| DE LEGE COMMISSORIA | |
| Ulpianus libro uicensimo octauo ad Sabinum. Si fundus commissoria lege | 18.3.1.pr.1 |
| uenierit, magis est, ut sub condicione resolui emptio quam sub condicione contrahi uideatur. | |
| Pomponius libro trigensimo quinto ad Sabinum. Cum uenditor fundi in lege | 2.pr.1 |
| ita cauerit: 'si ad diem pecunia soluta non sit, ut fundus inemptus sit', ita accipitur in- | |
| emptus esse fundus, si uenditor inemptum eum esse uelit, quia id uenditoris causa caue- | |
| retur: nam si aliter acciperetur, exusta uilla in potestate emptoris futurum, ut non dand<o> | |
| pecuniam inemptum faceret fundum, qui eius periculo fuisset. | 5 |
| Ulpianus libro trigensimo ad edictum. Nam legem commissoriam, quae in | 3.pr.1 |
| uenditionibus adicitur, si uolet uenditor exercebit, non etiam inuitus. | |
| Idem libro trigensimo secundo ad edictum. Si fundus lege commissoria ue- | 4.pr.1 |
| nierit, hoc est ut, nisi intra certum diem pretium sit exsolutum, inemptus fieret, uideamus, | |
| quemadmodum uenditor agat tam de fundo quam de his, quae ex fundo percepta sint, | |
| itemque si deterior fundus effectus sit facto emptoris. et quidem finita est emptio: sed | |
| iam d<e>cisa quaestio est ex uendito actionem competere, ut rescriptis imperatoris Antonini | 5 |
| et diui Seueri declaratur. Sed quod ait Neratius habet rationem, ut interdum fructus | 1.1 |
| emptor lucretur, cum pretium quod numerauit perdidit: igitur sententia Neratii tunc | |
| habet locum, quae est humana, quando emptor aliquam partem pretii dedit. Ele- | 2.1 |
| ganter Papinianus libro tertio responsorum scribit, statim atque commissa lex est statuere | |
| uenditorem debere, utrum commissoriam uelit exercere an potius pretium petere, nec | |
| posse, si commissoriam elegit, postea uariare. In commissoriam etiam hoc solet | 3.1 |
| conuenire, ut, si uenditor eundem fundum uenderet, quanto minoris uendiderit, id a priore | |
| emptore exigat: erit itaque aduersus eum ex uendito actio. Marcellus libro ui- | 4.1 |
| censimo dubitat, commissoria utrum tunc locum habet, si interpellatus non soluat, an uero | |
| si non optulerit. et magis arbitror offerre eum debere, si uult se legis commissoriae pote- | |
| state soluere: quod si non habet cui offerat, posse esse securum. | |
| Neratius libro quinto membranarum. Lege fundo uendito dicta, ut, si | 5.pr.1 |
| intra certum tempus pretium solutum non sit, res inempta sit, de fructibus, quos interim | |
| emptor percepisset, hoc agi intellegendum est, ut emptor interim eos sibi suo quoque | |
| iure perciperet: sed si fundus reuenisset, Aristo existimabat uenditori de his iudicium in | |
| emptorem dandum esse, quia nihil penes eum residere oporteret ex re, in qua fidem | 5 |
| fefellisset. | |
| Scaeuola libro secundo responsorum. De lege commissoria interrogatus ita | 6.pr.1 |
| respondit, si per emptorem factum sit, quo minus legi pareretur, et ea lege uti uenditor | |
| uelit, fundos inemptos fore et id, quod arrae uel alio nomine datum esset, apud uendi- | |
| torem remansurum. Idem respondit, si ex lege inempti sint fundi, nec id, quod acces- | 1.1 |
| surum dictum est, emptori deberi. Post diem lege commissoria comprehensum uenditor | 2.1 |
| partem reliquae pecuniae accepit. respondit, si post statutum diem reliquae pecuniae uen- | |
| dito<r> legem dictam non exercuisset et partem reliqui debiti accepisset, uideri recessum a | |
| commissoria. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Post diem commissoriae legi prae- | 7.pr.1 |
| stitutum si uenditor pretium petat, legi commissoriae renuntiatum uidetur, nec uariare et | |
| ad ha<n>c redire potest. | |
| Scaeuola libro septimo digestorum. Mulier fundos Gaio Seio uendidit et | 8.pr.1 |
| acceptis arrae nomine certis pecuniis statuta sunt tempora solutioni reliquae pecuniae: | |
| quibus si non paruisset emptor, pactus est, ut arram perderet et inemptae uillae essent. | |
| die statuto emptor testatus est se pecuniam omnem reliquam paratum fuisse exsoluere (et | |
| sacculum cum pecunia signatorum signis obsignauit), defuisse autem uenditricem, poste - | 5 |
| riore autem die nomine fisci testato conuentum emptor<e>m, ne ante mulieri pecuniam ex- | |
| solueret quam fisco satisfaceret. quaesitum est, an fundi non sint in ea causa, ut a uen- | |
| ditrice uindicari debeant ex conuentione uenditoris. respondit secundum ea quae propo- | |
| nerentur non commississe in legem uenditionis emptorem. |