| DE HEREDITATE UEL ACTIONE UENDITA | |
| Pomponius libro nono ad Sabinum. Si hereditas uenierit eius, qui uiuit aut | 18.4.1.pr.1 |
| nullus sit, nihil esse acti, quia in rerum natura non sit quod uenierit. | |
| Ulpianus libro quadragensimo nono ad Sabinum. Uenditor hereditatis satis- | 2.pr.1 |
| dare de euictione non debet, cum id inter ementem et uendentem agatur, ut neque am- | |
| plius neque minus iuris emptor habeat quam apud heredem futurum esset: plane de facto | |
| suo uenditor satisdare cogendus est. In hereditate uendita utrum ea quantitas spectatur, | 1.1 |
| quae fuit mortis tempore, an ea, quae fuit cum aditur hereditas, an ea quae fuit cum he- | |
| reditas uenumdatur, uidendum erit. et uerius est hoc esse seruandum quod actum est: | |
| plerumque autem hoc agi uidetur, ut quod ex hereditate peruenit in id tempus quo uen- | |
| ditio fit, id uideatur ueniss<e>. Illud potest quaeri, si etiam impuberi sit substitutus is qui | 2.1 |
| uendidit hereditatem testatoris, an etiam id, quod ex impuberis hereditate ad eum qui uen- | |
| didit hereditatem peruenit, ex empto actioni locum faciat. et magis est, ne ueniat, quia | |
| alia hereditas est: licet enim unum testamentum sit, alia tamen atque alia hereditas est. | |
| plane si hoc actum sit, dicendum erit etiam impuberis hereditatem in uenditionem uenire, | 5 |
| maxime si iam delata impuberis hereditate uenierit hereditas. Peruenisse ad uenditorem | 3.1 |
| hereditatis quomodo uideatur, quaeritur. et ego puto, antequam quidem corpora rerum he- | |
| reditariarum nactus uenditor fuerit, hactenus uideri ad eum peruenisse, quatenus mandare | |
| potest earum rerum persecutionem actionesque tribuere: enimuero ubi corpora nactus | |
| est <u>el debita exegit, plenius ad eum uideri peruenisse. sed et si rerum uenditarum ante | 5 |
| hereditatem uenditam pretia fuerit consecutus, palam est ad eum pretia rerum peruenisse. | |
| illud tenendum est cum effectu uideri peruenisse, non prima ratione: idcirco quod lega- | |
| torum nomine quis praestitit, non uidetur ad eum peruenisse: sed et si quid aeris alieni | |
| est uel cuius alterius oneris hereditarii, peruenisse merito negabitur. sed et rerum ante | |
| uenditionem donatarum pretia praestari aequitatis ratio exigit. Non tantum autem quod | 4.1 |
| ad uenditorem hereditatis peruenit, sed et quod ad heredem eius ex hereditate peruenit, | |
| emptori restituendum est: et non solum quod iam peruenit, sed et quod quandoque per- | |
| uenerit, restituendum est. Sed et si quid dolo malo eorum factum est, quo minus ad eos | 5.1 |
| perueniat, et hoc emptori praestandum est: fecisse autem dolo malo quo minus perueniat | |
| uidetur, siue alienauit aliquid, uel etiam accepto quem liberauit, uel id egit dolo malo, ne | |
| de hereditate adquireretur uel ne possessionem adipisceretur quam posset adipisci. sed | |
| et si non dolo malo, sed lata culpa admiserit aliquid, utique tenebitur: deperdita autem | 5 |
| et deminuta sine dolo malo uenditoris non praestabuntur. Illud quaesitum est, an uenditor | 6.1 |
| hereditatis ob debitum a filio suo qui in potestate eius esset seruoue ei, cuius heredi- | |
| tatem uendidisset, praestare debeat emptori. et uisum est, quidquid dumtaxat de peculio | |
| filii seruiue aut in suam rem uersum inueniatur, praestare eum debere. Solet quaeri, an | 7.1 |
| et, si quid lucri occasione hereditatis uenditor senserit, emptori restituere id debeat. et | |
| est apud Iulianum haec quaestio tractata libro sexto digestorum et ait, quod non debitum | |
| exegerit, retinere heredem et quod non debitum soluerit, non reputare: nam hoc seruari, | |
| ut heres emptori non praestet quod non debitum exegerit, neque ab eo consequatur | 5 |
| quod non debitum praestiterit. si autem condemnatus praestiterit, hoc solum heredi suf- | |
| ficit esse eum condemnatum sine dolo malo suo, etiamsi maxime creditor non fuerit is | |
| cui condemnatus est heres: quae sententia mihi placet. Non solum autem hereditarias | 8.1 |
| actiones, sed etiam eas obligationes quas ipse heres constituit dicendum erit praestari | |
| emptori debere: itaque et si fideiussorem acceperit ab hereditario debitore, ipsam actionem | |
| quam. habet heres praestare emptori debebit: sed et si nouauerit uel in iudicium deduxerit | |
| actionem, praestare debebit hanc ipsam actionem quam nactus est. Sicuti lucrum omn<e> | 9.1 |
| ad emptorem hereditatis respicit, ita damnum quoque debet a eundem respicere. Denique | 10.1 |
| si rem hereditariam heres uendiderit ac per hoc fuerit condemnatus, non habet contra | |
| emptorem actionem, quia non ideo condemnatur quod heres <e>sset, sed quod uendiderit. | |
| sed si pretium rei distractae emptori hereditatis dedit, uideamus, an locus sit ex uendito | |
| actioni: et putem esse. Siue ipse uenditor dederit aliquid pro hereditate siue procurator | 11.1 |
| eius siue alius quis pro eo, dum negotium eius gerit, locus erit ex uendito actioni, dum- | |
| modo aliquid absit uenditori hereditatis: ceterum si nihil absit uenditori, consequens erit | |
| dicere non competere ei actionem. Apud Iulianum scriptum est, si uenditor hereditatis | 12.1 |
| exceperit seruum sine peculio et eius nomine cum eo fuerit actum de peculio et in rem | |
| uerso, id dumtaxat eum consequi, quod praestiterit eius peculii nomine quod emptorem | |
| sequi debeat, aut quod in rem defuncti uersum est: his enim casibus aes alienum empto- | |
| ris soluit, ex ceteris causis suo nomine condemnetur. Quid ergo si seruum cum peculio | 13.1 |
| exceperit uenditor hereditatis conuentusque de peculio praestitit? Marcellus libro sexto | |
| digestorum non <re>petere eum scribsit, si modo hoc actum est, ut, quod superfuisset ex | |
| peculio, hoc haberet: at si contra actum est, recte repetere eum posse ait: si uero nihil | |
| expressim inter eos conuenit, sed tantummodo peculii mentio facta est, cessare ex uendito | 5 |
| actionem constat. Si uenditor hereditatis aedes sibi exceperit, quarum nomine damni in- | 14.1 |
| fecti promissum fuerat, interest quid acti sit: nam si ita excepit, ut damni quoque infecti | |
| stipulationis onus sustineret, nihil ab emptore consequeretur: si uero id actum erit, ut | |
| emptor hoc aes alienum exsolueret, ad illum onus stipulationis pertinebit: si non apparebit | |
| quid acti sit, uerisimile erit id actum, ut eius quidem damni nomine, quod ante uendi- | 5 |
| tionem datum fuerit, onus ad emptorem, alterius temporis ad heredem pertineat. Si Titius | 15.1 |
| Maeui hereditatem Seio uendiderit et a Seio heres institutus eam hereditatem Attio uen- | |
| diderit, an ex priore uenditione hereditatis cum Attio agi possit? et ait Iulianus: quod | |
| uenditor hereditatis petere a quolibet extraneo herede potuisset, id ab hereditatis emptore | |
| consequatur: et certe si Seio alius heres exstitisset, quidquid uenditor Maeuianae heredi- | 5 |
| tatis nomine praestitisset, id ex uendito actione consequi ab eo potuisset: nam et si | |
| duplam hominis a Seio stipulatus fuissem et ei heres exstitissem eamque hereditatem Titio | |
| uendidissem, euicto homine rem a Titio seruare<m>. Si quid publici uectigalis nomine prae- | 16.1 |
| stiterit uenditor hereditatis, conseque<n>s erit dicere agnoscere emptorem e<t> hoc debere: | |
| namque hereditaria onera etiam haec sunt. et si forte tributorum nomine aliquid dependat, | |
| idem erit dicendum. Quod si funere facto heres uendidisset hereditatem, an impensam | 17.1 |
| funeris ab emptore consequatur? et ait Labeo emptorem impensam funeris praestare de- | |
| bere, quia et ea, inquit, impensa hereditaria esse<t>: cuius sententiam et Iauolenus putat | |
| ueram et ego arbitror. Cum quis debitori suo heres exstitit, confusione creditor esse de- | 18.1 |
| sinit: sed si uendidit hereditatem, aequissimum uidetur emptorem hereditatis uicem heredis | |
| optinere et idcirco teneri uenditori hereditatis, siue cum moritur testator debuit (quamuis | |
| post mortem debere desiit adita a uenditore hereditate) siue quid in diem debeatur siue | |
| sub condicione et postea condicio exstitisset, ita tamen, si eius debiti aduersus heredem | 5 |
| actio esse poterat, ne forte etiam ex his causis, ex quibus cum herede actio non est, cum | |
| emptore agatur. Et si seruitutes amisit heres institutus adita hereditate, ex uendito poterit | 19.1 |
| experiri aduersus emptorem, ut seruitutes ei restituantur. Sed et si quid uenditor nondum | 20.1 |
| praestiterit, sed quoquo nomine obligatus sit propter hereditatem, nihilo minus agere potest | |
| cum emptore. | |
| Pomponius libro uicensimo septimo ad Sabinum. Si uenditor hereditatis | 3.pr.1 |
| exactam pecuniam sine dolo malo et culpa perdidisset, non placet eum emptori teneri. | |
| Ulpianus libro trigensimo secundo ad edictum. Si nomen sit distractum, | 4.pr.1 |
| Celsus libro nono digestorum scribit locupletem esse debitorem non debere praestare, de- | |
| bitorem autem esse praestare, nisi aliud conuenit, | |
| Paulus libro trigensimo tertio ad edictum. et quidem sine exceptione quoque, | 5.pr.1 |
| nisi in contrarium actum sit. sed si certae summae debitor dictus sit, in eam summam | |
| tenetur uenditor: si incertae <et> nihil debeat, quanti intersit emptoris. | |
| Idem libro quinto quaestionum. Emptori nominis etiam pignoris persecutio | 6.pr.1 |
| praestari debet eius quoque, quod postea uenditor accepit: nam beneficium uenditoris | |
| prodest emptori. | |
| Idem libro quarto decimo ad Plautium. Cum hereditatem aliquis uendidit, | 7.pr.1 |
| esse debet hereditas, ut s<it> emptio: nec enim alea emitur, ut in uenatione et similibus, | |
| sed res: quae si non est, <non> contrahitur emptio et ideo pretium condicetur. | |
| Iauolenus libro secundo ex Plautio. Quod si nulla hereditas ad uenditorem | 8.pr.1 |
| pertinuit, quantum emptori praestare debuit, ita distingui oportebit, ut, si est quidem aliqua | |
| hereditas, sed ad uenditorem non pertinet, ipsa aestimetur, si nulla est, de qua actum | |
| uideatur, pretium dumtaxat et si quid in eam rem impensum est emptor a uenditore | |
| consequatur | 5 |
| Paulus libro trigesimo tertio ad edictum. et si quid emptoris interest. | 9.pr.1 |
| Iauolenus libro secundo ex Plautio. Quod si in uenditione hereditatis id | 10.1.1 |
| actum est, si quid iuris esset uenditoris, ue<ni>re nec postea quicquam praestitu iri: quamuis | |
| ad uendit<o>rem hereditas non pertinuerit, nihil tamen eo praestabitur, quia id actum esse | |
| manifestum est, ut quemadmodum <e>molumentum negotiationis, ita periculum ad emptorem | |
| pertineret. | 5 |
| Ulpianus libro trigesimo secundo ad edictum. Nam hoc modo admittitur | 11.1.1 |
| esse uenditionem 'si qua sit hereditas, est tibi empta', et quasi spes hereditatis: ipsum | |
| enim incertum rei ueneat, ut in retibus. | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. Hoc autem sic intellegendum | 12.1.1 |
| est, nisi sciens ad se non pertinere ita uendiderit: nam tunc ex dolo tenebitur. | |
| Paulus libro quarto decimo ad Plautium. Quod si sit hereditas et si non | 13.1.1 |
| ita conuenit, ut quidquid iuris haberet uenditor emptor haberet, tunc heredem se esse | |
| praestare debet: illo uero adiecto liberatur uenditor, si ad eum hereditas non pertineat. | |
| Idem libro trigesimo tertio ad edictum. Qui filii familias nomina uendidit, | 14.1.1 |
| actiones quoque quas cum patre habet praestare debet. Si hereditas uenierit, uenditor | |
| res hereditarias tradere debet: quanta autem hereditas est, nihil interest, | |
| Gaius libro decimo ad edictum prouinciale. nisi de substantia eius adfir- | 15.pr.1 |
| mauerit. | |
| Paulus libro trigesimo tertio ad edictum. Si quasi heres uendideris here- | 16.pr.1 |
| ditatem, cum tibi ex senatus consult<o> Trebelliano restituta esset hereditas, quanti emptoris | |
| intersit teneberis. | |
| Ulpianus libro quadragesimo tertio ad edictum. Nomina eorum, qui sub | 17.pr.1 |
| condicione uel in diem debent, et emere et uendere solemus: ea enim res est, quae em<i> | |
| et uenire potest. | |
| Iulianus libro quinto decimo digestorum. Si ex pluribus heredibus unus, | 18.pr.1 |
| antequam ceteri adirent hereditatem, pecuniam, quae sub poena debebatur a testatore, | |
| omnem soluerit et hereditatem uendiderit nec a coheredibus suis propter egestatem eorum | |
| quicquam seruare poterit, cum emptore hereditatis uel ex stipulatu uel ex uendito recte | |
| experietur: omnem enim pecuniam hereditario nomine datam eo manifestius est, quod in | 5 |
| iudicio familiae herciscundae <de>ducitur, per quod nihil amplius unusquisque a coheredibus | |
| suis consequi potest, quam quod tamquam heres impenderit. | |
| Idem libro uicesimo quinto digestorum. Multum interest, sub condicione | 19.pr.1 |
| aliqua obligatio ueneat an, cum ipsa obligatio sub condicione si<t>, pure ueneat. priore casu | |
| deficiente condicione nullam esse uenditionem, posterior<e> statim uenditionem consistere: | |
| nam si Titius tibi decem sub condicione debeat et ego abs te nomen eius emam, confestim | |
| ex empto uendito agere potero, <ut> acceptum ei facias. | 5 |
| Africanus libro septimo quaestionum. Si hereditatem mihi Lucii Titii uen- | 20.pr.1 |
| dideris ac post debitori eiusdem heres existas, actione ex empto teneberis. Quod sim- | 1.1 |
| plicius etiam in illa propositione procedit, cum quis ipse creditori suo heres exstitit et | |
| hereditatem uendidit. | |
| Paulus libro sexto decimo quaestionum. Uenditor ex hereditate interposit<a> | 21.pr.1 |
| stipulatione rem hereditariam persecut<us> alii uendidit: quaeritur, quid ex stipulatione prae- | |
| stare debeat: nam bis utique non committitur stipulatio, ut et rem et pretium debeat. et | |
| quidem si, posteaquam rem uendidit heres, intercessit stipulatio, credimus pretium in sti- | |
| pulationem uenisse: quod si antecessit stipulatio, deinde rem nactus est, tunc rem debebit. | 5 |
| si ergo hominem uendiderit et is decesserit, an pretium eiusdem debeat? non enim deberet | |
| Stichi promissor, si eum uendidisset, mortuo eo, si nulla mora processisset. sed ubi he- | |
| reditatem uendidi et postea rem ex ea uendidi, potest uideri, ut negotium eius agam quam | |
| hereditatis. sed hoc in re singulari non potest credi: nam si eundem hominem tibi uen- | |
| didero et necdum tradito eo alii quoque uendidero pretiumque accepero, mortuo eo uidea- | 10 |
| mus ne nihil tibi debeam ex empto, quoniam moram in tradendo non feci (pretium enim | |
| hominis uenditi non ex re, se<d> propter negotiationem percipitur) et sic sit, quasi alii non | |
| uendidissem: tibi enim rem debebam, non actionem. at cum hereditas uenit, tacite hoc | |
| agi uidetur, ut, si quid tamquam heres feci, id praestem emptori, quasi illius negotium | |
| agam: quemadmodum fundi uenditor fructus praestet bonae fidei <r>ation<e>, quamuis, si ne- | 15 |
| glexisset ut alienum, nihil ei imputare possit, nisi si culpa eius argueretur. quid si rem | |
| quam uendidi alio possidente petii et litis aestimationem accepi, utrum pretium illi debeo | |
| an rem? utique rem, non enim actiones ei, sed rem praestare debeo: et si ui deiectus uel | |
| propter furti actionem duplum abst<ul>er<o>, nihil hoc ad emptorem pertinebit. nam si sine | |
| culpa desiit detinere uenditor, actiones suas praestare debebit, non rem, et sic aestima- | 20 |
| tionem quoque: nam et aream tradere debet exusto aedificio. | |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Hereditatis uendita: pretium pro | 22.pr.1 |
| parte accepit reliquum emptor<e> non soluente: quaesitum est, an corpora hereditaria pignoris | |
| nomine teneantur. respondi nihil proponi cur non teneantur. | |
| Hermogenianus libro secundo iuris epitomarum. Uenditor actionis, quam | 23.pr.1 |
| aduersus principalem reum habet, omne ius, quod ex ea causa ei competit tam aduersus | |
| ipsum reum quam aduersus intercessores huius debiti, cedere debet, nisi aliud actum est. | |
| Nominis uenditor quidquid uel compensatione uel exactione fuerit consecutus, integrum | 1.1 |
| emptori restituere compellatur. | |
| Labeo libro quarto posteriorum a Iauoleno epitomatorum. Hereditatem Cor- | 24.pr.1 |
| nelii uendidisti: deinde Attius, cui a te herede Cornelius legauerat, priusquam legatum ab | |
| emptore perciperet, te fecit heredem: recte puto ex <u>endito te acturum ut tibi praestetur, | |
| quia ideo eo minus hereditas uenierit, ut id legatum praestaret emptor, nec quicquam inter- | |
| sit, utrum Attio, qui te heredem fecerit, pecunia debita sit, an legatario. | 5 |
| Idem libro secundo pithanon. Si excepto fundo hereditario ueniit hereditas, | 25.pr.1 |
| deinde eius fundi nomine uenditor aliquid adquisit, debet id praestare emptori here- | |
| ditatis. Paulus: immo semper quaeritur in ea re, quid actum fuerit: si autem id non | |
| apparebit, praestare eam rem debebit emptori uenditor, nam id ipsum ex ea hereditate | |
| ad eum peruenisse uidebitur non secus ac si eum fundum in hereditate uendenda non | 5 |
| excepisset. |