uenditio consistat an nihil actum sit. respondi personam | |
| Titii superuacuo accipiendam puto ideoque totius fundi emptionem ad me pertinere. | |
| Idem libro undecimo epistularum. Conuenit mihi tecum, ut certum numerum | 65.pr.1 |
| tegularum mihi dares certo pretio quod ut faceres: utrum emptio sit an locatio? respon- | |
| dit, si ex meo fundo tegulas tibi factas ut darem conuenit, emptionem puto esse, non | |
| conductionem: totiens enim conductio alicuius rei est, quotiens materia, in qu<a> aliquid | |
| praestatur, in eodem statu eiusdem manet: quotiens uero et immutatur et alienatur, emptio | 5 |
| magis quam locatio intellegi debet. | |
| Pomponius libro trigensimo primo ad Quintum Mucium. In uendendo fundo | 66.pr.1 |
| quaedam etiam si non dicantur, praestanda sunt, ueluti ne fundus euincatur aut usus fructus | |
| eius, quaedam ita demum, si dicta sint, ueluti uiam iter actum aquae ductum praestatu | |
| iri: idem et in seruitutibus urbanorum praediorum. Si cum seruitus uenditis praediis de- | 1.1 |
| beretur nec commemorauerit uenditor, sed sciens esse reticuerit et ob id per ignorantiam | |
| rei emptor non utendo per statutum tempus eam seruitutem amiserit, quidam recte putant | |
| uenditorem teneri ex empto ob dolum. Quintus Mucius scribit, qui scribsit 'ruta caesa | 2.1 |
| quaeque aedium fundiue non sunt', bis idem scriptum: nam ruta caesa ea sunt quae neque | |
| aedium neque fundi sunt. | |
| Idem libro trigensimo nono ad Quintum Mucium. Alienatio cum fit, cum sua | 67.pr.1 |
| causa dominium ad alium transferimus, quae esset futura, si apud nos ea res mansisset, | |
| idque toto iure ciuili ita se habet, praeterquam si aliquid nominatim sit constitutum. | |
| Proculus libro sexto epistularum. Si, cum fundum uenderes, in lege <d>ixisses, quod | 68.pr.1 |
| mercedis nomine a conductore exegisses, id emptori accessurum esse, existimo te in exi- | |
| gendo non solum bonam fidem, sed etiam diligentiam praestare debere, id est non solum | |
| ut a te dolus malus absit, sed etiam ut culpa. Fere aliqui solent haec uerba adicere: | 1.1 |
| 'dolus malus a uenditore aberit', qui etiam si adiectum non est, abesse debet. Nec | 2.1 |
| uidetur abesse, si per eum factum est aut fiet, quo minus fundum emptor possideat. erit | |
| ergo ex empto actio, non ut uenditor uacuam possessionem tradat, cum multis modis ac- | |
| cidere poterit, ne tradere possit, sed ut, si quid dolo malo fecit aut facit, dolus malus eius | |
| aestimaretur. | 5 |
| Idem libro undecimo epistularum. Rutilia P<o>ll<a> emit lacum Sabatenem An- | 69.pr.1 |
| gularium et circa eum lacum pedes decem: quaero, numquid et decem pedes, qui tunc | |
| accesserunt, sub aqua sint, quia l<a>cus creuit, an proximi pedes decem ab aqua Rutiliae | |
| Pollae iuris sint. Proculus respondit: ego existimo eatenus l<a>cum, quem emit Rutilia Polla, | |
| uenisse, quatenus tunc fuit, et circa eum decem pedes qui tunc fuerunt, nec ob eam rem, | 5 |
| quod lacus postea creuit, latius eum possidere debet quam emit. | |
| Licinnius Rufinus libro octauo regularum. Liberi hominis emptionem con- | 70.pr.1 |
| trahi posse plerique existimauerunt, si modo inter ignorantes id fiat. quod idem placet | |
| etiam, si uenditor sciat, emptor autem ignoret. quod si emptor sciens liberum esse emerit, | |
| nulla emptio contrahitur. | |
| Papirius Iustus libro primo constitutionum. Imperatores Antoninus | 71.pr.1 |
| et Uerus Augusti Sextio Uero in haec uerba rescripserunt: 'quibus mensuris aut pretiis | |
| negotiatores uina compararent, in contrahentium potestate esse: neque enim quisquam co- | |
| gitur uendere, si aut pretium aut mensura displiceat, praesertim si nihil contra consuetu- | |
| dinem regionis fiat'. | 5 |
| Papinianus libro decimo quaestionum. Pacta conuenta, quae postea facta | 72.pr.1 |
| detrahunt aliquid emptioni, contineri contractui uidentur: quae uero adiciunt, credimus non | |
| inesse. quod locum habet in his, quae adminicula sunt emptionis, ueluti ne cautio duplae | |
| praestetur aut ut cum fideiussore cautio duplae praestetur. sed quo casu agente emptore | |
| non ualet pactum, idem uir<e>s habebit iure exceptionis agente uenditore. an idem dici possit | 5 |
| aucto postea uel deminuto pretio, non immerito quaesitum est, quoniam emptionis sub- | |
| stantia constitit ex pretio. Paulus notat: si om<nib>us integris manentibus de augendo uel | |
| deminuendo pretio rursum conuenit, recessum a priore contractu et noua emptio interces- | |
| sisse uidetur. Papinianus: Lege uenditionis illa facta 'si quid sacri aut religiosi aut publici | 1.1 |
| est, eius nihil uenit', si res non in usu publico, sed in patrimonio fisci erit, uenditio eius | |
| ualebit, nec uenditori proderit exceptio, quae non habuit locum. | |
| Idem libro tertio responsorum. Aede sacra terrae motu diruta locus | 73.pr.1 |
| aedificii non est profanus et ideo uenire non potest. Intra maceriam sepulchrorum | 1.1 |
| hortis uel ceteris culturis loca pura seruata, si nihil uenditor nominatim excepit, ad empto- | |
| rem pertinent. | |
| Idem libro primo definitionum. Clauibus traditis ita mercium in horreis con- | 74.pr.1 |
| ditarum possessio tradita uidetur, si claues apud horrea traditae sint: quo facto confestim | |
| emptor dominium et possessionem adipiscitur, etsi non aperuerit horrea: quod si uenditoris | |
| merces non fuerunt, osucapio confestim inchoabitur. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Qui fundum uendidit, ut | 75.pr.1 |
| eum certa mercede conductum ipse habeat uel, si uendat, non alii, sed sibi distrahat uel | |
| simile aliquid paciscatur: ad complendum id, quod pepigerunt, ex uendito agere poterit. | |
| Paulus libro sexto responsorum. Dolia in horreis defossa si non sint nomi- | 76.pr.1 |
| natim in uenditione excepta, horreorum uenditioni cessisse uideri. Eum, qui in locum emp- | 1.1 |
| toris successit, isdem defensionibus uti posse, quibus uenditor e<i>us uti potuisse<t>, sed et | |
| longae possessionis praescriptione, si utriusque possessio impleat tempora constitutionibus | |
| statuta. | |
| Iauolenus libro quarto ex posterioribus Labeonis. In lege fundi uendundi | 77.pr.1 |
| la<pi>dicinae in eo fundo ubique essent exceptae erant, et post multum temporis in eo | |
| fundo repertae erant lapidicinae. eas quoque uenditoris esse Tubero respondit: Labeo re- | |
| ferre quid actum sit: si non appareat, non uid<e>ri eas lapidicinas esse exceptas: neminem | |
| enim nec uendere nec excipere quod non sit, et lapidicinas nullas esse, nisi quae apparent | 5 |
| et caedantur: aliter interpretantibus totum fundum lapidicinarum fore, si forte toto eo sub | |
| terra esset lapis. hoc probo. | |
| Labeo libro quarto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Fistulas emptori | 78.pr.1 |
| accessuras in lege dictum erat: quaerebatur, an castellum, ex quo fistulis aqua duceretur, | |
| accederet. respondi apparere id actum esse, ut id quoque accederet, licet scriptura non | |
| continetur. Fundum ab eo emisti, cuius filii postea tutelam administras, ne<c> ua<c>uam | 1.1 |
| accepisti possessionem. dixi tradere te tibi possessionem hoc modo posse, ut pupillus et | |
| familia eius decedat de fundo, tunc demum tu ingrediaris possessionem. Qui | 2.1 |
| fundum ea lege emerat, ut soluta pecunia traderetur ei possessio, duobus heredibus relictis | |
| decessit. si unus omnem pecuniam soluerit, partem familiae herciscundae iudicio seruabit: | |
| nec, si partem soluat, ex empto cum uenditore aget, quoniam ita contractum aes alienum | |
| diuidi non potuit. Frumenta quae in herbis erant cum uendidisses dixisti te, si quid ui aut | 3.1 |
| tempestate factum esset, praestaturum: ea frumenta niues corruperunt: si immoderatae | |
| fuerunt et contra consuetudinem tempestatis, agi tecum ex empto poterit. | |
| Iauolenus libro quinto ex posterioribus Labeonis. Fundi partem dimidiam | 79.pr.1 |
| ea lege uendidisti, ut emptor alter<am> partem, quam retinebas, annis decem certa pecunia | |
| in annos singulos conductam habeat. Labeo et Trebatius negant posse ex uendito agi, ut | |
| id quod conuenerit fiat. ego contra puto, si mo<do> ideo uilius fundum uendidisti, ut haec | |
| tibi conductio praestaretur: nam hoc ipsum pretium fundi uideretur, quod eo pac<t>o uen- | 5 |
| ditus fuerat: eoque iure utimur. | |
| Labeo libro quinto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Cum manu sata | 80.pr.1 |
| in uenditione fundi excipiuntur, non quae in perpetuo sata sunt excipi uiderentur, <sed> quae | |
| singulis annis seri solent, ita ut fructus eorum tollatur: nam aliter interpretantibus uites | |
| et arbores omnes exceptae uidebuntur. Huius rei emptionem posse fieri dixi: 'quae ex meis | 1.1 |
| aedibus in tuas aedes proiecta sunt, ut ea mihi ita habere liceat', deque ea re ex empto | |
| agi. Silua caedua in quinquennium uenierat: quaerebatur, cum glans decidisset, utrius esset. | 2.1 |
| scio Seruium respondisse, primum sequendum esse quod appareret actum esse: quod si in | |
| obscuro esset, quaecumque glans ex his arboribus quae caesae non essent cecidisset, uen- | |
| ditoris ess<e>, eam autem, quae in arboribus fuisset eo tempore cum haec caederentur, | |
| emptoris. Nemo potest uideri eam rem uendidisse, de cuius dominio id agitur, ne ad | 3.1 |
| emptorem transeat, sed hoc aut locatio est aut aliu<d> genus contractus. | |
| Scaeuola libro septimo digestorum. Titius cum mutuos acciperet tot aureos | 81.pr.1 |
| sub usuris, dedit pignori siue hypothecae praedia et fideiussorem Lucium, cui promisit intra | |
| triennium proximum se eum liberaturum: quod si id non fecerit die supra scripta et sol- | |
| uerit debitum fideiussor creditori, iussit praedia empta esse, quae creditoribus obligauerat. | |
| quaero, cum <non> sit liberatus Lucius fideiussor a Titio, an, si soluerit creditori, empta | 5 |
| haberet supra scripta praedia. respondit, si non ut in causam obligationis, sed ut empta | |
| habeat, sub condicione emptio facta est et contractam esse obligationem. Lucius Titius | 1.1 |
| promisit de fundo suo centum milia modiorum frumenti annua praestare praediis Gaii | |
| Seii: postea Lucius Titius uendidit fundum additis uerbis his: 'quo iure quaque condicione | |
| ea praedia Lucii Titii hodie sunt, ita ueneunt itaque habebuntur': quaero, an emptor Gaio | |
| Seio ad praestationem frumenti sit obnoxius. respondit emptorem Gaio Seio secundum ea | 5 |
| quae proponerentur obligatum non esse. |