| DE RESCINDENDA UENDITIONE ET QUANDO LICET AB | |
| EMPTIONE DISCEDERE | |
| Pomponius libro quinto decimo ad Sabinum. Celsus filius putabat, si uendi- | 18.5.1.pr.1 |
| disset mihi filius familias rem peculiarem, etiam, si conueniat ut abeatur ab ea uenditione, | |
| inter patrem et filium et me conuenire debere, ne, si cum patre solo pactus sim, filius non | |
| possit liberari et quaeratur, utrumne nihil agatur ex ea pactione an uero ego quidem | |
| liberer, filius maneat obligatus, sicuti, si pupillus sine tutoris auctoritate paciscatur, ipse | 5 |
| quidem liberatur, non etiam qui cum eo pactus est. nam quod Aristo dixi<t> posse ita | |
| pacisci, ut unus maneat obligatus, non est uerum, quia pro una parte contrahentium abiri | |
| pacto ab emptione non possit: et ideo si ab una parte renouatus sit contractus, dicitur | |
| non ualere eiusmodi pactionem. sed dicendum est patre paciscente et liberato aduersario | |
| filium quoque obiter liberari. | 10 |
| Idem libro uicensimo quarto ad Sabinum. Si quam rem a te emi, eandem | 2.pr.1 |
| rursus a te pluris minorisue emero, discessimus a priore emptione (potest enim, dum res | |
| integra est, conuentione nostra infecta fieri emptio) atque ita consistit posterio<r> emptio, | |
| quasi nulla praecesserit. sed non poterimus eadem ratione uti post pretium solutum emptione | |
| repetita, cum post pretium solutum infectam emptionem facere non possumus. | 5 |
| Paulus libro trigensimo tertio ad edictum. Emptio et uenditio sicut con- | 3.pr.1 |
| sensu contrahitur, ita contrario consensu resoluitur, antequam fuerit res secuta: ideoque | |
| quaesitum est, si emptor fideiussorem acceperit uel uenditor stipulatus fuerit, an nuda | |
| uoluntate resoluatur obligatio. Iulianus scripsit ex empto quidem agi non posse, quia | |
| bonae fidei iudicio exceptiones pacti insunt: an autem fideiussori utilis sit exceptio, uiden- | 5 |
| dum: et puto liberato reo et fideiussorem liberari. item uenditorem ex stipulatu agentem | |
| exceptione summoueri oportet, idemque iuris esse, si emptor quoque rem in stipulationem | |
| deduxerit. | |
| Libro octauo digestorum Iuliani Paulus notat. Si emptio contracta sit | 4.pr.1 |
| togae puta aut lancis, et pactus sit uenditor, ne alterutrius emptio maneat, puto resolui | |
| obligationem huius rei nomine dumtaxat. | |
| Iulianus libro quinto decimo digestorum. Cum emptor uenditori uel emptori | 5.pr.1 |
| uenditor acceptum faciat, uoluntas utriusque ostenditur id agentis, ut a negotio discedatur | |
| et perinde habeatur, ac si conuenisset inter eos, ut neuter ab altero quicquam peteret, | |
| sed ut euidentius appareat, acceptilatio in hac causa non sua natura, sed potestate con- | |
| uentionis ualet. | 5 |
| Emptio nuda conuentione dissoluitur, si res secuta non fuerit. | 1.1 |
| Mortuo | 2.1 |
| autem homine perinde habenda est uen<ditio> ac si traditus fuisset, utpote cum uenditor libe- | |
| retur et emptori homo pereat: quare nisi iusta conuentio interuenerit, actiones ex empto | |
| et uendito manebunt. | |
| Paulus libro secundo ad edictum. Si conuenit, ut res quae uenit, si intra | 6.pr.1 |
| certum tempus displicuisset, redderetur, ex empto actio est, ut Sabinus putat, aut proxima | |
| empti in factum datur. | |
| Idem libro quinto quaestionum. Si id quod pure emi sub condicione rur- | 7.pr.1 |
| sus emam, nihil agitur posteriore emptione. Si pupilli persona interuenit, qui ante sine | 1.1 |
| tutoris auctoritate, deinde tutore auctore emit, quamuis uenditor iam ei obligatus fuit, | |
| tamen quia pupillus non tenebatur, renouata uenditio efficit, ut inuicem obligati sint: quod | |
| si ante tutoris auctoritas interuenerit, deinde sine tutore auctore emit, nihil actum est | |
| posteriore emptione. idem potest quaeri, si sine tutoris auctoritate pactus fuerit, ut disce- | 5 |
| datur ab emptione: an proinde sit, atque si ab initio sine tutoris auctoritate emisset, ut | |
| scilicet ipse non teneatur, sed agente eo retentiones competant. sed nec illud sine ratione | |
| dicetur, quoniam initio recte emptio sit contracta, uix bonae fidei conuenire e<o> pacto stari, | |
| quod al<teri> captiosum sit, et maxime, si iusto errore sit deceptus. | |
| Scaeuola libro secundo responsorum. Titius Seii procurator defuncto Seio | 8.pr.1 |
| ab eo scriptus heres, cum ignoraret, fundum uendente seruo hereditario, quasi procurator | |
| subscripsit: quaesitum est, an cognito eo, priusquam emptio perficeretur, a uenditione | |
| discedere possit. respondit Titium, si non ipse uendidit, non idcirco actionibus ciuilibus | |
| teneri, quod seruo uendente subscripserat, sed serui nomine praetoria actione teneri. | 5 |
| Idem libro quarto digestorum. Fundus qui Lucii Ti<ti>i erat ob uectigale rei | 9.pr.1 |
| publicae ueniit: sed cum Lucius Titius debitor professus esset paratum se esse uectigal | |
| exsoluere solidum, cum minore uenisset fundus, quam debita summa esset, praeses prouin- | |
| ciae rescindit uenditionem eumque restitui iussit Lucio Titio: quaesitum est, an post sen- | |
| tentiam praesidis, antequam restitueretur, in bonis Lucii Titii fundus emptus esset. respondit | 5 |
| non prius, quam emptori pretium esset illatum uel, si pretium nondum esset ab emptore | |
| solutum, in uectigal satisfactum esset. | |
| Idem libro septimo digestorum. Seius a Lucio Titio emit fundum lege dicta, | 10.pr.1 |
| ut, si ad diem pecuniam non soluisset, res inempta fieret. Seius parte pretii praesenti die | |
| soluta, defuncto uenditore, filiis eius pupillaris aetatis et ipse tutor cum aliis datus, neque | |
| contutoribus pretium secundum legem numerauit nec rationibus tutelae rettulit: quaesitum | |
| est, an irrita emptio facta esset. respondit secundum ea quae proponerentur inemptam | 5 |
| uideri. Emptor praediorum cum suspicaretur Numeriam et Semproniam controuersiam mo- | 1.1 |
| turas, pactus est cum uenditore, ut ex pretio aliqua summa apud se maneret, donec emp- | |
| tori fideiussor daretur a uenditore: postea uenditor eam legem inseruit, ut, si ex die pe- | |
| cunia omnis soluta non esset et uenditor ea praedia uenisse nollet, inuendita essent: interea | |
| de aduersariis alteram mulierem uenditor superauit, cum altera transegi<t>, ita ut sine ulla | 5 |
| quaestione emptor praedia possideret: quaesitum est, cum neque fideiussor datus est nec | |
| omnis pecunia secundum legem suis diebus soluta sit, an praedia inuendita sint. respondit, | |
| si conuenisset, ut non prius pecunia solueretur quam fideiussor uenditi causa daretur nec | |
| id factum esset, cum per emptorem non staret quo minus fieret, non posse posteriorem | |
| legis partem exerceri. | 10 |