| DE IN DIEM ADDI<C>TIONE | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. In diem addictio ita fit: 'ille fundus centum | 18.2.1.pr.1 |
| esto tibi emptus, nisi si quis intra kalendas Ianuarias proximas meliorem condicionem fe- | |
| cerit, quo res a domino abeat'. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. Quotiens fundus in diem ad- | 2.pr.1 |
| dicitur, utrum pura emptio est, sed sub condicione resoluitur, an uero condicionalis sit | |
| magis emptio, quaestionis est. et mihi uidetur uerius interesse, quid actum sit: nam si | |
| quidem hoc actum est, ut meliore allata condicione discedatur, erit pura emptio, quae sub | |
| condicione resoluitur: sin autem hoc actum est, ut perficiatur emptio, n<i>si melior condicio | 5 |
| offeratur, erit emptio condicionalis. Ubi igitur secundum quod distinximus pura uenditio | 1.1 |
| est, Iulianus scribit hunc, cui res in diem addicta est, et usucapere posse et fructus et ac- | |
| cessiones lucrari et periculum ad eum pertinere, si res interierit, | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. quoniam post interitum rei iam nec adferri possit | 3.pr.1 |
| melior condicio. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. Ubi autem condicionalis uen- | 4.pr.1 |
| ditio est, negat Pomponius usucapere eum posse nec fructus ad eum pertinere. Idem Iu- | 1.1 |
| lianus libro quinto decimo quaerit, si res in diem addicta interciderit uel ancilla decesserit, | |
| an partus uel fructus eius nomine adiectio admitti possit. et negat admittendam adiectio- | |
| nem, quia alterius rei quam eius quae distracta est non solet adiectio admitti. Idem Iu- | 2.1 |
| lianus eodem libro scribit, si ex duobus seruis uiginti uenditis et in diem addictis alter | |
| decesserit, deinde unius nomine qui superest emptor extiterit, qui supra uiginti promitteret, | |
| an discedatur a priore contractu? et ait dissimilem esse hanc speciem partus specie et | |
| ideo hic discedi a priore emptione et ad secunda<m> peruenir<i>. Sed et Marcellus libro quinto | 3.1 |
| digestorum scribit pure uendito et in diem addicto fundo si melior condicio allata sit, rem | |
| pignori esse desinere, si emptor eum fundum pignori dedisset: ex quo colligitur, quod | |
| emptor medio tempore dominus e<s>t: alioquin nec pignus teneret. Idem Iulianus libro octa- | 4.1 |
| gensimo octauo digestorum scripsit eum, qui emit fundum in diem, interdicto quod ui aut | |
| clam uti posse: nam hoc interdictum ei competit, cuius interest opus non esse factum. | |
| fundo autem, inquit, in diem addicto et commodum et incommodum omne ad emptorem | |
| pertinet, antequam uenditio transferatur, et ideo, si quid tunc ui aut clam factum est, | 5 |
| quamuis melior condicio allata fuerit, ipse utile interdictum habebit: sed eam actionem | |
| sicut fructus, inquit, quos percepit uenditi iudicio praestaturum. Cum igitur tunc recedatur | 5.1 |
| ab emptione (ubi pure contrahitur) uel tunc non impleatur (ubi sub condicione fit) cum | |
| melior condicio sit allata: si falsus emptor subiectus sit, eleganter scribit Sabinus priori | |
| rem esse emptam, quia non uidetur melior condicio allata esse non existente euro emptore. | |
| sed et si existat alius emptor, meliorem tamen condicionem non adferat, aeque dicendum | 5 |
| erit perinde haberi, ac si non existeret. Melior autem condicio adferri uidetur, si pretio | 6.1 |
| sit additum. sed et si nihil pretio addatur, solutio tamen offeratur facilior pretii uel | |
| maturior, melior condicio adferri uidetur. praeterea si locus oportunior soluendo pretio | |
| dicatur, aeque melior condicio allata uidetur: et ita Pomponius libro nono ex Sabino | |
| scribit. idem ait, et si persona idoneor accedat ad emptionem, aeque uideri meliorem con- | 5 |
| dicionem allatam. proinde si quis accedat eiusdem pretii emptor, sed qui leuioribus emat | |
| condicionibus uel qui satisdationem nullam exigat, melior condicio allata uidebitur. ergo | |
| idem erit probandum et si uilior<e> pretio emere sit paratus, ea tamen remittat, quae uen- | |
| ditori grauia erant in priore emptione. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Quidquid enim ad utilitatem uenditoris | 5.pr.1 |
| pertinet, pro meliore condicione haberi debet. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. Item quod dictum est fructus | 6.pr.1 |
| interea captos emptorem priorem sequi, totiens uerum est, quotiens nullus emptor existit, | |
| qui meliorem condicionem adferat, uel falsus exsistit: si<n> uero exstitit emptor posterior, | |
| fructus refundere priorem debere constat, sed uenditori. et ita Iulianus libro quadragen- | |
| simo octauo digestorum scripsit. Si quis extiterit, qui meliorem condicionem adferat, | 1.1 |
| deinde prior emptor aduersus eum licitatus sit et penes eum empt<um> remanserit, dubitari | |
| poterit, utrum fructus ipse habeat, quasi nulla meliore condicione allata, an uero uenditoris | |
| sint, licet eadem sit persona, quae meliorem condicionem attulit. quod ratio facere uidetur: | |
| intererit tamen quid acti sit: et ita Pomponius scribit. | 5 |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Licet autem uenditori meliore allata con- | 7.pr.1 |
| dicione addicere posteriori, nisi prior paratus sit plus adicere. | |
| Idem libro trigensimo tertio ad edictum. Necesse autem habebit uenditor | 8.pr.1 |
| meliore condicione allata priorem emptorem certiorem facere, ut, si quid alius adicit, ipse | |
| quoque adicere possit. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. Sabinus scribit licere uen- | 9.pr.1 |
| ditori meliorem condicionem oblatam abicere sequique primam quasi meliorem, et ita utimur. | |
| quid tamen, si hoc erat nominatim actum, ut liceret resilire emptori meliore condicione | |
| allata? dicendum erit dissolutam priorem emptionem, etiamsi uenditor sequentem non | |
| admittat. | 5 |
| Iulianus libro tertio decimo digestorum. Sed si proponatur a creditore | 10.pr.1 |
| pignus in diem addictum, non potest uideri bona fide negotium agi, nisi adiectio recipiatur. | |
| quid ergo est, si inops emptor et impediendae tantummodo uenditionis causa interuenit? | |
| potest creditor sine periculo priori emptori addicere. | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. Quod autem Sabinus scribit | 11.pr.1 |
| fundum in diem addici non posse rursus, qui semel fuerat in diem addictus, ratione eius- | |
| modi defendit, quia prioris, inquit, emptoris statim fit, scilicet quasi non uideatur melior | |
| condicio allata, si non secure secundo emptori fundus addicitur, sed alia licitatio prospicitur. | |
| sed Iulianus libro quinto decimo digestorum scribsit interesse multum, quid inter contra- | 5 |
| hentes actum sit, nec impedire quicquam uel hoc agi, ut saepius fundus collocetur, dum | |
| uel prima uel secunda uel tertia adiectione res a uenditore discedat. Item quod Sabinus | 1.1 |
| ait, si tribus uendentibus duo posteriori addixerint, unus non admiserit adiectionem, huius | |
| partem priori, duorum posteriori emptam, ita demum uerum est, si uariis pretiis partes | |
| suas distraxerunt, | |
| Pomponius libro non ad Sabinum. etsi dispares partes uendentium fuerint. | 12.pr.1 |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. Quod si uno pretio uendiderint, di- | 13.1.1 |
| cendum est totam priori emptam manere, quemadmodum si quis mihi totum fundum ad | |
| diem addixisset, postea uero pretio adiecto dimidium alii addixerit. Celsus quoque libro | |
| octauo digestorum refert Mucium Brutum Labeonem quod Sabinum existimar<e>: ipse quoque | |
| Celsus idem probat et adicit mirari se a nemine animaduersum, quod si prior emptor ita | 5 |
| contraxit, ut nisi totum, fundum emptum nollet habere, non habere eum eam partem | |
| emptam, quam unus ex sociis posteriori emptori addicere noluit. Uerum est autem uel | 1 |
| unum ex uenditoribus posse meliorem adferre condicionem: emere enim cum tota re etiam | |
| nostram partem possumus. | |
| Paulus libro quinto ad Sabinum. Si uenditor simulauerit meliorem allatam | 14.pr.1 |
| condicionem, cum minoris uel etiam tantidem alii uenderet, utrique emptori in solidum erit | |
| obligatus. Sed si emptor alium non idoneum subiecit eique fundus addictus est, non uideo, | 1.1 |
| inquit, quemadmodum priori sit emptus, cum alia uenditio et uera postea subsecuta sit. | |
| sed uerum est uenditorem deceptum ex uendito actionem habere cum priore emptore, quanti | |
| sua intersit id non esse factum, per quam actionem et fructus, quos prior emptor perce- | |
| perit et quo deterior res culpa uel dolo malo eius facta sit, recipiet uenditor. et ita La- | 5 |
| beoni et Neruae placet. Sed si neuter subiecit emptorem, maiore autem pretio ad- | 2.1 |
| dictum est praedium ei qui soluendo non est, abitum est a priore emptione, quia ea melior | |
| intellegitur quam uenditor comprobauit, cui licuit non addicere. Sed et si pupillus postea | 3.1 |
| sine tutoris auctoritate pluris emerit, consentiente uenditore abibitur a priore emptione. | |
| idem et de seruo alieno: aliter atque si seruo suo uel filio, quem in potestate habet, uel | |
| domino rei per errorem id addixerit, quia non est emptio his casibus. quod si alieno | |
| seruo, quem putauerit liberum esse, addixerit, contra se habebit et erit hic similis egenti. | 5 |
| Emptorem, qui meliorem condicionem attulerit, praeter corpus nihil sequitur | 4.1 |
| quod uenierit. Non tamen ideo, si tantundem pretium alius det, hoc ipso, quod fructus | 5.1 |
| eum non sequantur, qui secuturi essent priorem emptorem, melior condicio uidetur allata, | |
| quia non id agitur inter emptorem et uenditorem. | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Si praedio in diem addicto ante diem | 15.pr.1 |
| uenditor mortuus sit, siue post diem heres ei exsistat siue omnino non exsistat, priori prae- | |
| dium emptum est, quia melior condicio allata, quae domino placeat, intellegi non potest, | |
| cum is qui uendat non exsistat: quod si intra diem adiectionis heres existat, melior con- | |
| dicio ei adferri potest. Si fundus in diem addictus fuerit pluris, ut quaedam ei accedant, | 1.1 |
| quae non accesserint priori emptori, si non minoris sint hae res, quam quo pluris postea | |
| fundus uenierit, prior uenditio ualet, quasi melior condicio allata non sit: si minoris sint. | |
| idemque aestimandum est, si dies longior pretii soluendi data fuerit, ut quaeratur, quantum | |
| ex usura eius temporis capi potuerit. | 5 |
| Ulpianus libro trigensimo secundo ad edictum. Imperator Seuerus rescripsit: | 16.pr.1 |
| 'Sicut fructus in diem addictae domus, cum melior condicio fuerit allata, uenditori restitui | |
| necesse est, ita rursus quae prior emptor medio tempore necessario probauerit erogata, | |
| de reditu retineri uel, si non sufficiat, solui aequum est'. et credo sensisse principem de | |
| empti uenditi actione. | 5 |
| Iulianus libro quinto decimo digestorum. Cum duo serui duobus separatim | 17.pr.1 |
| denis in diem addicti sint et exstiterit qui pro utroque triginta det, refert, unius pretio | |
| decem an singulorum quina adiciat: secundum superiorem adiectionem is seruus <i>nemptus | |
| erit, cuius pretio adiectio facta fuerit, secundum posteriorem adiectionem uterque ad poste- | |
| riorem emptorem pertinebit: quod si incertum sit, ad utrius pretium addiderit, a priore | 5 |
| emptione non uidetur esse discessum. | |
| Africanus libro tertio quaestionum. Cum in diem duobus sociis fundus | 18.pr.1 |
| sit addictus, uno ex his pretium adiciente etiam pro ipsius parte a priore uenditione discedi | |
| rectius existimatur. | |
| Iauolenus libro secundo ex Plautio. Fundo in diem addicto si postea pre- | 19.pr.1 |
| tium adiectum est et uenditor alio fundo applicito eum ipsum fundi posteriori emptori | |
| addixit et id sine dolo malo fecit, priori emptori obligatus non erit: nam quamuis non id | |
| tantum, quod in diem addictum erat, sed aliud quoque cum eo uenierit, tamen, si uenditor | |
| dolo caret, prioris emptoris causa absoluta est: id enim solum intuendum est, an priori | 5 |
| uenditori bona fide facta sit adiectio. | |
| Papinianus libro tertio responsorum. Prior emptor post meliorem condicio- | 20.pr.1 |
| nem oblatam ob pecuniam in exordio uenditori de pretio solutam contra secundum emptorem | |
| citra delegationem iure stipulationis interpositam agere non potest. |